III, P. 1, Inq. 1, T. 4, Q. 2, C. 1
III, P. 1, Inq. 1, T. 4, Q. 2, C. 1
UTRUM CHRISTUS ORAVERIT SECUNDUM AFFECTUM RATIONIS VEL SENSUALITATIS.
Ad primum arguitur sic: 1. Dicit Ioannes Damascenus: "Oratio est ascensus intellectus in Deum". Ergo oratio solum est virtutis intellectivae sive rationis; non igitur oravit Christus secundum sensualitatem.
2. Item, "oratio est pius mentis affectus in Deum directus", sicut dicunt Sancti. Si ergo sensualitas non dirigitur in divina, quia nec potest cogitare divina, ergo nec afficitur circa divina. Ergo pius affectus in Deum directus nullo modo est sensualitatis; ergo nec oratio; illa ergo oratio Christi, qua oravit ut transiret calix, non fuit sensualitatis, sed rationis.
3. Item, ad solam rationem pertinet conferre res sive per conditionem sive alio modo, ad sensualitatem vero pertinet simpliciter res apprehendere et non per collationem vel conditionem. Ergo cum petitio illa proponeretur a Christo sub conditione: "Pater, si possibile est" etc., relinquitur quod petitio illa vel oratio fuit rationis et non sensualitatis.
4. Item, nullus discretus secundum discretionem operatur aliquid, cuius contrarium velit; ergo Christus non petiit aliquid, cuius contrarium vellet secundum rationem; cum ergo petierit transitum passionis, relinquitur quod voluit quod transiret passio secundum rationem; ergo secundum rationem orabat vel petebat non mori.
Contra istud a. expresse est quod dicit Magister, 17 dist., in libro III Sententiarum, dicens: "Ex affectu humano sensualitatis, non rationis, illud voluitet petiit, nec impetravit; nec ideo petiit ut impetraret".
Respondeo: Dicendum "quod illa petitiovel oratio fuit rationis etsensualitatis, sed aliter et aliter", quia sensualitatis ut moventis, rationis ut proponentis. Unde dicunt quod in hac petitione "ratio fuit sicut advocatus sensualitatis". Unde et in petitione notanda est materia petitionis et forma: materia petitionis fuit ut transiret calix; forma vero fuit conditionalis, si possibile esset secundum dispositionem divinam. Materiam ergo petitionis vel orationis sumpsit ratio a sensualitate, sed formam petitionis vel orationis ex se sive ex sua intentione adiunxit.
4. Ad illud quod obicit quod nullus discretus facit aliquid cuius contrarium velit, dicendum quod discretus propter se non facit aliquid cuius contrarium velit, sed propter alios. Discretus enim et bonus propter alios bene operatur aliquid, quod, si compleretur, quodam modo esset contra illud quod vult, sicut accidit in illis qui docent alios pugnare, quia faciunt intentationes ad laedendum, et tamen nolunt laedere. Secundum istum modum dicendum quod Christus proposuit petitionem vel orationem, quam impetrare noluit, "propter instructionem nostram duplicem. Prima est, quia per illaminstruimur quod nobis licet velle aliquid proprium ex sensualitate", nec est periculosum martyribus, "si horreant mortem, cum Filius Dei illam horruerit". Alia est "quod nos debemus supponere voluntatem sensualitatis voluntati divinae in periculis positi. Unde subiunxit: "Verumtamen non sicut egouolo, sed sicut tu"".
On this page