III, P. 2, Inq. 1, Q. 1, C. 2
III, P. 2, Inq. 1, Q. 1, C. 2
AN NOTIO LEGIS AETERNAE IMPRESSA SIT MENTI RATIONALI.
Ad quod sic: 1. Augustinus, in libro De vera religione: "Est lex, secundum quam Deus iudicat omnia, de qua iudicare nullus potest". Sed haec est lex aeterna; ergo nullus potest iudicare de lege aeterna; si ergo iudicare est noscere, patet quod eius notio nulli impressa est.
2. Item, Augustinus, in libro Confessionum III: "Ignorabam et nonnoveram iustitiam veram interiorem ex iustissima lege Dei omnipotentis, qua formarentur regionum mores, cum ipsaubique esset". Haec autem est lex aeterna; ergo Augustinus eam ignorabat; ergo non est nota cuilibet animae.
Ad oppositum: a. in libro De vera religiane: Menti nostrae "talem legem videre concessum est". Ergo ipsa est nota animae rationali et eius notio ei impressa.
b. Item, Augustinus, in libro De libero urbitrio: "Aeternae legis notio nobis impressa est; ea enim estqua iustum est ut omnia sint ordinatissima". Quaeratur enim a quolibet utrum impressum sit animae suae et notum quod iustum est ut omnia sint ordinatissima, dicet utique quod sic.
Solutio: Secundum B. Augustinum, in libro De vera religione: "Aeternam legem mundis animis fas est cognoscere, iudicare non est fas. Hoc autem interest inter nosseet iudicare, quod ad cognoscendumsatis est ut videamus aliquid ita esse vel non esse; ad iudicandum vero aliquidaddimus ut iudicemus ita posse esse vel aliter, velut cum dicimus ita debet esse vel debuit vel debebit, ut in suis operibus artifices faciunt". Iudicare ergo de lege aeterna nullus potest, quia iudicans semper est superior iudicato; sed videre sive cognoscere eam cuilibet animae impressum est. Et sic notio eius animae impressa est, sed non eius iudicium.
2. Ad secundum dicendum quod, secundum Damascenum, "cognitio existendi Deumnobis naturaliter inserta est; sed tamen in tantum invaluitperniciosa hominum malitia et deduxit in barathrum ut dicerent non esse Deum, sicut in Psalmo: "Dixit insipiens in corde suo, non est Deus"". Sicut ergo habitus cognoscendi Deum impressus est animae naturaliter, tamen anima actu potest Deum ignorare, cum ipsa avertit se ab habitu illo ad exteriora per sui malitiam, sic lex aeterna nota est omni animae secundum habitum, tamen per malitiam nostram quandoque ab ipsa avertimur ad exteriora mala, ita quod ipsam ignoramus secundum actum. Et hoc vult dicere Augustinus, cum dicit: "Ignorabam". Nam quicumque converteret se ad illum habitum cognitionis legis aeternae, semper eam cognosceret; et quod eam aliquando ignoret. hoc est per aversionem ab illa.
On this page