Text List

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 2, C. 1

IIa-IIae, Inq. 3, Tract. 8, S. 1, Q. 3, T. 2, C. 1

DE NOMINE SIMONIAE.

Ad primum sic: Simonia dicitur a Simone Mago, sicut habetur Act. 8, 18-20: "Cum vidisset Simon quod per impositionem manuum Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam, dicens: date etmihi hanc potestatem". Cui Petrus ait: "Pecunia tua tecum sit in perditione, quia existimasti donum Dei pecunia possideri". Giezi autem famulus Elisei in Veteri Testamento voluit vendere gratiam sanitatis Naaman Syro, IV Reg. 5, 20-27. Unde, proprie loquendo, venditor spiritualium dicitur giezita, emptor vero simoniacus; consuetudine tamen loquendi uterque dicitur simoniacus.

PrevBack to TopNext