Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 1, C. 8

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 1, C. 8

DE OPPOSITIONE HVPOCRISIS.

Octavo quaeritur de oppositione hypocrisis, et quaeritur cui virtuti opponatur.

Et videtur quod opponatur generaliter omnibus. 1. Hypocrita enim vult videri castus, cum non sit, et ita opponitur castitati; similiter vult videri sobrius, cum non sit, et ita opponitur sobrietati, et sic de aliis virtutibus; ergo est peccatum oppositum omnibus virtutibus.

Contra. a. Est speciale peccatum; et speciale peccatum habet specialem virtutem sibi oppositam; ergo opponitur alicui virtuti specialiter.

b. Item, capitale vitium, quod est inanis gloria, et similiter alia capitalia habent virtutes sibi oppositas ; ergo et ipsa hypocrisis, quae nascitur ex inani gloria, habebit virtutem sibi specialiter oppositam.

c. Item, alia nascentia ab inani gloria, sicut inobedientia, iactantia, habent virtutes sibi oppositas; ergo et hypocrisis pari ratione.

[Solutio]: 1. Ad quod responderi potest quod hypocrisis, in quantum habet duplicitatem, prout dicitur Eccli. 2, 14: "Vae duplici corde", opponitur simplicitati veritatis ; per quamdam tamen concomitantiam opponitur omni virtuti: quod enim opponitur bonitati perfectae, oppositionem quamdam habet ad speciales virtutes.

PrevBack to TopNext