Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 1, D. 2, C. 5

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 1, D. 2, C. 5

QUALITER INTELLIGITUR HOMO ASSUMPTUS.

Consequenter quaeritur I. qualiter intelligitur homo assumptus.

Ad quod obicitur primo 1. sic, de auctoritate Ioannis Damasceni, qui dicit quod "non est sumere communem speciem in Domino Iesu Christo" ; ergo Christus secundum quod homo non est eiusdem speciei cum aliis hominibus; ergo homo dicitur aequivoce de Christo et de aliis.

2. Item, de quolibet, qui est homo, praedicatur ipsa species communis; si ergo communis species non praedicatur de Christo, quia non est ibi communem speciem sumere, relinquitur quod Christus non est homo. Cum ergo Christus sit homo, relinquitur quod est communem speciem sumere. - Ad oppositum sic: Species est totum esse individuorum, sicut haec species homo est totum esse particularium hominum; sed homo non est totum esse Christi; relinquitur igitur quod non est communem speciem sumere de Christo et de aliis.

3. Item, quaeritur, cum dicitur humana natura assumpta a Christo, quid supponitur. Aut enim supponitur corpus et anima, ex quibus componitur homo, aut supponitur compositum ex iis. Si primo modo, ergo per humanam naturam non supponuntur nisi partes hominis, non compositio ipsarum; ergo, si partes sic sumptae non constituunt hominem, non erit dicere ex assumptione corporis et animae humanae naturae Christum esse hominem. Si secundo modo, sed compositum ex corpore et anima est homo; ergo erit dicere Christum assumpsisse hominem. Sed assumens non est assumptum, ut dicitur in Regulis fidei ; ergo Christus non est homo. — Item, si assumpsit hominem, aut igitur hominem communem speciem aut singularem. Si primo modo tantum, ergo accidit error, qui destruitur a Ioanne Damasceno. Si secundo modo, ergo assumpsit personam, cum homo singularis sit persona, quod est error: non enim persona assumpsit personam, sed naturam, sicut dicit Augustinus.

II. Occasione huius quaeritur utrum assumpsit hominem.

Ad quod inducuntur auctoritates et rationes, 1. primo ex Psalmo: "Beatusquem elegisti et assumpsisti" ; Augustinus: "Anathema sit, qui dicit Filium Dei hominem semel assumptum deposuisse".

2. Item, Filius Dei assumpsit corpus et animam simul iuncta; sed corpus et anima simul iuncta iaciunt hominem; ergo Filius Dei assumpsit hominem.

3. Item, homo, proprie loquendo, denominatur a proprietatibus animae, unde proprie dicitur rationalis, et similiter a proprietatibus corporis, unde proprie dicitur coloratus; ergo mulio fortius denominabitur a proprietatibus utriusque; ergo, cum assumptio sit dispositio corporis et animae, proprie debet dici homo assumptus; ergo Filius Dei assumpsit hominem.

Ad oppositum: a. Assumpsit hominem ; sed non nisi istum; ergo iste homo est assumptus; ergo persona est assumpta, quod est error damnatus.

Responsio: I. Ad primum. Actus per se attribuuntur ipsis singularibus, per accidens vero ipsi speciei; unde per se actus currendi convenit singulari, cum dicitur homo currit, per accidens vero ipsi speciei. Secundum ergo hunc modum dicendum quod assumi importat actum qui per se convenit naturae singulari unitae Christo, per accidens vero ipsi naturae universali. Quod ergo dicit Ioannes Damascenus non contradicit, quia non intendit negare quin per accidens natura universalis sit assumpta a Christo, sed quod ipsa universalis natura non sit assumpta sine natura singulari, quae supponitur per se, cum dicitur natura assumpta a Christo.

2. Ad illud quod obicit de auctoritate Ioannis Damasceni quod "in Domino Iesu Christo non est communem speciem sumere", dicendum quod ita intelligit, quia non convenit de Christo dicere communem speciem conflatam ex deitate et humanitate, quae nec Deus esset nec homo, sicut dicebant haeretici, sicut patet per hoc quod subditur: "Neque enim factus est neque aliquando fiet alius Christus". Non negatur ergo quod, secundum quod homo, de ipso praedicetur ipsa communis species et univoce sicut de aliis. Vel potest intelligi aliter quod non prorsus eodem modo praedicatur de Christo et de aliis, quia praedicata de aliis comprehendit totum esse ipsorum, sed praedicata de Christo non comprehendit totum esse Christi, quia non comprehendit deitatem. Non tamen sequitur quod dicatur aequivoce, quia praedicata de Christo praedicat totum esse eius quantum ad humanam naturam eo modo quo et aliorum hominum, et ideo univoce. Et per hoc patet solutio ad omnia contra hoc obiecta.

3. Ad tertio obiectum quod quaeritur quid supponatur, cum dicitur humana natura, dicendum quod refert dicere humanam naturam et hominem et humanitatem, quia humana natura dicit componentia unita, homo vero nominat quod est ex iis, humanitas vero illud quo est. Dicendum est ergo quod humana natura supponit ipsa componentia, sed unita. Si enim intelligerentur separata corpus et anima, non intelligeretur totalitas naturae, quia naturae totalitas ponit non solum ipsas partes, sed etiam unionem ipsarum.

II. Ad illud vero quod quaeritur ultimo utrum assumpsit hominem, respondetur quod proprie loquendo, cum homo dicat quod est constitutum ex corpore et anima et sic completum ut non possibile ad aliud complementum, completum autem ex corpore et anima rationali est persona, ideo, sicut non concederetur haec assumpsit personam, ita etiam non conceditur haec assumpsit hominem, proprie loquendo, quia ex ratione verbi assumptionis, scilicet assumpsit, videretur quoddam constitutum ex corpore et anima ante unionem. Tamen sub improprietate, secundum quam nos accipimus hominem pro humana natura et naturam humanam pro corpore et anima unitis, dicitur homo assumptus.

[Ad obiecta]: 1. Unde et illae auctoritates secundum hanc improprietatem accipiendae sunt, ut accipiatur ibi homo pro hominis natura.

2. Ad illud ergo quod obicitur assumpsit corpus et animam simul iuncta, ergo assumpsit hominem, dicendum quod non sequitur, immo est ibi mutatio praedicamenti; commutatur enim ibi quid in quis: procedit enim ab assumptione naturae ad assumptionem personae.

3. Ad ultimum vero dicendum quod homo denominatur a dispositione suarum partium quae sunt partes sive dispositiones absolutae, sed non a dispositionibus quae sunt respectivae. Unde, cum esse partem sit dispositio respectiva animae, cum dicitur anima est pars hominis, non tamen ab hac denominatur homo, ut dicatur homo est pars hominis. Eodem modo, cum assumptio sit proprietas respectiva utriusque partis, non dicetur de toto quod constituitur ex partibus, quiaä non denominat ipsum, et ideo non valet illud ergo Filius Dei etc..

PrevBack to TopNext