Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 1, D. 2, C. 4

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 1, D. 2, C. 4

UTRUM PERSONA SIT ASSUMPTA.

Deinde quaeritur I. utrum persona sit assumpta.

Ad quod sic obicitur 1. primo per auctoritatem Ioannis Damasceni, III libro, cap. 7: "Verbum incarnatum Deus neque eam, quae nudacontemplatione consideratur, naturam assumpsit: non enim hocest incarnatio, sed fictio incarnationis; neque eam, quae in specie consideratur, sed eam, quae in atomo; primitias enim assumpsitnostrae massae, non secundum seipsam iam subsistentem et atomum existentem prius etita ab ipso assumptam, sed in ipsa Filii hypostasi existente". Igitur assumpsit "naturam in atomo" ; sed natura existens in atomo est persona; ergo assumpsit personam: persona enim est "rationalis naturae individua substantia", quod convenit naturae in atomo.

2. Item, Richardus de S. Victore, in libro De Trinitate, dicit quod "in divinis determinatur persona penes rationem originis, in angelis vero penes rationem qualitatis, in homine vero secundum utrumque modum". Cum ergo in natura humana assumpta sit alia proprietas originis quam in Filio Dei, quia descendit secundum carnem a matre et secundum divinam naturam est a Patre, item alia est proprietas qualitatis sive formae, ergo similiter est alia et alia personalitas.

3. Item, Anselmus, in libro De Incarnatione Verbi, dicit quod Filius Dei non assumpsit hominem simpliciter, sed hunc hominem, scilicet Iesum. Si ergo hic homo Iesus est "rationalis naturae individua substantia", ergo assumpsit personam.

4. Item, persona est res distincta proprietate ad dignitatem pertinente, secundum aliam definitionem. Unde dicit Boethius, in libro De duabus nuturis et una persona Christi, quod "hoc nomen dignioribus substantiis accommodatum est". Si ergo, cum homo assumitur, natura eius exaltatur, nec aliquid de proprietate vel dignitate eius minuitur, relinquitur igitur quod persona est assumpta.

5. Item, cum sint tres actus concurrentes simul, creare, assumere et unire, constans est quod creare prius est quam assumere; itaque, cum est terminus creationis, est inceptio assumptionis; cum ergo creare terminetur ad actu ens, ergo erit assumptio entis actu; ergo et personae, cum ens actu hic sit persona.

Ad oppositum: a. Augustinus, in libro De fide ad Petrum: "Deus naturam hominis assumpsit, non personam". Relinquitur igitur quod non suscepit personam.

b. Item Boethius, Contra Nestorium: "Si, duabus personis manentibus", in Christo "coniunctio facta est naturarum, unum de duobus nihil effici potuit: omnino enim exduabus personis nihil unum effici potuit. Nihil igitur unum secundum Nestorium Christus est, ac per hoc omnino nihil; quod enim non est unum, nec esse omnino potest. Sed esse Christum manifeste et veraciter confitemur; unum igitur dicimus Christum. Quod si ita est, unam Christi sine dubitatione personam esse necesse est".

p. Item, si persona assumpta est, necesse est in Christo duas esse personas, quia non potest dici absorberi persona humana in assumendo, cum non fuerit prius persona quam assumpta; manent igitur in Christo differentes naturae et diversae personae ; non est igitur unum in natura nec unum in persona. Relinquitur igitur quod non est unio Dei ad hominem nisi sicut in aliis hominibus; quod est absurdissimum. Relinquitur igitur quod persona non est assumpta.

[Solutio]: Quod concedendum est, et respondendum ad obiecta dicendo quod ad esse personae requiritur triplex distinctio, scilicet singularitatis, incommunicabilitatis et dignitatis. Distinctio singularitatis est in anima aliqua, dum est in corpore: est enim distans a qualibet anima aliqua proprietate singulari. Distinctio vero incommunicabilitatis est, quam habet singulare aliquod, ut iste asinus animal; sed hoc non habet anima existens in corpore, cum ipsa et corpus communicent in constituendo unum esse. Distinctio vero dignitatis est, qua purus aliquis homo distinguitur ab alio rationalitate individuali, quae est dignissima proprietas, quia, sicut dicit Boethius, "hoc nomen personadignioribus accommodatum estsubstantiis". Ad esse ergo personae requiritur haec triplex distinctio, singularitatis, incommunicabilitatis et dignitatis, quae attenditur secundum proprietatem digniorem. Dicendum ergo quod prima distinctio est in anima Christi, scilicet singularitatis, et etiam in corpore; prima et secunda est in composito ex anima et corpore, quae potest notari, cum dico hic homo demonstrando compositum ex anima et corpore, scilicet singulare. Prima vero, secunda et tertia est in Christo Deo homine. Et, quamvis primam et secundam possit habere ex parte humanae naturae, tamen tertiam non potest habere nisi ratione divinae personae, et ita esse personam in Christo non est ratione humanae naturae. Cum enim ratio personae sumatur ab excellentiori proprietate et digniori, dignior autem proprietas in Christo non est ex parte humanae naturae, sed ex parte divinae personae, propterea relinquitur quod non est assumptio personae. Distinctio enim personarum debet esse secundum id quod in ipsis personis invenitur nobilius. Quia ergo in homine assumpto nobilissimum est esse Filium Dei, ideo secundum hoc inest ei distinctio personalis, ut sit una persona cum Filio Dei.

[Ad obiecta]: 1. Ad primum ergo quod obicitur de Ioanne Damasceno quod "assumpsit humanam naturam«in atomo", verum est, non tamen sequitur ex hoc quod assumpsit personam, quia per atomum, quod est idem quod individuum, non notatur nisi distinctio singularitatis vel incommunicabilitatis, non dignitatis, a qua sumitur ratio personae.

2. Ad secundum vero quod obicit de Richardo, dicendum est quod, licet sit alia proprietas naturae et originis in nomine assumpto quam in Filio Dei, non tamen sequitur quod alia persona, quia persona sic dicit rem completam et sic definitam, ut non sit possibilis ad ulteriorem unionem, et distinctam per proprietatem digniorem, quod non convenit Christo secundum quod homo.

3. Ad tertium Anselmi dicendum quod, cum dicit assumpsit hunc hominem, per hoc non demonstratur persona, quae una est Filii Dei et filii hominis, sed demonstratur individuum, scilicet illud constitutum ex corpore et anima singulare. Et quod obicitur quod hoc est rationalis naturae individua substantia, ergo persona, dicendum quod vis est in hoc quod dico individuum et importatur triplex illa distinctio, quae dicta est. Unde negandum est, quia non est individua, cum sit adhuc possibile ad unionem cum digniori substantia.

4. Ad quartum dicendum quod iam patet responsio, quia nec persona assumitur nec tamen est diminutio dignitatis, sed personalitas est a proprietate digniori.

5. Ad quintum dicendum quod aliquando creatur aliquid per se, aliquando ut in alio. Si sit creatum per se, non in alio, et sit individuum rationalis naturae, erit persona. Si vero sit creatum ut in alio, licet sit individuum rationalis naturae, non tamen erit persona, quia non est a quolibet alio distincta substantia. Et hac ratione nec rationalis anima, quae intundendo corpori creatur et creando infunditur, est persona; simili modo, quia hoc compositum ex corpore et anima creando assumitur et assumendo creatur, non potest dici persona. - Et si obiciatur, secundum quod obicit Anselmus, in libro De Incarnatione Verbi, quia Deus est persona, homo assumptus est persona, ergo duae personae sunt in Christo: respondeo quod, "quemadmodum Pater est Deus, Filius est Deus, non tamen plures dii, sed unus estDeus, ita in Christo Deus est persona, homo est persona, non tamen duaepersonae, sed una persona. Nec designari potest Filius Dei sine filio hominis vele converso, quia idem est Filius Dei et filius hominiset eadem est Verbi et assumpti hominisproprietatum collectio. Diversarum autem personarum impossibile est earumdem proprietatum esse eamdem collectionem aut easdeminvicem praedicari".

II. Item quaeritur, cum anima sit nobilissimum in homine, sicut Filius Dei in Christo, quare anima non dicitur assumere corpus in personam suam, sicut Filius Dei hominem. — Ad quod redditur multiplex ratio. Una est, quia assumens prius est quam assumptum et quod assumit, inseparabiliter assumit, quorum neutrum convenit animae respectu corporis. Item, assumens, cum unitur assumpto, efficit aliquam unitatem, anima autem non facit unionem sui ad corpus, quia simul creatur et infunditur. Item, assumens et assumptum non componunt aliquod totum nec sunt partes alicuius totius, sed anima cum corpore hominem componit et sunt partes illius.

III. Item, cum hoc dubitatur de quodam quod dicit Magister, in III Sententiarum, scilicet quod "anima separata a corpore est persona" ; sed cum persona sit attributa rei ex aliqua dignitate, in resurrectione corporum minueretur eius dignitas. Unde dicendum quod anima separata non est persona, quoniam est substantia communicabilis, licet non communicans. Unde non est verum quod dicit Magister, nisi ipse accipiat personam pro individuo; et huius rei determinatio alibi plenius innuetur.

PrevBack to TopNext