Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 1, D. 2, C. 2

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 1, D. 2, C. 2

UTRUM HUMANA NATURA SECUNDUM CORPUS ET ANIMAM SIT ASSUMPTA.

Post haec inquirendum est utrum humana natura secundum corpus et animam sit assumpta. Nam quidam haeretici dicebant quod non fuit verum corpus, sed phantasticum, ut Valentinus ; Apollinaris dixit quod anima fuit sine sensu; Eunomius dixit quod fuit caro unita absque anima.

Contra: a. Humana natura fuit lapsa secundum animam in appetitu sciendi sicut Deus; lapsa etiam fuit secundum carnem in gustando de pomo, Gen. 3. Si ergo totum, quod est lapsum per peccatum, debet reparari per Christum, ergo ad reparationem pertinet assumptio utriusque, scilicet animae et corporis.

b. Item, non convenit summo medico curare naturam secundum partem et secundum partem incuratam dimittere; sed, si summus medicus naturam humanam assumpsisset in parte, vel animae vel carnis, in parte eam curasset, non secundum totum, quia, sicut dicit Ioannes Damascenus, "quod inassumptibile est, incurabile est" ; relinquitur ergo quod assumpta est in toto, non in parte.

Ad oppositum sic: 1. Naturae maxime distantes minime sunt unibiles; si ergo maxime distant naturae, quae nec conveniunt genere vel specie vel etiam similitudine, minime erunt unibiles; talis autem est natura divina et natura carnis, quia nec conveniunt genere nec specie nec etiam similitudine, quemadmodum anima per hoc quod est ad imaginem et similitudinem Dei; relinquitur igitur quod non est unibilis.

2. Item, maior est distantia inter spirituale divinum et quodcumque corporeum quam inter corporeum calidum et corporeum frigidum; si ergo corporeum calidum non potest uniri corporeo frigido sine mutatione naturae alterius, ergo non poterit uniri corporeum humanum spiritui divino sine mutatione alterius sed spiritus divinus non potest mutari; ergo, si uniatur corporeum humanum divino spiritui, mutabitur, et iam non manebit corporeum; cassa igitur esset unio et vana; relinquitur igitur quod non est unibile corpus humanum Deo.

3. Item, naturae distantes magis accedunt ad unionem minorem quam ad unionem maiorem vel maximam. Est autem unio creaturae ad Deum per gratiam praesentem et per gloriam futuram secundum cognitionem et autorem; maior autem, immo maxima est unio creaturae ad Deum, quae est in unitatem personalem, quia maius est uniri in persona quam uniri secundum cognitionem vel voluntatem; magis igitur accedet omnis creatura ad unionem primam cum Deo quam ad secundam; si ergo impossibile est ut corporea natura uniatur Deo secundum primam, impossibile est quod uniatur secundum secundam.

Et hae sunt obiectiones haereticorum.

Respondeo 1. et dicendum quod natura humana et divina non conveniunt genere nec specie; tamen sunt in similitudine secundum aliquem modum, non quia divina natura assimiletur corporeae, sed magis quia ipsa natura corporea assimilatur divinae secundum aliquam similitudinem, quia est condita iuxta exemplar sapientiae divinae. Et praeterea est in participatione bonitatis divinae secundum aliquem gradum et ipsius bonitatis vestigium, secundum quod dicit B. Dionysius, 9 cap. Hierarchiae angelicae: "Nihil eorum quae sunt, estuniversaliter boni participatione privatum, utEloquiorum Veritas ait: "Omnia bona valde". Est ergo ex omnibus intellectualibus et materialibus formare dissimiles similitudines". Distinguendum tamen est quod est similitudo creaturae ad Deum secundum imaginem, et secundum vestigium. Secundum imaginem, ut rationalis anima; secundum vestigium, ut irrationalis et corporea substantia, in qua, etsi non sit imago expressa Trinitatis, est tamen in ea vestigium summae bonitatis.

2. Ad secundum dicendum quod duplex est esse. Est enim esse naturae et esse ordinis. Similiter duplex est distantia essentialis sive naturalis, quantum ad esse naturae et quantum ad esse ordinis. Distantia quantum ad esse naturae facit hoc non esse hoc, sive hanc rem non esse illam; distantia vero quantum ad esse ordinis facit hanc rem non esse ordinatam ad illam sive non ordinari ad illam. Secundum primum modum maior est distantia Dei sive divinae naturae ad quamlibet creaturam quam alicuius creaturae ad quamlibet creaturam aliam incomparabiliter. Et hoc modo verum est quod maior est distantia Dei ad humanum corpus quam corporei calidi ad corporeum frigidum, ut ignis ad aquam. Sed secundum secundum modum dicendum quod est distantia parva corporis humani ad Deum sive ad divinum spiritum et minus distat quam corporeum calidum a frigido, quia hoc non ordinatur ad illud, cum sit ei contrarium; hoc vero ordinatur ad Deum in relatione propinqua: ad divinum enim esse ordinatur quidquid ab ipso conditum est, non solum spirituale esse, immo et corporale. Unde sicut in spiritualibus, sicut alias ostensum est, magis accedit ad ipsum rationalis anima, ita in corporalibus magis accedens est ad ipsum etiam corporea natura humana: ad corpus enim humanum ordinantur omnia corpora, nec est aliquod corpus in universo cum quo non conveniat; propterea cum sit ultimum corporum in genere corporum, immediate se habet ad Deum et ideo unibile est.

3. Ad tertium dicendum quod, quamvis corporea natura de se, secundum quod corporea, non sit ordinata ad unionem cum Deo, quae est per gratiam et gloriam, tamen corporea natura, secundum quod humana et rationali anima viviticata et perfecta, ordinabilis est ad illam, non secundum se, sed secundum illam; et etiam ipsa rationalis anima ordinabilis est ad beatitudinem in Creatore suo secundum partem intellectivam, qua non convenit cum corpore, et secundum partem sensitivam, qua unitur cum corpore. Unde dicit B. Augustinus, ut supra dictum est, in libro De anima et spiritu: "Propterea Deus factus est homo ut totum hominem in se beatificaret, ut conversio hominis esset ad ipsum et tota dilectio esset in illo, cum a sensucarnis videretur per carnem et a sensu mentis per Deitatis contemplationem. Et hoc est totum bonum hominis, ut, sive ingrederetur sive egrederetur, pascua in Factore suo inveniret, pascuatoris in humanitate Salvatoris et pascua intus in deitate Creatoris".

PrevBack to TopNext