Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 3, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 2

III, P. 1, Inq. 1, T. 3, Q. 1, T. 2, M. 2, C. 2

QUORUM CHRISTUS SIT CAPUT.

Consequenter quaeritur quorum Christus sit caput. Et quaeruntur tria: Primo, utrum Christus sit caput angelorum; secundo, utrum sit caput omnium electorum; tertio, utrum sit caput reproborum; quarto, utrum sit caput animarum tantum aut corporum et animarum.

ARTICULUS I

Utrum Christus sit caput angelorum.

Ad primum sic obicitur: 1. Unius naturae sunt caput et corpus; si ergo Christus in quantum homo et angeli non sunt unius naturae, ergo Christus secundum quod homo non est caput angelorum, sed hominum solum.

Contra: a. Ad Col. 2, 10: "Qui est caput amnis principatus et potestatis" — et loquitur de Christo — ibi dicit Glossa "Non tantummodo hominis, sed "omnis principatus et potestatis"angelicae ipse est caput" ; et sequitur: "Et nos ergo implere potest, qui supernos cives implet". Ex quo relinquitur, cum ibi loquatur de Christo homine, quod Christus in quantum homo est caput angelorum.

b. Item: "Omnia subiecit sub pedibus eius", ad Ephes. 1, 22, auctoritate Psalmi, Glossa: "Sicut pes est infima pars corporis, sicin Christo infima pars est humanitas, quam angeli adorant". Ex quo relinquitur quod angeli sunt subiecti ipsi humanitati Christi. Si ergo dicitur caput Ecclesiae eo quod regit Ecclesiam sibi subiectam, ergo similiter debet dici caput angelorum eo quod regit et imperat angelis sibi subiectis.

Solutio istius patet ex praedictis. Nam si dicatur caput per metaphoram, qua rex dicitur caput regni movens et imperans ipsi, sic ipse Christus in quantum homo est caput angelorum, quia ipse est rex constitutus super omnes angelos, qui adorant eum. Si autem dicatur caput secundum conformitatem naturae, sic Christus in quantum homo non est caput angelorum simpliciter, sed secundum quid, quia non est conformis angelis in natura simpliciter, sed secundum quod dicitur quod anima rationalis, quantum ad partem superiorem intellectualem, habet conformitatem cum angelis. Est ergo caput ipsis in quantum conformatur eis in natura per partem rationis intellectualem. Hominum autem est caput simpliciter isto modo, quia plenam habet conformitatem cum illis.

ARTICULUS II

Utrum Christus sit caput electorum amnium.

Consequenter quaeritur utrum sit caput electorum omnium.

Ad quod sic obicitur: 1. Ipse Christus proprie non est caput nisi secundum quod homo ; si ergo non fuit homo ante incarnationem, ergo non fuit caput ante incarnationem ; ergo nec fuit caput sanctorum Patrum ante incarnationem existentium.

2. Item, "Christus dicitur caput Ecclesiae proprie propter conformitatem naturae", quam habet cum Ecclesia; si ergo "ante incarnationem non erat ipse conformis in natura cum Ecclesia, ergo non erat caput Ecclesiae" sive fidelium, qui erant membra Ecclesiae, "ante incarnationem".

Contra: a. Christus eo dicitur esse caput, quo creditus est esse homo, proprie loquendo. Si ergo eadem fide credebatur a primo iusto ante incarnationem usque ad ultimum iustum post incarnationem - sed ab illis qui post incarnationem creditur iam esse homo, ab illis autem qui ante incarnationem futurus homo, et tamen fides eadem, quia creditum idem, scilicet Deus homo — ergo aeque est caput eorum qui fuerunt ante incarnationem et post.

b. Item, aut Christus dicitur caput post incarnationem propter naturam quam iam habet humanam, quae est natura conformis fidelibus, aut propter fidem quam habent fideles de illa humanitate. Si solum dicatur caput quia habet humanitatem, ergo, cum secundum humanitatem aequaliter conveniat cum hominibus fidelibus et infidelibus, aequaliter esset caput fidelium et infidelium. Quod maximum est inconveniens, quia nunquam homo existens in peccato nec infidelis est membrum eius proprie ; eo ergo dicitur caput quod creditur homo cum amore. Si ergo fides ista manet eadem in sanctis ante incarnationem et post, tempore solum variato, manifestum est quod aequaliter et eodem modo est caput sanctorum existentium ante incarnationem et post.

c. Item, Col. 1, 18: "Ipse est caputcorporis Ecclesiae", Glossa quaerit: "Cum Ecclesia abAbel inceperit, quo modo Christus caput esteorum, qui tunc fuerunt?" Et respondet quod dicitur caput secundum divinitatem et humanitatem: "Secundum divinitatem" fuit principium et "fundator Ecclesiae, quia omnes iustos, qui ab Abel usque ad ultimum iustum generantur, virtute divinitatis illuminavit; secundum humanitatem etiam potest dici" caput vel "principium Ecclesiae, quia super fidem humanitatis eius fundata est". Ex hoc expresse relinquitur quod, si Ecclesia fuit fundata super fidem humanitatis suae ante incarnationem et eo dicitur caput quo est fides de sua humanitate, ergo est caput eorum qui fuerunt ante incarnationem fidelium sicut eorum qui sunt post incarnationem. Solutio: Dicendum secundum Augustinum, qui ponit exemplum in libro De catechizandis rudibus - quod exemplum habetur Gen. 38, 27—28 — de filiis Iudae in quorum nativitate Zaram prior eduxit manum, "in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens: Iste egredieturprior, illa vero retrahente manum, egressus est alter". Et dicit Augustinus quod, "sicutZaram, dum nasceretur, priusemisit manum, postmodum caput secutum est, deinde cetera membra, sed tamen caput dignitate et potestate praecellit", licet tempore sequeretur, "ita Christus, "mediator Dei et hominum", in Patriarchis et Prophetis praemisit" manum "antequam appareret in carne, vinculis legis superbum" populum constringentem sive comprimentem, tempore autem nascendi secutum est caput corpori Ecclesiae cui adhaeserunt omnes fideles credendo. Relinquitur ergo quod fuit caput fidelium, et praesentium et antiquorum. Non sequitur ergo tunc non fuit homo, ergo tunc non fuit caput, quia ipse est caput, eo quod est creditus homo et amatus.

[Ad obiecta]: 1. Ad primum obiectum in contrarium patet responsio, quia Christus non dicitur caput eo quod est homo in re, sed eo quod est homo in fide. Unde quia creditus est esse homo, ideo est caput; hoc modo similiter se habet ad antiquos et praesentes, quia eadem fides est. Unde sicut eadem est praedestinatio et veritas praedestinationis ante exitum rei praedestinatae et post, licet res mutetur, similiter eadem est veritas fidei, qua creditus est Christus incarnaturus vel incarnatus, licet tempore varietur.

2. Ad aliud similiter patet solutio.

ARTICULUS III

Utrum Christus sit caput reproborum.

Consequenter quaeritur utrum Christus sit caput reproborum qui sunt in fide et caritate, tamen in hoc non perseverabunt.

Ad quod sic obicitur: 1. Corpus Christi verum, quod traxit de Virgine, est figura et sacramentum corporis mystici, quod est Ecclesia, quia sicut corpus Christi est compactum "ex purissimis sanguinibus Virginis" et pertinentibus ad gloriam resurrectionis, ita a simili corpus mysticum, quod est Ecclesia, compaginatum est ex purissimis et fidelibus animabus pertinentibus ad gloriam resurrectionis; ergo non sunt membra Ecclesiae nisi pertinentes ad gloriam resurrectionis. Sed reprobi existentes in fide et caritate, qui tamen non perseverabunt, et infideles non pertinent ad gloriam resurrectionis, licet pertineant ad resurrectionem; ergo nullus reprobus est membrum Ecclesiae; ergo Christus non est caput reproborum, etiam existentium in caritate.

Contra: a. Reprobi, existentes in fide et caritate recipiunt a Christo sensum et motum, quia, cum sint in caritate et fide, habent sensum fidei et motum amoris, et constat quod hoc habent a capite.

b. Item, ipsi sunt in conformitate naturae ad Christum; ergo Christus est caput eorum et ipsi membra eius.

Solutio: Dicendum quod esse membrum Christi vel Ecclesiae non ponit nisi sensum gratiae per fidem et motum per amorem et conformitatem cum Christo in natura; et quia ista sunt in reprobis existentibus in fide et caritate, licet non cum perseverantia, ideo quamdiu sunt ista in illis, concedendum est quod sint membra Christi et Ecclesiae. Et comparantur ad Christum tamquam ad caput quantum ad praesentem statum, in quo sunt in fide et caritate; quando autem postea decident ab istis, tunc erunt membra abscisa a corpore Ecclesiae.

[Ad obiecta]: 1. Ad rationem in contrarium dicendum quod corpus Christi verum figura est et sacramentum corporis mystici quantum ad praesentem statum, sed non quantum ad futurum; ratio autem procedit ac si respiceret statum tuturum, cum obicit de pertinentibus ad gloriam resurrectionis.

ARTICULUS IV

Utrum Christus sit caput animarum tantum.

Consequenter quaeritur utrum Christus sit caput animarum tantum aut corporum et animarum.

Ad quod sic arguitur: 1. Oportet quod membra habeant continuationem ad caput; sed corpora nostra nullam possunt habere continuationem nec coniunctionem ad corpus et animam ipsius Christi; ergo corpora nostra non sunt membra eius; ergo ipse non est caput corporum nostrorum.

Contra: a. I Cor. 6, 15: "Nescitis quaniam corpora vestra membra sunt Christi". Ergo ipse est caput corporum nostrorum.

Solutio: Dicendum, sicut habetur I Cor. 6, 15: "An nescitis" etc., Glossa: "Christus caput nostrum est, eo quod factus est propter nos; corpus autem eius est Ecclesia. Si tantummodo animam suscepisset" sine corpore, "membra eius non essent nisi animae nostrae; quia vero corpus suscepit, et corporis caput est: qui enim corpus suscepit, et corporum caput est". Et sic patet quod Christus non solum est caput animarum, sed etiam corporum.

[Ad obiecta]: 1. Ad rationem in contrarium dicendum quod corpora nostra duplicem habent coniunctionem cum corpore Christi: unam propter similitudinem in specie, aliam propter perfectionem unam et eamdem. Corpora ergo nostra habent coniunctionem cum corpore Christi, quia sunt corpora eiusdem speciei nostra corpora et suum corpus. Coniunctio vero, quae est propter perfectionem unam, potest esse dupliciter: quia est perfectio naturae, et sic anima est perfectio ; et est perfectio sanctificationis nostrae, et haec est Spiritus Sanctus. Dicendum ergo quod attendendo perfectionem naturae, quae est anima, sic corpora nostra et suum non habent perfectionem unam, quia alia est anima Christi, quae perficit corpus Christi secundum numerum, et quae corpora nostra. Sed corpora nostra habent perfectionem unam, accipiendo perfectionem sanctificationis, quae est Spiritus Sanctus; perfectio enim corporis non solum est anima, sed etiam Spiritus Sanctus, cuius corpora nostra templum sunt, sicut habetur I Cor. 6, 19: "Nescitis quia membravestra templum suntSpiritus Sancti" ? Sed anima perficit quantum ad esse naturae, Spiritus Sanctus quantum ad esse sanctificationis. Idem autem Spiritus Sanctus, qui sanctificat corpus Christi, sanctificat et corpora nostra, cum sumus in fide et caritate. Ex hac speciali sanctificatione imprimitur dispositio, et pertinent ad gloriam resurrectionis. Unde Apostolus ad Rom. 8, 11 probat per hoc resurrectionem corporum gloriosam, dicens: "Si Spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in nobis, vivificabit et mortalia corpora nostra propter inhabitantem Spiritumin nobis".

PrevBack to TopNext