Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 4, Q. 2, C. 2

III, P. 1, Inq. 1, T. 4, Q. 2, C. 2

UTRUM CHRISTUS IN OMNI ORATIONE SUA FUERIT IN OMNIBUS EXAUDITUS.

Consequenter quaeritur utrum Christus in omni oratione sua fuerit in omnibus exauditus.

Quod probetur a. per illud Hebr. 5, 7: "In omnibus exauditus estpro sua reverentia".

b. Item, ipse pie et iuste petiit in omnibus et quod petendum erat ; ergo in omnibus debuit exaudiri.

c. Item, ipse erat summus sacerdos "sanctus, innocens, impollutus", sicut dicitur ad Hebr. 7, 26. Ergo ipse pro omnibus debuit impetrare pro quibus oravit.

d. Item, Psalmus: "Voluntate labiorum eius non fraudasti eum".

Contra: 1. Psalmus: "Deus meas, clamabo per diem, et non exaudies" etc.

2. Item, petiit ut transiret passio, in quo non est exauditus; non ergo in omnibus exauditus est.

Respondeo: Dicendum quod "in omnibus est exauditus", quantum est de se, secundum formam petitionis.

[Ad obiecta]: 1. Illa ergo auctoritas "Psalmi": "Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies", non intelligitur de capite secundum se, sed de capite ratione membrorum.

2. Ad aliud dicendum quod secundum formam petitionis est exauditus, non secundum materiam: non enim petiit passionem amoveri absolute, sed sub conditione.

PrevBack to TopNext