III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 1, D. 3, M. 2, C. 2
III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 1, D. 3, M. 2, C. 2
DE DEFECTIBUS GENERALITER EX PARTE ANIMAE ET CORPORIS.
Consequenter quaeritur de defectibus generaliter ex parte animae et corporis. Et, cum dicat Ioannes Damascenus quod "Christus omnes detectus nostros accepit in se praeter peccatum", quaeritur utrum hoc sit verum.
Quia videtur in multis habere instantiam: 1. Non enim Christus accepit errorem vel ignorantiam nec fomitem, qui non est peccatum, sed poena — remanet enim post mundationem a peccato originali —— nec iterum omnia genera aegritudinum assumpsit Christus.
2. Item, neque omnes defectus, qui insunt homini ex parte corporis, assumpsit Christus; insunt enim detectus per detectum membrorum et per superabundantiam partium: quod quidem non assumpsit Christus. — Si dicatur quod illa distributio restringitur ad defectus, quos congruebat Christum accipere, istud nihil est: quoniam secundum hoc non posset peccatum excipi ab illa totalitate, cum non contineatur in illa.
[Solutio]: Ad hoc intelligendum est quod defectus, prout accipitur hic, non est quaecumque rei absentia, sed est privatio alicuius rei ab aliquo, cui nata est inesse et quando nata est inesse. Unde in Adam ante peccatum potentia ad moriendum sive absentia incorruptibilitatis seu absentia alicuius scientiae non erant detectus, quia non erant tunc nata inesse. Sed privationes eorum, quae nata sunt inesse ipsi Adae et aliis hominibus, huiusmodi appellantur detectus.
Sed notandum adhuc quod, cum isti detectus sint poena, dupliciter dicuntur. Est enim quaedam poena a peccato et ad peccatum, cuiusmodi est error ex parte animae et fomes ex parte corporis; alius est defectus, qui est poena a peccato, cuiusmodi est in nobis necessitas ad moriendum, fames, sitis et huiusmodi. Item, iste defectus est duplex, quoniam quidam sunt defectus, qui insunt universaliter homini et de necessitate, ut necessitas ad moriendum, fames, sitis et similia; alii sunt defectus, qui non universaliter insunt omni homini, sed unus uni, alius alii, cuiusmodi sunt genera aegritudinum et defectus membrorum.