III, P. 1, Inq. 1, T. 8, M. 3, C. 2
III, P. 1, Inq. 1, T. 8, M. 3, C. 2
SECUNDUM QUAM NATURAM IUDICIUM FILIO CONVENIT.
Quaeritur postea, cum Pater "omne iudicium dederitFilio", sicut dicit Ioan. 5, 22, utrum hoc intelligatur de persona Filii ratione humanae naturae tantum vel divinae tantum vel ratione utriusque.
Quod divinae tantum, 1. Ioannes Chrysostomus: "Dare iudicium Filio nihil aliud estnisi iudicem gignere". Sed iudicem gigni est Filii in divina natura; ergo iudicare est Filii tantum in divina natura.
Quod autem in humana tantum, 2. patet quoniam Ioan. 5, 27 dicitur: "Potestatem dedit ei iudicium facere quia Filius hominis est". Ergo iudicare attribuitur Filio ratione humanae naturae, non divinae.
3. Item, Hebr. 1, 4: "Tanto melior angelis factus est". Chrysostomus vult quod hoc intelligatur de Christo ratione humanae naturae, quia "effectus" dicitur ex tempore; unde non convenit aeterno; sed datum similiter dicitur ex tempore vel cum tempore; ergo non convenit aeterno; ergo quod dicitur "Pater omne iudicium dedit Filio", hoc dicitur ratione humanae naturae in Christo, quam habet ex tempore vel cum tempore, et non ratione divinae, quia hoc quod est dare connotat tempus; ergo, si detur Filio quod iudicet, hoc erit ex tempore vel cum tempore; iudicare ergo ipsi attribuitur in humana natura.
Solutio: Dicendum quod iudicare convenit ipsi Filio in utraque natura, scilicet divina et humana. Dicendum ergo quod sicut, cum dicitur Filius missus est a Patre, ibi est principale significatum in hoc quod est missus, scilicet processio quae est aeterna, et ibi est connotatum temporale ; similiter [cum] dico "dedit ei iudicium facere", ipsum dare duo importat, unum scilicet quod est aeternum, alterum quod est temporale, et illud est connotatum ratione principalis significati, quod est aeternum. Sensus est istius auctoritatis: "Potestatem dedit etiudicium facere" etc., id est Filius habet a Patre quod iudicet. Et ratione huius dicit Chrystostomus: "Non propterea suscepitiudicium quoniam homo est, quia quid prohibet omnes homines esse iudices? sed quia ineffabilis illius substantiae est Filius, propterea etiudex". Unde, secundum hunc modum, dicendum quod attribuitur ipsi Filio esse iudicem ratione divinae naturae, secundum quam habet parilitatem ad Patrem, sicut dicit Chrysostomus. Item, hoc quod est dare connotat temporale, unde secundum hoc sensus est: "Dedit ei iudicium facere", hoc est quod Filius causam opponat exterius, dicens: "Esurivi et non dedistismihi manducare" etc., et sententiam proferat: "Ite, Venite" etc. Unde ratione illius connotati dicitur illud: "Potestatem dedit ei iudicium facere, quoniam Filius hominis est". Unde hanc clausulam "quoniam. Filius hominis est" vult ipse legere coniungendo consequenti, dicens: Ita igitur legendum est: "Deus Pater dedit eiiudicium facere" ; ei ne mireris propter hoc quod "Filius hominis est", id est non est mirandum si ille, qui est Filius Dei, habet potestatem iudicandi a Patre, licet acceperit humanam naturam. Alio modo lego sic: "Quoniam Filius hominis est", id est, dedit ei causam proponere et sententiam proferre.
On this page