III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 2, T. 1, C. 8
III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 2, T. 1, C. 8
DE CIRCUMSTANTIIS ILLIUS APPARITIONIS.
Deinde quaeritur de circumstantiis illius apparitionis, I. An scilicet Moyses et Elias fuerunt ibi vere vel imaginarie, utrum scilicet apparuerint ibi personaliter vel in subiecta creatura vel angeli vice eorum.
Ad quod sic: 1. Luc. 9, 30: "ApparueruntMoyses et Elias" etc., Glossa: "Sciendum non corpora vel animas Eliae etMoysi apparuisse, sed in subiecta creatura illa corpora fuisse formata. Potest etiam credi ut angelico ministerio hoc factum esset, ut angeli eorum personas assumerent". Ergo non apparuerunt ibi vere.
2. Item, Augustinus, Ad Simplicianum, de anima Samuelis disputans, dicit: "Non verespiritus Samuelis a requie sua suscitatus est, sed aut phantasma vel illusioimaginaria diaboli fuit machinationibus facta, quam Prophetam Samuelem appellant, sicut imagines rerum solent suis nominibus appellari". Habet ergo Augustinus pro inconvenienti quod anima Samuelis suscitaretur de requie sua1 et appareret Sauli; ergo similiter inconveniens est quod spiritus Moysi, qui iam requiescebat in sinu Abrahae, suscitaretur et vere ibi appareret ; et similiter ipse Elias, cum iam esset translatus in paradisum.
3. Item. si Moyses ibi apparuit Apostolis vel oculis Apostolorum, ergo apparuit in corpore; sed convenientius in corpore proprio quam in alieno; ergo fuit resuscitatus in corpore et anima; ergo anima eius fuit in suo corpore mortali; ergo adhuc erat in statu merendi ; sed si sic, ergo adhuc poterat Moyses damnari: quod est inconveniens.
Ad oppositum: a. Augustinus, loquens de operibus Domini, dicit quod si unum est verum, et reliquum est verum. Sed quidquid fuit ibi, fuit opus Dei; ergo si non fuit vera apparitio Moysi et Eliae, nec fuit vera apparitio Domini.
Solutio: Dicendum quod circa istam quaestionem sunt plures opiniones. Una est, quod quidam ponunt plane, quod Moyses et Elias non apparuerunt ibi vere, sed solum imaginarie; et hoc volunt dicere iuxta auctoritatem Bedae in Glossa praedicta super Luc. 9, 30: "Sciendum non corpora vel animas Eliae et Moysi" etc. Alii dicunt quod apparuerunt ibi Moyses et Elias vere, et apparuit ibi Moyses in suo corpore resumpto ad tempus; et hoc dicunt iuxta illud Luc. 9, 33: "Faciamus hic tria tabernacula" etc., Glossa: "Tres testes habemus de terra: Apostolos; tres de caelo: Moysen et Eliam et ipsum Patrem". Sed si non fuerunt ibi vere, non potuerunt esse veri testes; ergo fuerunt ibi vere Moyses et Elias, sicut persona Patris fuit ibi vere. illud idem confirmant per Glossam super illud Matth. 17, 3: Et apparuerunt Moyses et Elias, Glossa: "Moyses legislator et Elias Prophetarum eximius". Ergo vere apparuerunt ibi, quia isti sunt vere Moyses et Elias.
Nos autem dicimus, secundum Augustinum, in libro De cura agenda pro mortuis, Aa Paulinum, dicentem: "Alii sunt humanarum limites rerum, aliadivinarum signa virtutum; alia sunt quae naturaliter, alia quae mirabiliterfiunt, quamvis! et naturae Deus adsit ut sit, et miraculis natura non desit. Non igitur putandum est vivorum rebus quoslibet interesse posse defunctos, quoniam quibusdam sanandisvel adiuvandis martyres adsunt, sed ideo potius intelligendum est quod perdivinam potentiam martyres vivorum rebus intersunt, quoniam defuncti per naturam propriam vivorum rebus interesse non possunt". Et ex hoc habetur, secundum B. Augustinum, quod apparitio animarum post mortem secundum "limites rerum" non est possibilis, sed solum secundum "signa divinarum virtutum" sive solum secundum "divinam potentiam," et non secundum rerum naturam. Hoc ergo modo dicimus quod ibi apparuit anima Moysi vere, sed hoc per divinam potentiam, sicut legimus ab Augustino quod animae Martyrum "per divinam potentiam" possunt hominibus apparere. Unde etiam Augustinus ibidem dicit: "Non enim solis beneficiorum affectibus, verum etiam ipsishominum aspectibus confessorem Felicem apparuisse civibus vel inquilinis, pie a se dilectis, cum abarbaris Nola oppugnabatur, audivimus, non incertis rumoribus, sed testibus certis". Utrum autem anima Moysi corpus resumpserit, non legimus nec istud asserimus; sed dicimus quod, sicut B. Felix apparuit aspectibus civium in anima per divinam virtutem nec propter hoc resumpsit corpus, sic dicimus quod anima Moysi ibi fuit vere et eis apparuit, scilicet Apostolis, per divinam virtutem, nec oportuit quod resurgeret corpus. De Elia autem, qui vivus erat, bene concedendum est quod apparuit in anima et in corpore.
II. Sed tunc restat quaestio, quoniam si solum anima Moysi apparuit, cum ipsa sit insensibilis, quo modo potuit Moyses apparere aspectibus Apostolorum.
Ad quod dicendum quod substantia spiritualis duobus modis apparet sensui, scilicet angelus: uno modo per corpus assumptum, alio modo per solam similitudinem corporis, quam facit in sensum et per quam immutat sensum. Sicut enim angelus potestatem habet supra corpora, ut sibi possit corpus assumere et apparere sensui per illud, ita habet potentiam ut possit aliquam corporis similitudinem in oculo efficere et per illam oculum immutare, ut ab oculo per illam percipiatur. Sicut ergo mediante corpore potest facere similitudinem qua comprehenditur, ita et sine corpore, ita dico quod anima sancta, quae gloriosa est, habet istam potentiam, et hoc modo potuit anima Moysis apparere oculis corporalibus Apostolorum sine corporis assumptione, quam non legimus in Scriptura; et sic per similitudinem corporis, quam efficiebat in sensum, percipiebatur, item, etiam ad hoc faciendum nata est anima, quia ratio totius corporis est in anima, sicut dicit Augustinus. Unde non solum comparatur ad corpus sicut forma, sed etiam sicut ars; unde membra et ossa, quae sunt in corpore naturaliter, sunt in anima sicut in arte, et ideo per divinam virtutem potest apparere per similitudinem corporis sine corpore.
III. Sed ulterius restat quaestio quare non apparuit Enoch, qui fuit ante Legem, sicut Moyses, qui fuit cum Lege, et Elias, qui fuit post Legem, ut haberetur testimonium ex eis qui ante Legem et cum Lege et post Legem, resurrectionis gloriosae Christi.
Solutio: Dicendum quod sicut dicit Glossa super Luc. 9, 31, quod apparuerunt ibi Moyses ut haberetur testimonium Christi ex Lege, et Elias ut haberetur testimonium ex Prophetis, scilicet ut ostendant ipsum esse qui locutus est in Lege ei Prophetis: ex Lege per Moysen, ut diceret: hic est de quo scripsi; ex Prophetis per Eliam, ut diceret: hic est de quo prophetavi. Sed ante tempus Abrahae non fuit facta distinctio nec explicatio nostrae redemptionis et resurrectionis gloriosae, quo modo deberet fieri, tamen credebatur futura, sed implicite, non explicite, immo primo fuit facia Abrahae explicatio. Quia ergo Enoch fuit illius temporis ante Legem, in quo non erat explicatio nostrae redemptionis, an scilicet deberet fieri per hominem solum vel per angelum vel per Deum hominem, ideo non apparuit Enoch ad ferendum testimonium in transfiguratione, sed Legislator et Propheta.
IV. Sed tunc quaeritur: Melius enim sciretur gloriosa resurrectio Christi, si publicaretur et praedicaretur illa apparitio; quare ergo prohibuit discipulis suis ne dicerent eam, dicens: "Nemini dixeritis" etc.?
Solutio: Sicut dictum est, oportuit quod fieret ostensio resurrectionis Christi antequam fieret, sed non debuit esse praedicatio eius nisi postquam facta est, quia oportuit quod probaretur veritas Dominicae passionis antequam resurgeret; sed, si divulgata esset illa ostensio resurrectionis ante suam passionem, per hoc occultaretur passionis veritas et fides ipsius infirmaretur; putaretur enim quod non esset vera eius passio, si praedicaretur gloria suae resurrectionis, quia si sciretur in suo corpore ante passionem tantam fuisse gloriam et quod ipse apparuit in tanta claritate, scilicet "sicut sol", crederetur eius passio non essemd vera, sed solum phantastica, sicut dixerunt quidam haeretici. Quia ergo ita debuit ostendi et manifestari gloria resurrectionis, ne per hoc impediretur fides veritatis passionis, ideo non debuit praedicari nisi postquam facta est ipsa resurrectio.
On this page