Text List

III, P. 2, Inq. 1, Q. 1, C. 1

III, P. 2, Inq. 1, Q. 1, C. 1

AN SIT LEX AETERNA.

Ad primum. a. Isidorus, in II Etymologiarum: "Si ratione lex constat, lex erit omne quod ratione constiterit". Si ergo providentia Dei constat ratione, ergo providentia Dei est lex; sed nonnisi aeterna; cum ergo providentia divina sit, constat legem aeternam esse. — Minor patet; nam, sicut dicit Boethius: "Providentia est divina ratio in summo Principe constituta, qua cuncta disponit".

b. Amplius, Augustinus, in libro De libero arbitrio: "Videtur lex ista, quae regendis civitatibus fertur, multa concedere atque impunita relinquere quae per divinam providentiam vindicantur". Et intendit ibi Augustinus assumere istam propositionem, quod nullum malum debet esse impunitum et quod similiter omne malum punitur secundum aliquam legem. Si ergo est aliquod malum quod non punitur per legem temporalem, et non relinquitur impunitum, ergo punietur per legem aeternam; ergo ipsa est.

c. Item, Augustinus, in libro I De libero arbitrio: "Duae leges ita sibi videntur contrariae ut una earum honorumdandorum populo tribuat potestatem, alia non, ut nullo modo in una civitate simul esse possint. Numquid dicemus aliquam illarum iniustam esse et terri minime debuisse?" quasi dicat: non. Et ita utraque est iusta. Ex hoc obicitur: Impossibile est leges contrarias temporales conciliarit in ratione iustitiae nisi per legem non habentem contrarium conciliantem illas: quam legem aeternam appellamus.

In partem oppositum arguitur: 1. Lex habet statum in dispositione latoris, et, sic non meretur nomen legis, quia, quamdiu est in dispositione, adhuc non obligat.

2. Item, habet esse in promulgatione, et tunc meretur nomen legis, quia tunc ligat; lex ergo non potest dici ex dispositione, sed ex promulgatione. Si ergo promulgatio aliquorum faciendorum vel vitandorum non potest esse aeterna, quia promulgatio fit creaturae, constat quod non potest lex esse aeterna.

3. Item, si lex non esset impressa creaturae rationali, non ligaret eam: cuius signum est quod non ligat creaturas irrationales, quibus non est impressa; non est igitur lex nisi ex impressione ad rationem sive quod imprimitur rationi; sed haec impressio est temporalis et non aeterna; ergo intentio legis est temporalis et non aeterna.

Solutio: Dicendum, secundum quod dicit Austinus, in libro De veru religione: menti nostrae concessum est videre legem veritatis immutabilem. Mens enim nostra iudicat de veritate immutabili, ut iudicat istam propositionem: iustum est ut omnia sint ordinatissima. Cum ergo ipsa, scilicet "mens humana, mutabilitatem pati possit erroris, apparet supra mentem nostram esse legem, quae veritas dicitur" ; haec autem lex est aeterna: quod enim est supra mentem nostram est aeternum.

[Ad obiecta]: 1. Ad primo obiectum dicendum, sicut dicit Isidorus, II Etymologiarum: lex uno modo dicitur a legendo, alio modo a ligando. Secundum quod dicitur a legendo, extenso nomine lectionis non solum ad lectionem temporalem, sed ad lectionem secundum quod legitur in mente, sic lex est in dispositione. Lex autem, prout est in promulgatione, dicitur a ligando. Primo ergo modo est aeterna, secundo modo non. Tamen potest distingui, cum dicitur: Lex ligat, quia ligare potest sumi active vel passive. Si active, sic lex aeterna in Deo dicitur a ligando; secundum quod accipitur passive dicitur respectu creaturae. Sed adhuc distinguendum de lege ligante in Deo, sicut de dominio in Deo. Dominium enim est potestas coercendi subditos, et sic dicitur secundum habitum; vel potest dici secundum actum, et sic dominium est actus coercendi subditos; et utrobique connotatur respectus ad creaturam, sed primo modo in habitu, secundo in actu. Sicut ergo dominium in habitu de Deo dicitur ab aeterno, dominium in actu ex tempore, ita lex, si importet habitum ligandi, sic ab aeterno est in dispositione ad ligandum, et hoc modo dicitur lex aeterna; sed, si importet actum ligandi, non.

2. Et per hoc patet responsio ad secundum.

3. Ad tertium patet solutio. Nam, licet impressio ab aeterno non sit in effectu, tamen est in ratione ab aeterno. Unde lex ab aeterno est in dispositione et ad hoc ut animae rationali imprimatur, licet ab aeterno non imprimatur in effectu.

PrevBack to TopNext