Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 8, M. 4

III, P. 1, Inq. 1, T. 8, M. 4

De apparitione iudicis.

Consequenter quaeritur de apparitione iudicis, I. in qua scilicet forma veniet et apparebit reprobis, scilicet utrum apparebit eis secundum utramque formam, divinitatis scilicet et humanitatis. Et loquimur de apparitione intelligibili, non de sensibili.

Quod per formam divinitatis, videtur: I. Habent enim in praesenti mali aliquam cognitionem ipsius divinitatis sive naturalem aut per acquisitionem vel per fidem, ex qua cognitione augmentatur et aggravatur in ipsis contemptus, secundum quod dicitur Luc. 12, 47: "Servus, qui scit voluntatem domini sui et non facit, vapulabit multis". Augmento igitur culpae in iudicio respondebit augmentum poenae; ergo malis ad augmentum suae poenae apparebit Dominus in iudicio secundum formam divinitatis, secundum etiam quod dicitur de daemonibus, Iac. 2, 19: "Daemones credunt et contremiscunt".

Contra: a. Isidorus, in libro De summa bona: "In iudicio reprobi humanitatem Christi, in qua iudicatusest, videbunt ut doleant, divinitatem vero eius non videbunt ne gaudeant; quibus enim demonstratur, ad gaudium demonstratur". Et in hac sententia concordat Augustinus et omnes Sancti et Hugo de S. Victore.

b. Item, Matth. 5, 8, promittitur ista visio munditiae beatitudini: "Beati munda corde, quoniam ipsi Deum videbunt" ; non ergo mali immundi.

II. Postea quaeritur utrum reprobi videbunt humanitatem secundum quod glorificata est et gloriosa.

Et videtur quod non, 1. quia ad talem visionem sequitur delectatio, sicut dictum est de divinltate ; ergo etc.

2. Item, sicut post resurrectionem apparuit discipulis dubitantibus in specie peregrina, Luc. 24, 16, ita poterit tunc malis apparere informa non glorificata.

3. Item, Augustinus dicit quod "oculus interior reficietur in contemplatione divinitatis, exterior inaspectu humanitatis" ; ergo ex aspectu etiam corporis gloriosi sequitur delectatio.

Ad hoc respondent a. quoniam excellens distantia ipsius Christi ad peccatores privat delectationem, quae est in unione delectabilis cum delectabili; quia tamen peccatores tunc erunt incorruptibiles, ipsum Christum videbunt, sed non ad delectationem, quia in aspectu corporis glorificati non potest delectari corpus non glorificatum.

b. Item, Luc. 16, 26: "Inter nos et vos chaos magnum firmatum es". Ibi habetur ex Glossa quod mali ante ultimam sententiam cognoscent aliquid quod erit de gloria electorum, et hoc cedet eis in poenam, sicut ibi contigit de divite epulone, qui vidit Lazarum in sinu Abrahae. Sic igitur absque delectatione poterunt videre humanitatem Christi in forma gloriosa, ad quam erant ordinati ex creatione, et hoc cedet eis in poenam.

III. Quaeritur etiam utrum ostendet reprobis cicatrices vulnerum.

Quod sic, videtur: a. Apoc. 1, 7: "Videbit eum omnis oculus ei qui eum pupugerunt".

IV. Item, quaeritur utrum apparebit uniformiter reprobis et electis.

Et; videtur quod non: Isidorus: "Apparebit terribilis reprobis et blandus bonis".

II. Item, Ierem. 25, 38: "A facie irae columbae", Glossa Gregorii: "In extremo iudicio incommutabilis in se ipsomanet, sed nequaquam sub specie immutabili apparebit, quiatranquillus iustis et iniustis apparebit iratus". Sed unde erit haec difformitas? Numquid a parte ipsius iudicis, cum sit unus et idem et in se incommutabilis ? Si dicatur quod haec difformitas erit secundum merita et demerita electorum et reproborum — contra: In hoc non determinatur nisi causae diversitas nec propter hoc mutabitur dispositio in iudice.

Contra: 1. Ioel 2, 11:. "Terribilis apparebit", Interlinearis 6: "Etiam bonis". Quid ergo dicit Isidorus et Gregorius quod eis apparebit blandus?

Respondeo: I. Ad primum, secundum Hugonem de S. Victore: "Cum boni et mali visuri sint iudicem vivorum et mortuorum, proculdubio malividere non poterunt nisi secundum formam qua est Filius hominis, sed cum claritate in qua iudicabit, non in humanitateIn qua iudicatus est: non enim in cruce iterum Christus videndus est. Ceterum illam Dei formam, in qua aequalis est Patri, proculdubio impii non videbunt; non enim sunt mundi corde: "Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt". Alioquin, si Filius Dei iudex in forma, in qua aequalis est Patri, etiam impiis, cumiudicaturus est, apparebit, quid estquod pro magno dilectori suo pollicetur, dicens: "Ego diligameum et ostendam me ipsum illi"?" Est autem alia visio, quae non est facie ad faciem, immo est obscura, quia est cognitio specularia. Unde sicut dicitur quod "daemones credunt et contremiscunt", unde habent quamdam cognitionem obscuram de deitate per effecta divinae potentiae et etiam per id quod datum fuit eis, ita mali habebunt huiusmodi cognitionem obscuram per fidem, et haec est cognitio specularis, et haec erit ipsis ad poenam. Hac enim cognitione cognoscent ipsum Deum ut beneficum et cognoscent ipsum per creaturas, quas in beneficium contulit homini; quod, quia ingrati sunt, cedet illis ista cognitio ad tristitiam et ita ad poenam, et ideo istam habebunt ad maiorem sui damnationem.

Sed tunc obicitur: Numquid potest visio dari rationali creaturae, non existente gaudio concupiscibilis? quoniam istae sunt diversae vires animae; ergo potest ab Ipsis videri divinitas sine gaudio. — Dicendum quod visio, quae dicitur esse merces fidei, non tantum est secundum intellectum speculativum, immo etiam secundum practicam, et ideo visio illa est cum affectione, et ideo non potest esse in rationali sine gaudio concupiscibilis, cum obiectum sit atterens summam delectationem intellectui; ideo mali illam non habebunt, electi autem videbunt ipsam divinitatem facie ad faciem et ipsam humanitatem glorificatam.

II. Ad secundum quod quaeritur utrum mali videbunt humanitatem glorificatam Christi, dicendum quod sic, secundum auctoritates Sanctorum etiam iam dictas.

1-2. Quod ergo obicitur quod haec visio humanitatis glorificatae non potest esse sine gaudio sicut nec visio divinitatis, dicendum quod non est verum. Sensus enim delectatur in medietate sibi convenienti ; unde ad habendum delectationem in visu non solum oportet offerri luminosum visui, sed luminosum proportionale. Licet autem sit proportionale quantum ad visionem propter oculi immortalitatem, non tamen quantum ad delectationem habendam in illo visu. Oporteret enim esse coniunctionem immortalis glorificati cum immortali glorificato, quia delectatio est proportionalis convenientis cum proportionali convenienti. Ideo igitur visio ista cedet bonis ad! gaudium et delectationem, quia ipsi habebunt oculum dispositum ad videndum et delectandum: habebunt enim oculum incorruptibilem et glorificatum; malis autem cedet ad poenam, et hoc erit propter indispositionem oculi, quia non habebunt oculum dispositum, ut eius visionem sustineant sine poena, sicut nec oculus noster visionem solis sustinet sine poena propter suam indispositionem.

3. Quod ergo obicitur quod in visione humanitatis reficitur sensus exterior, dicendum quod verum est de oculo bene disposito, sed non de indisposito, cuiusmodi sunt oculi malorum.

Sed tunc quaeritur: Numquid potest cedere visio divinitatis ad poenam oculo indisposito sicut visio humanitatis? Constat quod sic. Sicut ergo mali videbunt ipsam humanitatem ad sui poenam, ita et ipsam divinitatem, cum ibi nihil debeat deesse quod eis cedat ad poenam.

Responsio: Dicendum quod non solummodo habebunt oculum intellectus non dispositum ad delectandum in ipsa divinitate, immo etiam indispositionem habebunt ad videndum ipsam. Non enim incorruptibilitas vel perpetuitas intellectus est dispositio ad videndum divinitatem, sicut ex parte alia dictum est ; nam si sic esset, tunc anima in praesenti videre posset divinitatem facie ad faciem. Quod cum non habeant visum dispositum ad eius visionem, manifestum est quod non poterunt ipsum videre ad sui poenalitatem. — Praeterea, posito quod ipsum possent videre, tamen non posset esse eis haec visio in poenam, immo non posset sine magno gaudio eis esse, quoniam ista visio est ita coniuncta summae delectationi, quod nihil in ipsa potest esse neque videri quod non sit ad summam delectationem, cum ipsa sit finis omnium visionum. Et ideo visio ista non potest alicui convenire nisi ad summam delectationem et nullo modo ad poenam.

III. Ad illud quod quaeritur utrum mali videbunt cicatrices vulnerum Christi, dicendum quod sic, et cedet eis ad magnam poenam, quia ex hac visione ipsi percipient se esse omnino ingratos. Videbunt enim quae et quanta passus est Dei Filius pro ipsis; unde videbunt beneficium eius, et hoc cedet eis ad magnum dolorem et tristitiam. Et hoc est quod dicit Ioannes Chrysostomus, Super Matthaeum, homilia 76: "Iustitiam maximamhabens, scilicet crucem, ita adveniet inillud iudicium Christus non vulnera solum, sed et mortem exprobrabilissimam ostendens". Eius autem gratia "hocsignum apparet, ut et superabundantia multa oppilet Iudaeorum" inverecundiam et praeter hoc illorum perfidorum pro quibus passus est. Et accipitur hoc ex illo verbo Matth. 24, 30: " "Tunc apparebit Filii hominis signum", hoc est signumcrucis". Haec est illa mors exprobrabilissima, de qua dicitur Sap. 2, 20: "Morte turpissima candemnemus eum".

IV. Ad illud quod quaeritur utrum uniformiter vel difformiter apparebit Christi humanitas bonis et malis, dicendum quod difformiter, quoniam electis apparebit blandus et reprobis terribilis; unde licet sit una forma apparens, tamen differenter recipient. Et hoc est quod dicitur super illud Ierem. 25, 38: "A facie irae columbae". Glossa Gregorii dicit quod "eorum mentesaeque unum respicient; sed non aequaliter modificabuntur, quia et isti eum benignum ostendit anteacta iustitia, illis terribilem culpa". Unde, quia diversimode dispositi sunt ad ipsum videndum boni et mali, ideo differenter illis apparebit secundum differentias dispositionum in ipsis. Et habetur exemplum huiusmodi de discipulis euntibus in Emmaus, quibus Dominus post resurrectionem suam apparuit sub specie peregrini, non sub specie corporis glorificati, quoniam, sicut vult Gregorius, talis apparuit eis extra qualem ipsum habebant intra. Unde, quia ipsum ut peregrinum habebant intus in mente, ideo et ipsis ut peregrinus apparuit, et sic secundum dispositionem recipientium ipsum ipsis apparuit. Ita dicimus hic quod secundum dispositiones recipientium diversimode bonis et malis apparebit. Et hoc habetur super illud Iob 40, 6: "Disperge superbos in furore tuo", ubi dicit Gregorius: "Ipse quidem in iud1 secundum conscientiam uniuscuiusque modificabitur, iratus vel placatus".

1. Ad illud quod obicitur quod etiam terribilis apparebit bonis, et ita apparebit uniformiter bonis et malis, notanda est intelligentia illius verbi. Dicendum enim quod ipse iudex Christus dicitur terribilis duobus modis: terribilis enim potest diei in accessu ad iudicium vel terribilis in remunerando. Utroque ergo modo erit terribilis ipsis reprobis in iudicio, quoniam et in accessu eius ad iudicium et in remuneratione incutiet eis timorem damnationis aeternae. Primo autem modo, scilicet in accessu ad iudicium; erit terris ipsis bonis, sed blandus erit bonis iacto iudicio sive in remuneratione. Et propter hoc non dicitur ipse terribilis iustis, sed dies eius in qua accedet ad iudicium; ipse tamen erit blandus et benignus in remunerando, quia supra condignum remunerabit ipsos. Dicitur autem terribilis ipsis bonis in accessu eius ad iudicium propter hoc quod incutiet eis timorem quemdam reverentiae, non terrorem damnationis ut malis. Unde Iob penultima, 16, dicitur quod "timebunt angeli et territi purgabuntur". Unde dicit Glossa quod angeli vocantur praedicatores sive nuntii, qui nuntiaverunt fidem Domini per bona opera. Et iste pavor erit ipsis ad purgationem, si quid sit purgabile in ipsis. Unde dicit: "Immenso terrore concussietiam supernae patriae nuntii contremiscunt. Et quia in eius hoc pavoreexcoquitur si qua in eis potuit esse levium rubigo vitiorum, aperte subdit: "Et territi purgabuntur"". Non tamen erit timor in ipsis de poena vel damnatione aeterna.

PrevBack to TopNext