Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 3, C. 4

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 3, C. 4

AD QUID SIT PRAEDESTINATUS CHRISTUS SECUNDUM QUOD HOMO.

Deinde quaeritur ad quid sit praedestinatus Christus secundum quod homo. Et cum in Christo sit gratia secundum quam est quidam homo singularis, item secundum quod est caput Ecclesiae, item gratia unionis secundum quam divina natura est unita cum humana, et haec est triplex gratia, quaeritur an praedestinatio Christi sit praeparatio gratiae huius vel illius vel uniuscuiusque harum.

1. Et cum gratia, quae attenditur secundum quod est homo singularis, informans hunc hominem vel animam huius hominis, sit gratia creata, ergo respectu huius gratiae erit praedestinatio. Item, ex parte alia, cum gratia, secundum quam est caput Ecclesiae, sit gratia infinita, quia secundum illam est influens in corpus Ecclesiae et de hac dicitur Ioan. 1, 15: "De plenitudine eius accepimus omnes" et Ioan. 3, 34: "Non est ei datus Spiritus ad mensuram", ergo gratia ista est gratia increata, cum gratia creata sit finita et non fluens ; cum ergo praedestinatio non sit respectu increati, non erit praedestinatio respectu huius gratiae.

Ad oppositum. a. Glossa, Super Epistolam ad Romanos: "Nullum maius donum posset Deus praestare hominibusquam ut Verbum suum, per quod omnia condidit, fecit iliis caput et ipsos tamquam membra coaptaret". Ergo gratia, secundum quam est caput Ecclesiae, est donum Dei; ergo creata; ergo praedestinatio est respectu ipsius.

Solutio: Concedendum est et dicendum quod, cum in Christo sit triplex gratia: gratia unionis, gratia huius singularis hominis et gratia secundum quam est caput, praedestinatio Christi est respectu huius triplicis gratiae.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud ergo quod obicit quod gratia, secundum quam est caput, non est creata, dicendum quod, sicut caritas donum est in nobis dupliciter, scilicet donum increatum, quod est Spiritus Sanctus, et donum creatum, quod est virtus, ita gratia, secundum quam est caput, intelligitur increata, ipse est Spiritus Senatus, qui "est datus ei non ad mensuram", et prima gratia creata, secundum quam per virtutem increatae influit in alios: "Et de plenitudine eius accepimus omnes", Ioan. 1, 16.

PrevBack to TopNext