IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 2, C. 2
IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 2, C. 2
QUID SIT SIMONIA.
ARTICULUS I
De definitione simoniae.
Secundo quaeritur quid sit simonia. Definitur autem sic: Simonia est studiosa voluntas emendi vel vendendi spirituale vel spirituali annexum. Haec autem ratio elici potest ex hoc quod dicit Gregorius Nazianzenus: "Qui studetdonum Dei pretio mercari, in sacro Ordine de cetero nulla ratione permanere aut revocari posse dubium non est. Nam Spiritus Sancti donum pretio comparari quid aliud est quam crimen capitale et simoniaca haeresis?" Ex quo accipitur quod in studiosa voluntate emendi vel vendendi etc. contrahitur simonia.
Sed obicitur in contrarium. 1. Non excommunicatur ab Ecclesia aliquis pro sola voluntate, cum illa non constet Ecclesiae; sed de simoniaco dicitur quod excommunicandus est; dicit enim Gregorius: "Talis a communione omnibus modis abscidatur". Ergo simonia non est "studiosa voluntas" tantum. — Videtur autem contrarium, quod etiam in sola voluntate studiosa contrahatur, per simile de usurario. Dicitur enim Luc. 6, 35: "Date mutuum, nihil inde sperantes". Ex quo habetur quod in spe inordinata alicuius "ultra sortem" contrahitur usura. Et hoc idem habetur in Extra, De usuris, Consuluit. Multo magis ergo debet esse hoc in simonia, ut sola voluntate studiosa peccatum simoniae contrahatur.
2. Praeterea, cum ipsa voluntate tamquam mala radice contrahatur peccatum, quaeritur ad quid additur "studiosa", cum etiam non studiosa peccatum videatur determinare.
3. Deinde quaeritur de eo quod additur "vendendi vel emendi spirituale" etc. Videtur enim quod aliter etiam posset contrahi simonia quam emendo vel vendendo, utpote in permutationibus dignitatum vel ecclesiasticorum beneficiorum, ubi non intervenit auctoritas dioecesani. Dicit enim Canon quod in spiritualibus "cesset omnis conventio" ; et dicit Urbanus "quod commutationes praebendarum deiure fieri non possunt, praesertim pactione praemissa, quae circa spiritualia vel annexa spiritualibus labem continet simoniae". Ergo non tantum contrahitur in emendo vel vendendo. — Ad idem facit quod-dicitur ab Alexandro, ubi dicitur "quod transigi super re sacra litigiosa non potest; etenim res sacrae ut possideantur aliquo dato vel retentosive compromisso, speciem dicimus habere simoniae".
4. Item, obicitur de eo quod dicitur "spirituale". Potest enim quaeri quid dicatur spirituale. Ratione cuius quaeritur utrum advocatus committat simoniam: vendit enim iustum patrocinium; iustum autem patrocinium spirituale quoddam est. - Contra. Dicit Augustinus quod "licet advocato vendere iustum patrocinium, iudici autem non licet vendere iudicium". Ergo non committitur simonia in vendendo quodcumque spirituale.
5. Similiter quaeritur utrum iudex saecularis vendendo iustitiam committat simoniam. Et videtur quod non, per hoc quod dicitur Matth. 21, 12, super illud: "Cathedras vendentium columbas",
Glossa: "Venditores columbarum sunt praelati, qui Spiritum Sanctum vendunt". Non ergo committitur simonia a iudice saeculari in vendendo iustitiam.
6. Similiter potest quaeri quid dicatur "annexum spirituali". Nam in necessitatis articulo possunt vendi res consecratae, ut cruces, calices et huiusmodi, et tamen ista sunt annexa; ergo vendere annexum spirituali non est simonia.
[Solutio]: 1. Ad quod dicendum quod peccatum simoniae committitur ipsa studiosa voluntate. Sed aliud est loqui de simonia prout aliquis excommunicatur ab Ecclesia pro ea, et aliud est prout est peccatum generaliter: excommunicari autem dico a communione fidelium privari. Si enim fiat sermo de simonia prout infligitur excommunicatio, quae est privatio communionis fidelium, non sufficit simonia prout est studiosa voluntas, sed actus progrediens manifestus. Ad hoc facit quod dicit Urbanus: "De manifestis autem loquimur; secretorum autem cognitoret iudex est Deus". Et loquitur ibi de excommunicatione. — Si vero sumatur excommunicatio pro privatione effectus sacramentorum, secundum hoc excommunicatus vel suspensus dicitur ipso iure simoniacus, excommunicandus autem ab Ecclesia, cum in notitiam venerit. Ambrosius: "Quicumque deinceps pro accipiendadivini doni dignitate quodlibet praemium detectus fuerit obtulisse, ex eo tempore se anathematis opprobrio noverit condemnatum atque aparticipatione corporis et sanguinis Domini alienum". Prout autem dicit Gregorius Nazianzenus, accipitur studiosa voluntas, cum iam est applicatio ad actum. — Ad illud vero quod obicitur per simile de usura, dicendum est quod loquitur ibi de simonia prout est peccatum, non prout facit irregularem secundum iudicium Ecclesiae.
2. Ad illud etiam quod obicitur de additione huius differentiae "studiosa", dicendum est quod, licet non addatur illa differentia, nihilominus est peccatum. Additur autem haec differentia "studiosa" in exaggerationem criminis. Cum enim vehemens est applicatio ad actum, tunc aggravatur crimen; magis autem in iis quae sunt prohibita quia simoniaca, ut emere vel vendere sacramenta; minus autem cum sunt simoniaca quia prohibita per constitutionem Ecclesiae, ut cum quis renuntiat ecclesiae eo respectu ut detur alteri: hoc enim determinatum est esse simoniacum ex Ecclesiae ordinatione, sicut habetur in Extra, De officio iudicis delegati, Ex parte nobis innotuit.
3. Ad sequens vero intelligendum est quod nomine emptionis et venditionis intelligitur omnis contractus circa spiritualia praeter contractum permutationis, qui non convenit fieri nisi auctoritate superioris, scilicet dioecesani ; unde large accipitur ibi pro illicita conventione circa spiritualia mediantibus temporalibus.
4. Ad sequens vero dicitur quod alia est consideratio in advocato et iudice. Iudex enim tenetur reddere iustum iudicium, advocatus vero pro labore suo potest accipere moderatum salarium, et secundum iura civilia et canonica; labor autem ille non est res spiritualis nec ad hoc tenetur ex officio ecclesiastico quod habeat, sicut iudex ex officio sibi iniuncto.
5. Ad illud vero quod obicitur de iudice saeculari, respondetur quod, licet iudex saecularis peccet graviter vendendo iustum iudicium, non tamen committit simoniam. Spirituale enim dicitur quo habetur Spiritus Sanctus vel quo datur vel quo haberi significatur: quo habetur, ut virtus; quo datur, ut sacramentum; quo haberi significatur, ut donum prophetiae vel potestas faciendi miracula. Iudex autem saecularis nullo istorum modorum potest vendere spirituale. Illa autem auctoritas, quae est de venditione iustitiae, ubi committitur simonia, intelligitur quando iudices ecclesiastici vendunt iudicium; unde dicit Gregorius: " "In templo vendentes"sunt, qui hoc, quod quibusdam iure competit, ad pretium largiuntur". Aliis autem videtur quod etiam in iudice saeculari vendere iustum iudicium sit simoniacum: actus enim virtutis est, et ita quoad hoc spirituale. Et hoc videtur dicere Gregorius: " "Ementes in templo sunt", qui, dum hoc, quod iustum est, solvere proximo nolunt, dumque rem debitam facere contemnunt, dato patronis pretio emuntpeccatum".
6. Ad ultimum vero dicendum quod dupliciter est loqui de rebus consecratis, ut crucibus vel calicibus: ratione materiae vel ratione formae. Ratione materiae, cum non adest forma consecrata, et hoc modo potest vendi in necessitate; unde Ambrosius, in libro De officiis: "Vasa ecclesiae initiataconfringere, conflare, vendere licet in casibus" determinatis; "opus est ut de ecclesia mystici poculi forma non exeat ne ad usus nefarios calicis sacri ministeriumconcedatur". Non sic autem est de oleo aut chrismate: ipsa enim consecrantur ratione materiae.
Si vero quaeratur de lignis, quae sunt in ecclesia consecrata, utrum, si destruatur ecclesia, possint converti in saecularium aedificiorum constructionem, responderi potest per hoc quod dicitur ab Hygino papa, De consecratione, dist. 1, Ligna: "Ligna ecclesiae dedicataenon debent ad aliud opus iungi nisi ad aliam ecclesiam vel igni comburenda vel ad profectum in monasterio fratribus" — "et hoc in locis religiosis, ut capitulo, vel dormitorio, non autem in coquina vel in vineis pastinandis" — "in opera vero laicorum non debent admitti". Unde in Chalcedonensi Concilio dicitur: "Quae semel Deo dicata sunt monasteria, cum consilio episcoporum maneant perpetuo monasteria, et res, quae ad ea pertinent, monasteriis reservari oportet".
ARTICULUS II
Utrum simonia sit haeresis.
Et: videtur, a. per hoc quod dicit Gregorius, in Registro: "Altare et decimas et Spiritum Sanctum emere vel vendere simoniacam haeresim esse nullus fidelium ignorat". Et iterum: "Anathema dandi vel accipiendi, haec est simoniaca haeresis".
2. Praeterea, si esset haeresis, esset contra aliquem articulum qui continetur in Symbolo ; non contra articulum de Spiritu Sancto: credit enim Spiritum Sanctum esse; nec contra illum articulum qui est de sancta et catholica Ecclesia: adhaeret enim unitati ecclesiasticae verbo, etsi non opere. Restat ergo quod non dicetur propter hoc haereticus.
[Solutio]: 1. Ad hoc responderi potest per hoc quod dicit Gregorius, in Registro: "Cum "omnis avaritia idolorum"sit "servitus"2, quisquis hanc, in ecclesiasticis maxime dandis dignitatibus, vigilanter non praecavet, infidelitatis perditioni subicitur, etiam si fidem, quam negligit, tenere videatur". In quo datur intelligi quod uno modo dicitur habere fidem, alio vero modo non, quia eam in opere non ostendit. Dicitur ergo quoad quid haereticus, quia non appretiatur gratiam Spiritus Sancti in rebus sacris prout deberet; unde per consequens "detrahit Spiritui Sancto" in sacramentis vel in rebus sacris.
2. Si vero quaeratur cui articulo principalius opponitur, dicendum est quod illi qui est de Spiritu Sancto ratione sacramentorum et rerum sacrarum. Unde "qui hanc iniquam actionem operantur, Spiritui Sancto detrahunt", ponentes impretiabile sub pretio. Talis autem non dicitur haereticus per se propter falsam credulitatem in iis quae credenda non sunt, sed propter inordinatam voluntatem, qua principaliter dividitur a Spiritu Sancto, in quantum ab eo datur sanctitas vel demonstratur, sicut est in dono prophetiae vel in potestate faciendi miracula.
ARTICULUS III.
Utrum simonia sit gravius peccatum quam haeresis.
Videtur enim simonia gravius esse peccatum aliqua haeresi. 1. Dicitur enim in Extra, De simonia, Sicut, quod "simoniaca pestis sui magnitudine alios morbos vincit". Morbi autem dicuntur peccata; ergo maius peccatum est haeresi.
2. Item, Gregorius Nazianzenus: "Dominus ut ementes et vendentes huius gratiae expertes ostenderet, cunctos peccatores per gratiam in templo dimisit, singulariter "ementes et vendentes"increpans et flagellaris "de templo eiecit"". Ex quo videtur quod hoc peccatum gravius est aliis peccatis.
3. Item, I, quaest. 1, "Eos qui per pecuniam": "Tolerabilior Macedonii et eorum, qui circa ipsum sunt, SanctiSpiritus impugnatorum impia haeresis. Illi enim creaturam et servum Dei Patris et FiliiSpiritum Sanctum fatentur delirando; isti eumdem Spiritum Sanctum suumefficiunt servum. Omnis enim dominus, quod habet, si vult, vendit; similiter et qui emit, dominus eius volens esse quod emerit, per pretium pecuniae illud acquirit". Ex quo arguitur quod deterius peccatum est simonia haeresi Macedoniorum.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod gravius dicitur peccatum aliud alio vel propter maiorem pronitatem cum enormitate vel dicitur aliud gravius alio, quia plus contrariatur fidei catholicae. Primo modo dicitur simoniaca pestis maius peccatum; secundo vero modo dicitur ipsa haeresis. Ipsa enim haeresis est in qua fit divisio principalis a fide summae veritatis.
[Ad obiecta]: 1. Ad primo autem obiectum respondendum quod dicitur vincere alios morbos spirituales propter sui adhaerentiam: difficile enim avellitur propter sui adhaerentiam, eo quod oritur ex radice cupiditatis.
2. Ad secundum vero dicendum quod illud quod dicit Gregorius Nazianzenus ad hoc retorquetur quod istud peccatum quadam singularitate plus opponitur sacramentis Ecclesiae propter pronitatem cupiditatis humanae, et hanc praefiguravit Dominus in eiectione ementium et vendentium de templo, non quod alii non sint digni eiectione. Unde in detestationem huiusmodi criminis dicitur quod "mox" ut manifestum fuerit, "de Ecclesia Dei debet eliminari atque propelli".
3. Ad tertium vero dicendum quod illud quod dicitur "tolerabilior" etc. ad hoc refertur, quia indignius est Spiritum Sanctum aestimare proprium servum quam servum Dei Patris, cum tamen utrumque sit scelerat~m valde. Sed tamen per alium et alium modum fit haec aestimatio. Nam Macedonius Spiritum Sanctum credidit esse creaturam, et ita quoad hoc servum, id est subiectum, sicut creatura rationalis vel intellectualis subicitur Deo. Non sic autem simoniacus, sed simoniacus sic agit vendendo gratiam Spiritus Sancti in sacramentis quasi Spiritus Sanctus in effectu esset subiectus ei. Et hoc est quod dicitur: "Omnis dominus quod habet, si vult, vendit, sive servum sive aliud eorum quae possidet".
ARTICULUS IV.
De comparatione simoniae ad idololatriam.
Videtur enim gravius punita simonia quoad rationem venditionis quam idololatria. 1. Cuius autem poena maior est, illud peccatum maius esse arguitur. "Quis enim dubitat sceleratius esse commissum, quod gravius vindicatur?" sicut habetur XXIV, quaest. 1, Non afferamus. Quod autem poena sit gravior, habetur ab Ambrosio, in libro De mysteriis, ubi dicitur: "Cum illi, qui in Deum idololatriae errore deliquerunt, in quartam generationem videantur esse mulctati, sicut habetur in Deuter.: "Moabitae"et ceteri "non intrabunt in Ecclesiam Dei usque in tertiam et quartam generationem", profecto durior videtur esse sententia, quaGiezi semen usque in aeternum pro cupiditate habendiprophetica auctoritate damnatur". Dicitur enim: "Lepra adhaerebit tibi et semini tuo usque in sempiternum". Ex quo videtur quod gravior poena sit pro peccato simoniae inflicta quam pro peccato idololatriae, et ita videtur maius esse peccatum.
[Solutio]: 1. Ad quod respondendum per hoc quod habetur in alia translatione secundum nostram litteram, ubi dicitur quod "Ammonites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt in Ecclesiam Dei usque in sempiternum". Ex quo habetur quod utrique peccato quantum ad hoc par poena fuit inflicta; nihilominus tamen peccatum idololatriae maius est et gravior poena debetur ei.
Quod autem dicitur quod "non intrabit usque in tertiam et quartam generationem Ecclesiam Dei", sicut habetur in alia translatione, ad intellectum mysticum potest referri.
Illud etiam quod dicitur: "Lepra adhaerebit tibi et semini tuo usque in sempiternum", spiritualiter potest intelligi de imitatoribus in illo genere peccati. Unde Ambrosius p9: "Cum Giezi semen in aeternum damnatur, quid est nisi quod vitiorum semen magis quam generis intelligas?"
Praeterea, quod dicitur de Moabitis quod "non intrabunt ecclesiam" Domini, causa subiungitur: "Quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua, quando egressi estis de Aegypto: etquia conduxeruntcontra te Balaam, filium Behor, ut malediceret tibi". Et ita alia causa subiungitur quam idololatriae, licet ipsi essent idololatrae. Quantum autem ad litteram, talis poena statuta fuit, "ne eos factosproselytos reciperent in Ecclesiam Dei usque indecimam generationem".