Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 4, Q. 1, C. 2

III, P. 1, Inq. 1, T. 4, Q. 1, C. 2

UTRUM IN CHRISTO FUERINT VOLUNTATES CONTRARIAE.

Consequenter quaeritur I. an in Christo fuerint voluntates contrariae.

Ad quod sic: a. Augustinus, Super Genesim: "Omne animal fuit in arca Noë, quia omnes motus iuerunt pacati in Christo". Ergo in eo non erat contraria voluntas sensualitatis voluntati rationis.

b. Item, motus sensualitatis in Christo aut erat ordinatus sub voluntate aut non; constat quod non inordinatus ; relinquitur ergo quod ordinatus ; ergo erat sub voluntate rationis et secundum voluntatem rationis.

Contra: 1. Contrariae voluntates sunt, quae sunt contrariorum, sicut dicit Augustinus, in libro De Trinitate, quod secundum species volitorum distinguuntur species voluntatum. Cum ergo voluntas sensualitatis et rationis in Christo fuerint contrariorum, quia una erat voluntas vivendi, alia moriendi, ergo fuerunt voluntates contrariae.

2. Item, ex parte carnis erat concupiscentia vivendi, ex parte spiritus concupiscentia moriendi ; ergo in Christo caro concupiscebat "adversas spiritum".

3. Item, Hieronymus dicit quod voluntas humana "propter fragilitatem carnisrecusabat passionem", sed voluntas divina "promptaerat perficere dispensationem". Secundum hoc ergo obicitur: Cum teneretur Christus voluntatem humanam conformare voluntati divinae et scienter volebat contrarium, scilicet non mori, ergo peccavit; ergo in Christo fuit inordinata voluntas.

4. Item, aut voluntas humana dicitur ab Hieronymo voluntas rationis aut sensualitatis. Si voluntas rationis, ergo voluntas rationis non erat conformis voluntati divinae; ergo peccavit. Si voluntas sensualitatis, aut ergo motus ille voluntatis erat ordinatus aut inordinatus; si inordinatus, ergo non approbabatur a ratione; si ordinatus, ergo approbabatur a ratione ; ergo ratio volebat idem sensualitati et redit idem quod prius, quod peccavit.

5. Item, omnis motus voluntarius contra divinam voluntatem est illicitus; ergo, cum motus, quo volebat non mori, sit contrarius divinae voluntati, quae erat ad mori, ergo illicitus.

Respondeo: Praenotandum est quod Christus dicitur habuisse diversas voluntates quatuor modis. Primo modo, iuxta duas naturas divinam et humanam dicuntur in Christo diversae voluntates, divina scilicet voluntas et humana. Secundo modo, secundum humanam naturam dicuntur in Christo diversae voluntates, voluntas scilicet rationis et voluntas sensualitatis. Tertio modo, dicuntur in Christo secundum rationem diversae voluntates, quia ratio habet quamdam voluntatem ut natura est unibilis corpori, et habet voluntatem ut ratio est per omnia conformis divinitati, et secundum hoc dicerentur diversae voluntates in Christo: voluntas naturalis et voluntas rationis. Quarto modo, dicuntur diversae voluntates in Christo ratione sui et ratione membrorum ; dicendum ergo quod in Christo fuerunt diversae voluntates, ut quaedam dicatur velle in persona Sua, quaedam vero in persona membrorum. Dicendum ergo quod in Christo fuerunt dlversae voluntates, sed non contrariae: nec voluntas sensualitatis contraria voluntati rationis, nec voluntas humana contraria voluntati divinae, nec voluntas naturalis contraria voluntati rationis, nec voluntas ratione personae suae contraria voluntati ratione membrorum, quamvis quidam distinguant quod est contrarietas naturae duplex: naturalis et moralis. Contrarietas moralis est, quae est de contrariis in moribus; contrarietas autem in moribus determinatur secundum rationem boni et mali. Quia ergo in Christo utrumque erat bonum, scilicet vivere et mori, voluntas sensualitatis et rationis non fuerunt contrariorum in moribus, cum utrumque sit bonum. Contrarietas vero naturalis est illa, quae est de contrariis in natura; contraria autem in natura attenduntur secundum contrarias dispositiones in natura. Unde secundum hoc vivere et mori sunt contraria; et voluntas sensualitatis et rationis secundum hoc fuerunt contrariorum et secundum hoc voluntates contrariae. Non tamen ex hoc sequitur quod inordinatio fuerit in Christo, quia ordinatio et inordinatio attenduntur secundum rationem moralem, id est secundum rationem boni et mali. Sed dicendum est rectius secundum Ioannem Damascenum quod Christus habuit diversas voluntates, sed non contrarias. Contraria enim nata sunt fieri circa idem; quia ergo non erat circa idem voluntas moriendi et vivendi nec secundum idem in Christo, quia unum circa sensualitatem, aliud circa rationem, non erit contrarietas voluntatis sensualitatis et rationis.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod obicit quod voluntates sunt contrariae, quae sunt contrariorum dicendum quod non est verum, nisi ubi sunt eiusdem generis voluntates. Voluntas autem sensualitatis et rationis non sunt eiusdem generis, quia illa habet liberam potestatem respectu sui actus, ista vero habet inditam necessitatem. 2. Ad aliud dicendum quod non dicitur contrarietas carnis et spiritus, eo quod caro concupiscat aliquid quod non concupiscit spiritus, sed quia caro concupiscit aliquid quod spiritus non vult eam concupiscere, et hoc modo dicitur Gal. 5, 17: "Caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem, haec enim sibi invicem adversantur", scilicet in nobis. Propter hoc ergo dicuntur adversari in nobis concupiscentia carnis et spiritus, quia concupiscere carnis et spiritus contrariantur, non solum ipsa concupita. In Domino autem Iesu, quamvis ipsa concupita fuerint contraria a spiritu et carne, scilicet vivere et mori, tamen concupiscere carnis non erat contrarium ipsi concupiscere spiritus, quia spiritus volebat quod ipsa hoc concupisceret.

3. Ad aliud dicendum "quod illud argumentum non valet tenebatur conformare voluntatem humanam voluntati divinae etc., ergo peccavit, quia propositioilla intelligitur indefinite", non universaliter. Non enim tenebatur omnem suam voluntatem conformare voluntati divinae, sed quae est rationis solum. Voluntas enim sensualitatis est determinata ad unam partem a Conditore, ad ea scilicet appetenda, quae sunt vitae conservativa, et fugienda contraria. Voluntas vero rationis ipsa est libera domina sui actus, et ei lex imponitur, conformationis scilicet ad divinam voluntatem.

4. Ad aliud dicendum quod ab Hieronymo appellatur voluntas humana voluntas sensualitatis vel voluntas rationis naturalis. Et concedendum est quod ille motus fuit ordinatus; et voluntas rationis voluit idem uno modo quod sensualitas, alio modo non: voluit enim ut motus ille surgeret, sed noluit ut procederet. Praeterea, voluit absolute sive in spiritu quod voluit sensualitas, scilicet vivere; cum conditione nostrae redemptionis voluit oppositum, scilicet mori. Voluntate ergo naturali voluit idem cum sensualitate, scilicet vivere; rationali vero voluntate, consideratione nostrae redemptionis, voluit mori; nec sunt voluntates contrariae, sed diversae.

5. Ad aliud dicendum quod motus voluntarius dicitur proprie et improprie. Motus voluntarius proprie dicitur voluntate rationali, quae est domina sui actus, ut dictum est, et ideo ei lex imponitur; et ideo circa motum eius est licitum et illicitum. Motus vero voluntarius improprie dicitur voluntatis naturalis vel sensualitatis, qui est determinatus ad unam partem, et ideo necessarius, et ideo circa illum motum non cadit licitum vel illicitum.

II. Item, incidenter quaeritur de illo verbo Apostoli: "Cupio dissolvi ei esse cum Christo", Philipp. 1, 23; quia contrarium videtur II Cor. 5, 4: "Nolumus exspoliari, sed supervestiri" etc.

Respondent a. quod voluntate naturali sive sensualitatis nolebat "exspoliari, sed supervestiri", sed voluntate rationis cupiebat "dissolvi".

Sed contra hoc obicitur: 1. Philipp. 1, 23-25, ubi dicitur: "Cupio dissolvi" etc., "multo melius permanere in carne propier vosnecessarium; et hoc confidens quia manebo" etc. Ex quo relinquitur quod melius erat ei remanere in carne propter fratres; sed Apostolus voluntate rationali semper volebat quod melius est ; ergo voluntate rationali volebat non dissolvi; ergo voluntate rationali volebat contraria.

2. Item, utrumque ex caritate volebat; ergo volebat contraria ex caritate; quod non videtur conveniens.

[Solutio]: a. Ad quod dicendum quod in carne est infirmitas aggravans animam et natura, secundum quod dicit Augustinus, XII De civitate Dei, quod "corpus corruptibile aggravat animam", non quia corpus, sed quia corruptibile. Cum ergo dicitur: "Nolumus exspoliari, sed supervestiri", dicitur respectu naturae; quod vero dicitur: Cupio dissolvi, dicitur respectu aggravantis infirmitatis vel corruptionis.

1-2. Ad aliud vero quod obicitur, dicendum quod est voluntas absoluta et est voluntas conditionalis. Voluntas absoluta est, qua aliquid volumus simpliciter; voluntas vero conditionalis est, qua volumus aliquid ratione alicuius causae trahentis vel impellentis. Voluntas vero dissolutionis in Paulo non erat absolute, sed sub conditione, ut esset cum Christo; voluntas vero absoluta erat manere. Tamen secundum determinationem Apostoli neutrum erat absolute volitum, quia manere erat propter utilitatem fratrum, dissolvi erat ut esset cum Christo; et ideo non erant voluntates simpliciter absolutae, quia erant conditionales.

Et per hoc patet solutio ad obiecta.

PrevBack to TopNext