Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 3, Q. 3, C. 1

III, P. 1, Inq. 1, T. 3, Q. 3, C. 1

UTRUM GENERALITER FUERIT IN CHRISTO POTENTIA PECCANDI.

Ad primum obicitur sic: 1. Anselmus: "Quo modo dicemus eum non potuissementiri, quod semper est peccatum, cum dicat Iudaeis de Patre: "Si dixero quia non scio eum, era similis vobis, mendax", et inter haecverba dicat: "Non scio eum"?" Ergo ipse potuit esse mendax; ergo potuit peccare. — Item, Anselmus: "Quis cum dicat hastres dictiones non potuisse proferre sine aliis verbis, ut diceret: "Non scio eum"? Quod si taceret, ut ipse ait, esset mendax; ergo cum hoc potuit, peccare potuit". 2. Item, si Christus non potest peccare, ergo de necessitate conservat iustitiam; ergo non est laudandus de iustitia; cum ergo sit laudandus, relinquitur quod potest peccare.

3. Item, potentia peccandi ipsis sanctis cooperatur ad meritum et praemium, sicut dicitur Eccli. 31, 10: "Patuit transgredi et non est transgressus, facere mala et non fecit". Relinquitur ergo, si auferatur a Christo potentia peccandi, quod minuatur de merito et praemio eius.

Respondeo: 1. Ad primum secundum B. Anselmum, in libro Cur Deus homo: "Omnis potestas sequitur voluntatem; cum enim dicitur quia possum loqui vel ambulare, subauditur: si volo. Si enim non intelligitur voluntas, non est potestas, sed necessitas. Nam cum dico quia nolens possum trahi aut vinci, non est haecmea potestas, sed necessitas et potestas alterius; non est enim aliud possum trahi aut vinciquam alius me trahere aut vincere potest. Possumusitaque dicere de Christo quia, cum dicitur potuit mentiri, subauditur si vellet, quoniam nolens non potuit mentiri. Cum ergo non potuerit velle mentiri, non minus dici potest nequivisse mentiri".

2. Ad aliud dicendum quod est necessitas coactionis et prohibitionis ; et cum aliquod bonum fit ex huiusmodi necessitate, non debetur laus, quia ista tollit voluntatem. Et est necessitas immutabilitatis, et ista non tollit voluntatem nec laudem, sed ponit immutabilitatem voluntatis in bono; et hoc modo dicitur Deus ex necessitate esse bonus et servare iustitiam; ita etiam Christus, non tamen primo modo, secundum quod necessitas dicitur prohibitionis vel coactionis. Unde Anselmus: "Improprie dicitur necessitas, ubi non est coactio nec prohibitio. Quapropter, quia Deus perfectehabet a se quidquid habet, maxime laudandus est de bonis quae habet; et servat ea nulla necessitate, sed propria et aeterna immutabilitate". Secundum hoc igitur patet quod necessitas immutabilitatis dicitur improprie necessitas, nec tamen tollit laudem.

3. Ad aliud dicendum quod potentia peccandi, in quantum huiusmodi loquendo formaliter, non cooperatur ad praemium nec etiam ad meritum. Sed in quantum potentia peccandi eadem est quae et potentia bene faciendi, potentia peccandi dicitur cooperari ad meritum, non in quantum est peccandi, sed in quantum potentia formaliter loquendo; ad praemium vero materialiter solum dicitur potentia peccandi cooperari, quia materia gloriae erit quod habuit potentiam peccandi et tamen non usus est ea ad peccatum. Ex quo manifestum est quod non dicitur simpliciter potentia peccandi cooperari ad meritum vel praemium, sed secundum quid. Simpliciter cooperatur ad meritum potentia libertatis arbitrii secundum quod est ad faciendum vel non faciendum sive iaciendi et non faciendi, non secundum quod est peccandi et non peccandi. Haec ergo ponetur in Christo, quae simpliciter est potentia merendi.

PrevBack to TopNext