III, P. 1, Inq. 1, T. 3, Q. 2, C. 7
III, P. 1, Inq. 1, T. 3, Q. 2, C. 7
UTRUM SCIENTIA ANIMAE CHRISTI FUERIT AEQUALIS SCIENTIAE DEI.
Ad quod ste obicitur: 1. Quantitas scientiae attenditur secundum quantitatem scibilium; si ergo aequalia sunt scibilia animae Christi scibilibus scientiae Dei, aequales erunt scientiae.
Contra: a. Scientia Dei est sua essentia, et comprehendit suam essentiam et suam potentiam et virtutem; cum ergo essentia, potentia et virtus sint infinita, erit scientia Dei infinita; cum ergo scientia animae Christi sit finita, quia creata, impossibile est ei aequari.
b. Item, Hugo de S. Victore: "Unum scio et Indubitanter affirmo, quia aut alia scientia praeter divinam in anima Christi non fuit aut, si alia fuit, ei aequalis non fuit".
c. Item, Psalmus: "Mirabilis facta est scientia tua ex me, confortata est et non potero ad eam", Glossa: "Homo unitus divinae naturae non potest aequari ei in scientia".
Respondeo: Est considerare divinam scientiam secundum quod dicitur respectu sui et secundum quod dicitur respectu creatorum. Secundum vero quod dicitur respectu sui, est scientia essentiae et virtutis infinitae, et secundum hunc modum nihil est ei aequabile; secundum vero quod dicitur respectu creaturarum, consideratur divina scientia in triplici respectu: primus respectus est ad illud quod scitur; secundus ad medium per quod scitur; tertius est ad modum quo scitur. Et ad hoc quod dicatur aliquid aequale scientiae Dei, oportet quod aequetur secundum haec tria; quod non est possibile creaturae aliquo modo.
Dicendum ergo quod, comparatione habita scientiae animae Christi ad divinam scientiam secundum illud quod scitur, est dicere animam Christi aeque scire sicut Deus, quia scit omnia quae Deus. Comparatione vero habita quantum ad medium per quod scitur vel quantum ad modum quo scitur, non erit dicere aequalitatem. Quia Deus scit omnia per seipsum sicut causam omnium, anima vero Christi non per seipsam causam, immo per causam Deum: ecce inaequalitas quantum ad medium; praeterea, clarius et luculentius est cognitio Dei quam cognitio animae Christi de rebus omnibus, quia ipse Deus omnes res videt ut in se, anima vero Christi non ut in se, sed ut in Deo: ex quo patet inaequalitas quantum ad modum. Ex quo relinquitur simpliciter inaequalitas et inaequalis.
On this page