Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 1, D. 1, C. 2

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 1, D. 1, C. 2

UTRUM ASSUMPTIO CONVENIAT TRIBUS PERSONIS.

Consequenter quaeritur utrum assumptio conveniat tribus personis.

Ad quod sic: 1. Quidquid facit Pater, facit Filius, et e converso, quia indivisa sunt opera Trinitatis; sed Filius assumpsit carnem; ergo et Pater.

2. Item, dicit Ioannes Damascenus quoniam Pater et Filius et Spiritus Sanctus secundum "omnia sunt unum praeter ingenerationemgenerationem et processionem". Sed assumptio nec est ingeneratio nec aliquod aliorum; ergo sunt unum in assumptione; ergo quaelibet persona assumit humanam naturam.

Respondeo 1. secundum Augustinum, in libro De fide ad Petrum, quod "Trinitas assumptionem fecit, sed Verbo, non Patri vel Spiritui Sancto". Unde et indivisa est assumptio quantum ad actionem et non quantum ad personam cui convenit, quia uni et indivisae personae Filii. Notandum autem est quod in argumentatione est mutatio praedicamenti; mutatur enim quid in ad aliquid. Nam, sicut dicit Hugo de S. Victore: "Cum dicitur Filius Dei carnem assumpsit, ex vi occultae relationis, qua intelligitur quod sibi univit, idem de Patre non dicitur, quia si idem diceretur, non idem, sed aliud intelligeretur; quia sicut alius in persona est Pater, alius Filius, sic aliud dicitur, cum Filius incarnatus dicitur, quam [diceretur] si Pater incarnatus diceretur. Non igitur consequens est: si Filius carnem assumpsit, idcirco carnem assumpsisse et Patrem, sicut consequens non est: si Filius carnem sibi univit, eamdem carnem sibi univisse et Patrem". et est figura dictionis. "Legitur in libro Iudic., 14, 10 quod Manue uxorem accepit filio suo, non tamen sibi uxorem accepit eoquod filio uxorem accepit. Nemo est qui argumentetur et dicat: Si pater filio uxorem accepit, ergo uxorem accepit pater; et concedat uxoratum esse patrem, quia filio uxorem accepit. Quare ergo incarnatus dicatur esse Pater, quia Filio suo carnem univit, sicut Filius dicitur incarnatus, quia carnem sibi copulavit?"

2. Ad secundum dicendum quod quaedam dicuntur in Deo absolute sine respectu ad creaturas, sicut sunt notiones, proprietates, relationes et similiter bonitas, sapientia et consimilia ; quaedam dicuntur in Deo sive attribuuntur Deo secundum relationes ad creaturas, et huiusmodi est assumptio. Assumptio enim non ponit aliquid in assumente, quo scilicet assumens aliquam innovationem accipiat, sed ponit aliquid in assumpto, quo fit innovatio in creatura assumpta. Illud autem Ioannis Damasceni intelligitur praeter comparationem ad creaturam.

PrevBack to TopNext