Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 3, C. 3

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 3, C. 3

UTRUM FILIUS DEI PRAEDESTINATUS SIT ESSE FILIUS DEI.

Postea quaeritur utrum haec sit vera: Filius Dei est praedestinatus ad hoc ut sit Filius Dei.

Quod probatur: 1. Iste homo est praedestinatus esse Filius Dei ; sed quod convenit isti, convenit Filio Dei; ergo Filius Dei est praedestinatus ut sit Filius Dei.

2. Secunda ratio: ad Rom. 1, 4: "Qui praedestinatus est esse Filius Dei in virtute", Ambrosius exponit de persona Filii Dei; ergo etc.

Ad oppositum sic: a. Haec dictio praedestinatum notat antecessionem causalem. Si ergo nulla causa antecessit Filium Dei, relinquitur quod non possit Dei Filius dici praedestinatus ad hoc ut sit Filius Dei.

Solutio: Cum dicitur praedestinatum cum determinatione, considerandum est an aliquid sit in locutione respectu cuius possit dici antecessio causalis, quae importatur per hoc nomen praedestinatum. Si vero non inveniatur in locutione, non est concedenda, et ideo haec est falsa: Filius Dei est praedestinatus esse Filius Dei, quia respectu Filii Dei, qui designatur ex utraque parte, non est accipere antecessionem causalem. Istae autem sunt verae, secundum quod dictum est: Filius Dei secundum quod homo est praedestinatus vel: Filius Dei praedestinatus est esse homo, quia est invenire in locutione ex aliqua parte respectu culus notatur antecessio causalis.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod primo obicit, iam patet responsio.

2. Ad illud vero Ambrosii dicendum quod ipse accipit esse pro manifestari, secundum improprietatem locutionum in Scripturis, qua dicitur res incipere esse, cum incipit manifestari vel innotescere. Et secundum hoc est sensus: "Filius Dei est praedestinatus esse Filius Dei in virtute", id est praedestinatus est manifestari Filius Dei. Et notatur antecessio causalis respectu manifestationis, non respectu Filii Dei.

PrevBack to TopNext