III, P. 1, Inq. 1, T. 8, M. 5, C. 1
III, P. 1, Inq. 1, T. 8, M. 5, C. 1
UTRUM ANGELI IUDICABUNT.
Ad quod sic: 1. II Thessal. 1, 7-8, ubi loquitur de iudicio: "In revelatione Domini" nostri "Iesu Christi de caelo cum angeli: virtutis eius, in flamma ignis dantis vindictam iis qui non naverunt Deum". Ex quo videtur quod ipsi angeli venient cum Christo iudicaturi.
2. Item, Matth. 19, 28, habetur quod ipsi Apostoli iudicabunt. Unde dicit: "Vas qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis etvos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel". — Et in Psalmo: "Illic sederunt sede: in iudicio, sedes super domum David", Glossa: "Id est iusti". Et post dicit: "Ii sedebunt cum Christo "super sedes duodecim", ut iudicent domum David, id est familiam Christi, cuidederunt cibum in tempore; iudicabunt autem illi quiomnia reliquerunt, Christum sequentes". Ex iis patet quod homines iudicabunt in illo iudicio.
3. Item, super illud Psalmi: "Non resurgentimpii in iudicio", ibi assignat Glossa quatuor ordines in iudicio, dicens quod "alii erunt qui iudicabunt et non iudicabuntur, ut Apostoli et alii perfectissimi". Si ergo homines iudicabunt, multo fortius angeli. Et hoc tali ratione patet: quoniam angeli magis videntur accedere ad rationem iudicis quam ipsi Apostoli, quoniam boni angeli nihil habuerunt de iudicando; sed Apostoli boni aliquid habuerunt de iudicando, ad minus originale peccatum, et aliqua actualia aliquando; ipsi autem angeli boni non; ergo angeli plus accedunt ad rationem iudicis quam Apostoli. Si ergo est dicere quod Apostoli iudicabunt, multo magis est istud dicere de angelis. — Item, Matth. 25, 31, habetur: "Cum venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli eius cum eo" etc.; et loquitur ibi de iudicio, et loquitur de angelis et non de Apostolis; videtur ergo quod angeli erunt iudices et non Apostoli, sed potius erunt de iudicandis, de quibus ibi dicit: "statuet oves a dextris" etc.
Responsio: Dicimus quod angeli iudices non erunt, tamen habebunt multiplex ministerium. Habebunt enim ministerium congregandi ad iudicium et suscitandi mortuos, et ideo dicit Apostolus, I Thessal. 4, 16, quod "ipse Dominus" veniet "in iussu et in voce archangeli" etc.; venient ergo angeli ad illud officium. Et de isto officio vel ministerio habetur Matth. 13, 39, ubi dicit Dominus quod angeli messores sunt, id est congregantes ad iudicium et suscitantes. Et istud erit ante separationem; unde ipsi convocabunt ad iudicium et congregabunt. — Item, habebunt ministerium separandi, secundum quod habetur 24, quod "angeli" venient "cum eo", quod dicitur ratione huius ministerii; unde sequitur post: "Et separabiteas abinvicem, sicut pastor segregat oves abhaedis", et istud fiet ministerio angelorum. Et Matth. 13, 41: "Mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem et mittent in caminum ignis". — Similiter testificatio erit ministerium eorum, quia testes erunt, sicut dicit Remigius. - Similiter post iudicium habebunt ministerium mittendi ad poenas, sicut habetur Matth. 13, 41, quod "mittenteos in caminum ignis". Sic igitur multiplex habebunt ministerium circa Iudicium: antecedens vel sequens ipsum, sed nec ipsi iudicabunt; unde nec ipsi discutiant neque detinient, sed Filius hominis Christus discutiet et definiet; unde non intelligitur quod ipsi angeli habeant ministerium iudicandi.
[Ad obiecta]: 1-2. Auctoritates ergo quae dicunt quod ipsi venient ad iudicium non intendunt dicere quod ipsi debeant iudicare, sed dicunt hoc propter diversa ministeria quae habebunt circa iudicium.
3. Ad aliud dicendum quod non est simile de angelis et de Apostolis, quoniam ipsi Apostoli annuntiaverunt fidem Iesu Christi ipsis Gentibus ei Iudaeis, et ideo venient ad iudicium iudicantes sicut testes. Est enim iudicium auctoritatis, et istud pertinet ad totam Trinitatem; et est iudicium excellentiae, et istud pertinet ad Filium in humana natura. Apostoli autem sicut assessores et veritatis testes iudicabunt, quia annuntiaverunt fidem Christi et fuerunt testes ipsius in hac vita; et sicut hic testes eius fuerunt, ita erunt testes ipsius in iudicio contra reprobos. Unde erunt iudices sicut assessores, non quod proferant sententiam vel causam discutiant, sed assidebunt ibi ut testes et socii, sicut dicetur. - Item, est iudicium comparationis: hoc etiam modo ipsi iudicabunt, quia comparatione ipsorum iudicabuntur alii, sicut intra patebit. De hoc iudicio Matth. 12, 41, dicitur: "Viri Ninivitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt eum" etc.; et post dicit: "Regina Austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis". - Quod ergo obicitur quod angeli magis accedunt ad rationem iudicis, dicendum quod non, quia non dicitur quod ipsi angeli annuntiaverunt fidem Christi ipsis Iudaeis et Gentibus sicut Apostoli. Iterum, Apostoli secuti sunt Christum, et ideo dicitur eis Matth. 19, 28, quod iudicabunt; et ideo magis accedunt Apostoli ut sint iudices quam angeli, iudices, inquam, comparatione vel assessorie.
On this page