Text List

III, P. 1, Inq. 1, T. 8, M. 5, C. 1

III, P. 1, Inq. 1, T. 8, M. 5, C. 1

UTRUM IPSI APOSTOLI IUDICABUNT.

Postea quaeritur de ipsis Apostolis utrum ipsi iudicabunt.

Quod sic, videtur: a. Matth. 19, 28: "Sedebitis et vos iudicantes" ; et Matth. 12, 27, dicitur: "Ipsi iudices vestri erunt". De Apostolis loquitur.

Contra: 1. Apostoli non habent consimilem rationem iudicandi quam habet ipsa gloriosa Trinitas et Christus homo; sed Trinitas iudicat auctoritate, Christus homo iudicat exterius potestate sua exequendo. Secundum quam ergo rationem dicuntur Apostoli iudicare? Si dicatur quod sint iudices comparatione, hoc certe convenit aliis quam Apostolis; unde Matth. 12, 41-42, habetur quod "viri Ninivitae consurgent in iudicio cum generatione ista" etc., et loquitur de iudicio comparationis; et similiter de regina Austri. Sicut ergo ipsi dicuntur iudicare, ita et illi. Quaero ergo quae est ratio specialis quare dictum est eis: "Sedebitis super sedes duodecim" ?

2. Praeterea, quaeritur de hoc quod dicit: "Sedebitis super sedes duodecim". Secundum hoc videtur quod alii non iudicabunt nisi duodecim Apostoli; sed hoc est falsum, quoniam ipse Paulus iudicabit et alii sancti viri, quoniam Sap. 3, 8, dicitur: "Iudicabunt sancti nationes et dominabuntur populis". — Praeterea, obicitur de hoc quod dicitur: "Iudicantes duodecim tribus Israel", quoniam ex hoc videtur quod alii non iudicentur. — Contra, quoniam Ioel 3, 2, habetur: "Congregabo omnes gentes in valle Iosaphat et diseeptabo cum eis", et loquitur de disceptatione iudicii. Quare ergo specialiter dicit "iudicantes duodecim tribus Israel" ? Quaeritur ergo secundum quam rationem Apostoli dicuntur iudicare et quare.

Solutio: Dicendum quod secundum triplicem rationem dicuntur Apostoli iudices. Iudicabunt enim comparatione, iterum iudicabunt ut socii, item iudicabunt ut testes vel assessores. Comparatione, sicut dicitur de regina Austri et viris Ninivitis, id est comparatione peccatorum iudicabunt tribus Israel; nam eisdem legibus erant educati Iudaei et isti, quia, sicut dicit Chrysostomus et Hieronymus, "ipsis credentibus, aliicredere noluerunt". — Item, ipsi Apostoli iudicabunt per associationem, quia scilicet socii sunt Christi in hoc quod ipsum imitati sunt, ut sicut associari erant Christo in imitatione passionis et tribulatione, ita erunt associati in potestate; et secundum hoc dicitur quod "iudicabunt potestate", in Glossa, I Cor. 6, 3: "An nescitis quoniam angelos iudicabimus" ? Unde dicit Chrysostomus: "Nomen throni aliquod magnum significat; manifestum estquod conregnabunt et communicabunt ipsi, scilicet Christo; "si enim sustinuerimus et conregnabimus"". — Item, ipsi dicuntur iudices quia testes vel assessores, quia per imitationem Christi testiticabuntur ipsum iudicem. Unde dicit Dominus ipse discipulis suis, Act. 1, 8: "Vos eritis mihi testes in Ierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae". Unde et super illud Matth. 12, 27: "Ipsi iudices vestri erunt", dicit Glossa: "Ipsi testes mel iudicii iudicabunt duodecim tribus Israel".

Sed obicitur: I Cor. 6, 2: "An nescitis quoniam saucii de hoc mundo?" Glossa: " "Iudicabunt"auctoritate et potestate". — Contra hoc autem habetur Matth. 12, 27: "Ipsi iudices vestri erunt", Glossa: "Non potestate, sed comparatione". — Ad hoc dicendum quod ipsi iudicabunt comparatione, sicut etiam dicit Glossa, I Cor. 6, 2: "Sancti iudicabunt meliorisfacti comparatione, quia exemplo illorum perfidia huius mundi damnabitur". Et post sequitur: "Iudicabunt etiam auctoritate et potestate".

[Ad obiecta]: 1. Circa quod notandum quod potestas iudiciaria est multipliciter. Est enim potestas auctoritatis, et haec est potestas Trinitatis in iudicio, quia Trinitas iudicabit auctoritate. Item, est potestas excellentiae. et haec est Christi hominis in illo iudicio. Item, est potestas comparationis, qua scilicet fit comparatio ad iudicandos. Auctoritas autem est sententia digna imitatione. Ipsa igitur Trinitas iudicabit, quia dabit potestatem Christo homini ut iudicet, et similiter ipsis Apostolis, quia ipsi sentient idem in iudicio quod Trinitas. Unde ipsa Trinitas sentit ita esse iudicandum, et Christus et ipsi Apostoli imitabuntur Trinitatem.

2. Ad aliud ergo quod quaeritur utrum soli Apostoli iudicabunt vel etiam alii viri sancti, dinendum, secundum quod dicit Rabanus: "Nemo putet tantum duodecim Apostolos iudicaturos nectantum duodecim tribus iudicandas, tunc enim Levitica tribus non esset iudicanda et,Paulus non iudicatis, cum dicat: "Nescitis quia angelos iudicabimus"?" Tamen per quamdam praeeminentiam dicitur illud de Apostolis, Matth. 19, 28: "Sedebitis" etc., licet etiam de aliis intelligatur.

PrevBack to TopNext