Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 3, C. 6

III, P. 1, Inq. 1, T. 1, Q. 3, C. 6

UTRUM PRAEDESTINATIO DICATUR AEQUIVOCE VEL UNIVOCE DE PRAEDESTINATIONE CHRISTI ET ALIORUM.

Ultimo quaeritur utrum praedestinatio dicatur aequivoce vel univoce de praedestinatione Christi et aliorum.

Ad quod sic obicitur: 1. Praedestinatio est salvandorum; salvandi autem sunt, qui possunt aegrotare per culpam; cum ergo Christus non potuerit aegrotare, secundum quod dicit Augustinus: "Alii peccato servire potuerunt, ipse vero non", ergo non est salvandus; ergo ei non convenit ratio praedestinationis, secundum quod dicitur praedestinatio "praeordinatio salvandorum" ; ergo etc.

2. Item, dicit Augustinus: "Praedestinatio estpropositum miserendi" ; sed miseria in nobis et in Christo aequivoce dicitur, quia in nobis est miseria contracta, in ipso vero est voluntarie assumpta; ergo praedestinatio aequivoce dicitur.

Solutio: Dicendum quod praedestinatio aliquando definitur per comparationem ad gratiam liberantem a malo aut per comparationem ad gratiam ordinantem ad gloriam. Primo modo dicitur praedestinatio "praeordinatio salvandorum" et "propositum miserendi" ; secundo modo dicitur praedestinatio "praeparatio gratiae in praesenti et gloriae in futuro". Primo modo nona dicitur univoce praedestinatio de Christo et de aliis quantum ad connotatum, quae est gratia liberans a malo; quantum ad secundum modum dicitur univoce.

PrevBack to TopNext