III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 1, D. 2, C. 1
III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 1, D. 2, C. 1
UTRUM NATURA HUMANA SIT ASSUMPTA.
I. Ad quod sic: a. Nam secundum proprietatem locutionis non videtur haec concedi persona assumpsit naturam. Nam cum natura definiatur quatuor modis et Boethio, in libro De duabus naturis et ima persona Christi, communissime sic: "Natura est earum[rerum] quae, cum sint, quoquo modo intellectu capi possunt. In qua definitione accidentia et substantiae continentur; haec enim omnia intellectu capi possunt. Additum autem est quoquo modo, quia Deuset materia perfecto intellectu intelligi non possunt, sed ceterarum rerum privatione". Communiter vero definitur natura, ut conveniat solum substantiis corporeis et incorporeis, hoc modo: "Natura est vel quod facere vel quod pati potest". Stricte etiam definitur natura, ut conveniat solum corporeis, hoc modo: "Natura est principium motus per se, non per accidens". Quarto modo definitur natura, secundum quod nos "dicimus diversam essenaturam auri et argenti, in hoc proprietatem rerum monstrare cupientes, hoc modo: Natura est unamquamque rem informans specifica differentia". Secundum ultimam definitionem duas in Christo naturas esse constituunt. Si ergo hoc ultimo modo dicatur natura, scilicet specifica differentia humanae naturae, contra est auctoritas Ioannis Damasceni, III libro, 11 cap.: "Verbum non eam, quae nuda consideratione contemplatur, naturam assumpsit neque eam, quae in specie consideratur", scilicet specificam differentiam, sicut est rationalitas hominis. Relinquitur ergo quod non potest dici assumpsit humanam naturam.
b. Item, si dicatur quod natura accipitur aliter, scilicet "vis insita rebus procreanssimilia ex similibus", sed hoc etiam modo non potest dici natura assumpta, quia vis illa procreandi simile consequitur assumptionem, quia est iam in existente Christo, secundum quod potest multiplicare speciem in quantum homo; ergo hoc etiam modo non potest dici assumpta natura.
A. Item, assumptio fuit miraculosa, non secundum naturam, et ideo ex illa parte non tenuit rationem naturae, quae est vis procreandi similia ex similibus; ergo nec secundum modum istum vel illum potest dici assumpsisse naturam.
[Solutio]: Quod bene concedendum est, sed secundum alium modum dicendi naturam. Dicitur enim natura alio modo ex qua fit esse rei naturalis vel ex quibus est res nata. Et seeundum hunc modum tam corpus quam anima dicuntur natura, quia ex iis esse humanum est natum et constitutum.
II. Item, quaeritur an, sicut conceditur ista Persona assumpsit humanam naturam, debeat ista concedi Persona assumpsit humanam essentiam, cum idem sit natura et essentia.
[Solutio]: Ad quod dicendum quod, quamvis sint idem re natura et essentia, tamen differunt ratione. Natura enim respicit rem in fieri, essentia vero respicit rem secundum esse. Quia ergo non fuit in esse res assumpta ante assumptionem, ideo non debet concedi assumpsit humanam essentiam, sed debet concedi assumpsit humanam naturam, quia assumebatur res, non quae erat, sed quae fiebat.
On this page