Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 1, C. 7

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 1, C. 7

UTRUM HYPOCRISIS HABEAT SPECIES.

Septimo quaeritur de speciebus huius peccati. Et quaeritur utrum habeat species an non.

Et videtur quod non, a. cum hypocritae sit velle videri bonus; velle autem videri bonus, si dividatur sic: velle videri castus vel velle videri iustus, non trahit in speciem, licet iustitia et castitas sint species virtutis; aliter autem non dividitur; non ergo habet species.

Sed contrarium videtur, 1. per hoc quod dicit Richardus de S. Victore. Dicit enim quod quatuor sunt quae pertinent ad hypocritam: "affectatio libertatis, dignitatis, auctoritatis, potestatis; istis omnis hypocritarum affectatiosubservit". Erit ergo una hypocrisis in affectatione libertatis, alia in affectatione dignitatis et ita de aliis.

2. Praeterea, assignantur quatuor species, quae per "quatuor alas" designantur, Dan. 7, 6, sicut exponit idem Richardus: simulatio boni occulti etc.

[Solutio]: 1. Ad quod responderi potest quod quatuor prima non sunt ipsius hypocrisis species, sed sunt diversa moventia ipsum hypocritam et referuntur potius ad ambitionem.

2. Ad secundum vero dicendum quod illa quatuor sunt species materiales secundum differentiam actuum; intentio autem ipsius hypocritae est ut videatur bonus et non sistit in parte bonitatis, immo ut credatur integerrime bonus. Licet enim hypocrita aliquando velit videri castus, in hoc tamen non sistit, sed ut ex omni parte videatur bonus; hoc autem indivisum est in intentione, et ideo hypocrisis non dividitur per species.

PrevBack to TopNext