Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 4, Q. 1, C. 1

III, P. 1, Inq. 1, T. 4, Q. 1, C. 1

UTRUM IN CHRISTO FUERINT DIVERSAE VOLUNTATES.

Ad primum obicitur sic: a. Matth. 26, 39: "Pater, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non quod ego vola, sed quod tu vis". Ex hoc ostendit Magister in Christo diversas fuisse voluntates, 17 dist. III libri Sententiarum, dicens: "Quocircaambigendum non est diversas in Christo fuisse voluntates iuxta duas naturas, divinam scilicet et humanamvoluntatem. Et humana voluntas" duplex "est: affectus rationis et affectus sensualitatis; et voluntate divina et rationis volebat, sed voluntate sensualitatis refugiebat".

11. Item, ibidem: "Qui hominis naturam suscepit, quae sunt hominis, subire debuit". Si ergo hominis "est duplex affectus", rationis "et sensualitatis, ergo etin" Christo "debuit esse geminus affectus" vel duplex voluntas: rationis, qua "vellet mori, et sensualitatis", qua "nollet".

c. Item, quod duplex sit affectus hominis ostenditur, Ioan. 21, 18, ubi dicitur Petro: "Cum senueris, extendes manus tuas ei alius cinget te et ducetquo tu non vis", et exemplo Pauli dicentis: "Cupio dissolvi et esse cum Christo", ad Philipp. 1, 23. Propter quod dicit Augustinus quod Paulus "mentis" affectu et "ratione cupit "dissolvi et esse cum Christo", sensu autem carnis refugit".

Ex iis arguitur diversas voluntates esse in Christo vel fuisse.

Contra: 1. Si Christus volebat mori voluntate rationis et voluntate sensualitatis nolebat, ergo "caro" in Christo "concupiscebat adversus spiritum", et e converso, secundum quod dicitur Gal. 5, 17; sed hoc est falsum; non ergo fuerunt in eo diversae voluntates.

Respondeo: 1. Augustinus: "Nonnullumest vitium, cum "caro concupiscit adversus spiritum"". Et sequitur: "Talis enim rixa talisqueconcertatio in anima Christi nullatenus esse potuit, quia carnalis concupiscentia esse ibi nequivit. Dei etiam voluntas" fuit vel "erat, et rationi placebat, ut secundum carnem nollet, quatenus veritas humanitatis in eo probaretur".

Sic ergo patet responsio quod diversae fuerunt voluntates nec tamen fuit rebellio carnis ad spiritum.

PrevBack to TopNext