III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 2, T. 1, C. 9
III, P. 1, Inq. 1, T. 6, Q. 2, T. 1, C. 9
UTRUM VISIO APOSTOLORUM POTUERIT FIERI OCULIS CORPORALIBUS.
Ad quod sic: 1. Nullius corporis potest videri claritas, quae coaequatur claritati solis, ab oculis corporis animalis; sed claritas, quae fuit in corpore Christi, fuit aequalis claritati solis et etiam maior, sicut dicit Glossa super illud Matth. 17, 2: "Facies eius sicut sol" etc., Glossa: "Non habet clarius quid cui comparet". Ergo non potuit videri ab oculis corporis animalis; sed tales erant oculi corporales Apostolorum; ergo etc.
2. Item, claritas quae erat in corpore Domini, erat claritas corporis gloriosi; sed claritas corporis gloriosi non potest percipi a corpore non glorioso; ergo ab ipsis Apostolis, qui non adhuc erant glorificati, non poterat corporaliter videri.
3. item, Petrus dixit: "Domine, bonum est nos hic esse". Ergo claritas illa erat delectabilis ipsis Apostolis; sed illa claritas erat excellens omnem claritatem; cum igitur sensus corporalis non delectetur in excellenti, sed corrumpitur ab ipso, constat quod non percipiebant illam claritatem sensu sive oculo corporali, sed intellectuali.
Solutio: Dicendum quod visio Apostolorum fuit corporalis et oculis corporalibus perceperunt claritatem Domini.
[Ad obiecta]: 1. Ad illud autem quod primo obicitur, dicendum quod est quaedam claritas quae est generativa caloris, quaedam quae non. Claritas quae generat calorem, ratione caloris consumentis humiditatem pupillae sive organi videndi, habet contrarietatem cum organo videndi; talis autem est claritas solis, et inde est quod cum est excellens, quod aggravatur oculus per illam et disgregatur, et ideo non potest ipsam percipere. Sed claritas corporis gloriosi non est generativa caloris; unde nullam habet contrarietatem cum ipso organo visus, sed est confortans et delectans visum, et propter hoc comparatur claritati lapidis iaspidis, qui confortat aspectum ; et propter hoc in sui excellentia non est corruptiva visus sicut prima, sed potest ab oculo percipi sine offensione; talis autem erat claritas, quam habebat Christus et quam videbant Apostoli.
2. Ad aliud dicendum, sicut dicit Augustinus, Ad Paulinam, introducens auctoritatem Ambrosii: Differentia est in substantiis spiritualibus et corporalibus in hoc quod in corporalibus ita est quod in nostra potestate est videre ipsas, si praesentes sint; unde nec ipsa corporalia possunt prohibere quin videamus ea, et in necessitate habent hoc, scilicet quod videamus ea. Sed in spiritualibus ita est, quod in sua potestate et voluntate est quod a nobis videantur et non in nostra videre ipsa, immo bene possunt prohibere ne videantur et bene possunt se manifestare, sicut patet in angelis. In potestate ergo corporis gloriosi animati est per naturam animae, qua vivum est et quia spirituale est, quod videatur, sed non in nostra potestate vel voluntate quod ipsum videamus. Et sic bene concedo quod solum erat in voluntate et potestate corporis Domini quod videretur ab Apostolis, et non in potestate ipsorum.
3. Ad tertiam rationem dicendum quod triplex est differentia lucis. Est enim lux quae est in natura habente contrarietatem, sicut ignea lux. Et est lux in natura non habente contrarietatem, sed multiformitatem, sicut lux caelestis, et haec est verior: sicut enim lux ista habet multiformitatem in opere, ita et in virtute et in natura et lumine. Tertio modo est lux in natura non habente contrarietatem nec multiformitatem, et talis est lux caeli empyrei, et talis similiter est natura lucis in corpore glorificate, sicut in caelo empyreo, quia est locus eius: unde ei proportionatur. Natura lucis primo modo dictae, cum est in excellentia, nullo modo habet convenientiam cum oculo, sed contrarietatem ratione humiditatis, cui contrariatur: et propter hoc existens in sua excellentia, corrumpit oculum. Natura autem [lucis] secundo modo non habet similiter convenientiam cum oculo in sua excellentia, quia nullo modo convenit cum omnibus naturis oculi, cum sit in oculo natura humiditatis, caliditatis, siccitatis, frigiditatis. Et propter hoc, cum illa natura lucis sit habens multiformitatem, et natura multiformis non conciliet multiformem naturam, quae est oculi, ideo excedens in sua excellentia non conciliat naturam oculi, et ideo ab ipsa natura oculi laeditur nec in ipsa oculus delectatur, sed offenditur. Sed natura uniformis conciliat naturam difformem, et ideo natura lucis glorificati corporis conciliat et confortat naturam, quae est in oculo, quae multiformis est, ita quod in aspectu ipsius oculus delectatur, et ideo visibilis oculis corporalibus sine offensione.
On this page