III, P. 1, Inq. 1, T. 3, Q. 3, C. 2
III, P. 1, Inq. 1, T. 3, Q. 3, C. 2
UTRUM IN CHRISTO FUERIT OMNIPOTENTIA.
Ad quod sic: 1. Ioan. 3, 34: "Non est ei datus Spiritus ad mensuram". Ergo data est ei gratia non mensurata; ergo, cum gratia sit ad cognoscendum et ad operandum, ergo ei data est gratia sine mensura ad cognoscendum et ad operandum; ergo sicut per gratiam immensam sive non mensuratam cognoscendi habeat scientiam omnium, ita per gratiam operandi immensam poterit operari omnia.
2. Item, rationalis anima est imago Trinitatis per naturam ; sed imago Trinitatis attenditur quantum ad potentiam, scientiam et voluntatem; ergo sicut per naturam anima est capax divinae scientiae, ita et potentiae; ergo sicut anima Christi naturali potentia potuit capere omnem scientiam, ita omnipotentiam ; sed datum est illi animae per gratiam omne illud, cuius erat capax per naturam; ergo et data est omnipotentia.
3. Item, cum sint tria, potentia, scientia et voluntas: potentia non ponit scientiam nec scientia voluntatem, sed e converso scientia ponit potentiam et voluntas scientiam, ita quod consequitur necessario: si voluntas est, scientia est, et si scientia est, potentia est ; non enim est scientia nisi a potentia sciendi. Ex hoc ergo relinquitur quod natura, quae est capax voluntatis, est capax scientiae, et quae est capax scientiae Dei, et potentiae Dei erit capax.
4. Item, omnis scientia practica alicuius boni operis est causa effectiva vel exemplaris illius operis. Cum ergo scientia omnium comprehendat speculativam et practicam scientiam omnium et in Christo sit omniscientia, erit in ipso secundum animam scientia practica omnium ; ergo erit causa effectiva vel exemplaris omnium; si ergo huiusmodi scientiam sequitur potentia activa, erit in anima Christi potestas faciendi omnia. — Item, artifex materialis non solummodo confert alii scientiam speculativam sui operis, sed etiam activam; ergo, cum Artifex summus contulerit Christo homini omniscientiam, relinquitur quod non solum dedit ei scientiam speculativam, sed etiam activam omnium; ergo et per consequens omnipotentiam: frustra enim esset activa potentia nisi esset potentia ad actum.
5. Item, si diceretur quod non potest dari omnipotentia creaturae propter hoc quia est infinita - ergo similiter nec scientia, cum ipsa sit infinita et maioris extensionis quam potentia Dei: ad quaecumque enim se extendit potentia, et scientia; sed non convertitur, quia scientia se extendit ad bona et mala, entia et non-entia, potentia vero non se extendit ad mala. Magis igitur erit capax potentiae, cum sit minoris extensionis, creatura, quam scientiae.
Contra: a. Omnis potentia, cuius est susceptibilis creatura, consequitur essentiam creaturae ; si ergo potentia iaciendi vel creandi omnia nullo modo consequitur essentiam alicuius creaturae, sed antecedit omnem creaturam, ergo potentiae iaciendi vel creandi omnia non erit susceptibilis aliqua creatura; ergo nec Christi anima.
b. Item, nihil potest sui ipsius esse principium ; cum ergo omnipotentia sit animae Christi et omnium principium, ergo nec anima Christi nec aliquid omnium potest habere omnipotentiam.
c. Item, nulla potentia entis creati transcendit ens; cum ergo potentia creandi transcendat ens, quia est operativa de non-ente simpliciter ens et de nihilo aliquid, ergo nulla potentia entis creati potest esse potentia creandi; ergo nec per consequens omnipotentia; ergo anima Christi non habuit nec habere potuit omnipotentiam.
Respondeo: Concedendum est quod anima Christi non habet nec habuit omnipotentiam sicut omniscientiam nisi eo modo quo dicitur habuisse divinitatem, cuius est omnipotentia. Non tamen dicitur habuisse omnipotentiam ut ex se posset facere omnia, sicut ex alia parte habet omniscientiam, quia ex se potest scire omnia.
[Ad obiecta]: 1. Ad primum autem dicendum quod data est ei gratia sine mensura, sed ad cognoscendum et operandum secundum possibilitatem naturae cognoscentis et operantis; data est ei gratia sine mensura ad cognoscibilia creaturae et ad omnia operabilia creaturae. Tamen omnia simpliciter cognoscibilia sunt creaturae rationali, non tamen omnia operabilia; propterea non sequitur quod, sicut per gratiam habuit omniscientiam, quod omnipotentiam.
2. Ad aliud dicendum quod omniscientia non ponit causalitatem vel principium rerum, sed solummodo ponit similitudinem ad res omnes. Et ideo, cum "anima", sicut dicit Augustinus, "ad similitudinem totius sapientiae facta sit", est omnium similitudo in potentia per intellectum; scientia autem nihil aliud est quam assimilatio intellectus ad rem ; erit igitur anima per naturam capax omniscientiae. Omnipotentia vero ponit causalitatem et principium rerum omnium, quod nullo modo potest convenire habenti principium sive ei quod est de principio; talis autem est omnis creatura et rationalis anima. Ex quo evidens est quod nullo modo est capax omnipotentiae.
3. Ad aliud dicendum quod potentia dicitur dupliciter: uno modo potentia dicitur respectu actus interioris, secundum quod dicitur potentia cognoscendi vel volendi; alio modo dicitur potentia respectu actus exterioris, secundum quod dicitur potentia operandi. Primo modo dicta potentia consequitur ad scientiam; secundo vero modo non. Sequitur enim si scientia est, potentia cognoscendi est ; sed non sequitur si scientia est, potentia operandi est. Illa ergo modo quo potentia sequitur ad scientiam, est potentia ad omnia, sicut et scientia; sed haec non est potentia operandi, sed potentia cognoscendi omnia.
4. Ad aliud dicendum quod scientia practica duobus modis habetur ; habetur enim scientia practica practice et habetur scientia practica speculative. Practice, cum refertur ad opus sive ad executionem operis; speculativa vero, cum non refertur ad executionem operis, sed ad contemplationem operis. Secundum hoc ergo dicendum quod anima Christi habuit scientiam practicam omnium speculative, non practice, et ita scientia omnium practica, quae fuit in Deo practice, scilicet ad executionem operis, fuit in anima Christi speculative, scilicet ad contemplationem operis. Et hoc modo summus Artifex omnium dedit scientiam practicam omnium Christo homini. Ad scientiam autem dictam hoc modo non sequitur omnipotentia, sed ad scientiam practicam alio modo dictam.
5. Ad aliud dicendum quod quidquid est creaturae, est finitum actu; tamen rationalis anima quantum ad potentiam uno modo est finita, alio modo infinita. Infinita enim est quantum ad potentiam cognoscendi; non enim determinatur ad aliqua cognoscibilia quin adhuc possit in plura, si essent; et ideo, quantum est de se, est infinita potentia. Quantum vero ad potentiam operandi, anima rationalis finita est, quia determinatur ad finita operabilia, quia ita datur quod ad tot et non ad plura. Ex quo patet quod non est similis ratio ex parte capacitatis scientiae Dei et potentiae, quia potentia cognoscendi, quae quodam modo infinita est, quodam modo est capax ipsius scientiae infinitae; ex alia parte potentia operandi, quae finita est, non est capax potentiae infinitae Dei.
II. Item, si quaeratur propter quid creaturae non potest conferri potentia creandi, sicut generato potentia generandi: generatus enim homo habet potentiam generandi hominem, ergo eadem ratione videtur quod creatum possit habere potentiam creandi: respondendum est quod hoc est quia omnis creatura agit ex suppositione materiae ; non enim potest esse tota causa sui operis, sicut prima potentia Dei. Quia ergo potentia creandi est in non-subiectam materiam, inde est quod creatura non est susceptibilis potentiae creandi.
III. Item, si quaeratur utrum anima Christi habuit omnium voluntatem sicut scientiam — quod videtur quia habuit voluntatem omnis boni; unumquodque autem in quantum est, bonum est; ergo habuit voluntatem omnium — contra: Voluntas dicitur ad opus; unde nihil est dictu: volo domum, sed volo tacere domum ; et ita videtur quod sicut potentia dicitur ad actus, ita et voluntas; ergo sicut non habuit omnium potentiam, ita nec omnium voluntatem.
On this page