Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 3, Q. 2, C. 6

III, P. 1, Inq. 1, T. 3, Q. 2, C. 6

UTRUM CHRISTUS ACCEPERIT ALIQUAM SCIENTIAM AB ANGELIS.

Consequenter quaeritur utrum Christus acceperit aliquam scientiam ab angelis.

Ad quod sic: 1. Dionysius,in Hierarchia angelica: "Per angelos videmus eum sub paternis legibus ordinatum". Sed superior ordo inferiorem illuminat, et sic deinceps; relinquitur ergo quod supremus ordo ad minus erat illuminativus animae Christi.

Contra: a. Ad Hebr. 2, 7: "Minuisti eum paulo minus ab angelis", Glossa: "Hoc est ratione passionis, non potentiae". Ergo nec ratione scientiae minor erat angelis.

b. Item, Glossa, ibidem: "Natura mentis humanae, quam assumpsit Christus, solus maior est Deus". Ergo non est minor angelis; ergo nunquam habuit illuminationem ab eis. — Quod concedendum est.

[Ad obiecta]: 1. Et ad illud quod dicit Dionysius, dicendum quod non intelligit ipse quod subdatur angelis quantum ad scientiam, sed quod per angelicum officium incarnationis mysterium dispensatum est. Unde dicit: "Video quia divinumhumanitatis mysterium angeli docuerunt, sicut divinissimus Gabriel Zachariam docuit et Mariam, alius angelorum Ioseph erudiebat. Et ipse Iesus supercaelestium essentiarum superessentialis essentia subditur Patris et Dei per angelos dispositionibus; per ipsos nuntiaturad Ioseph Iesu ad Aegyptum recessio et rursus ad Iudaeam reditio".

PrevBack to TopNext