Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 1, Praeambulum

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 4, T. 1, Praeambulum

Tractatori de necessitate et convenientia et praedestinatione incarnationis, consequens est inquirere de actu incarnationis, qui consideratur duobus modis, scilicet in fieri et in facto esse. Actus incarnationis in fieri dicitur assumptio, actus vero Incarnationis in facto esse dicitur unio. Primo ergo quaerendum est de actu assumptionis, secundo de actu unionis. De assumptione autem quaeruntur ista: Primo de assumente; secundo, de assumpto. De primo quaeritur: Primo utrum assumere conveniat divinae naturae; secundo, utrum conveniat tribus personis. De assumpto quaeritur: Primo, utrum natura humana sit assumpta; secundo, utrum natura humana secundum corpus et animam sit assumpta; tertio, utrum corpus sit assumptum mediante anima ; quarto, utrum persona sit assumpta ; quinto, qualiter intelligitur homo assumptus ; sexto, de coassumptis ; septimo, de constituto per assumptionem.

PrevBack to TopNext