Text List

III, P. 2, Inq. 1, Q. 1, C. 4

III, P. 2, Inq. 1, Q. 1, C. 4

DE INTENTIONE LEGIS AETERNAE IN DEO.

Quarto quaeritur de intentione legis aeternae secundum quam intentionem sit in Deo, an scilicet approprietur personae vel essentiae.

Et quod essentiae, patet per Augustinum: "Apparet supra mentem nostram esse legem, quae veritas dicitur. Nec ambigendum est illam esse incommutabilem naturam". Et ita est in Deo secundum rationem essentiae; et istud verum est: illa enim natura incommutabilis est divina essentia.

Sed tunc est quaestio uirum alicui personae approprietur.

Et ostenditur quod secundum intentionem potestatis, et sic appropriatur personae Patris. Augustinus, Super Genesim: "Deus naturas creat bonitate, voluntates ordinat potestate, ut nec sit natura quae ab eonon sit nec voluntas bona cui non praesit, nec mala qua bene uti non possit". Potestas ergo in Deo est principium ordinis; si ergo lex aeterna est principium ordinis, ergo est in Deo secundum intentionem vel rationem potestatis; ergo appropriatur personae Patris.

Consequenter ostenditur quod sit secundum intentionem veritatis, et ita appropriatur Filio, quia lex aeterna dicitur veritas. Unde Augustinus, in libro De vera religione: Lex aeterna "estincommutabilis veritas". Et vult ostendere quod lex approprietur Filio sicut iudicium Filio, in illo libro, et dicit: "Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio; et spiritualis homo a nemine iudicatur, id est, a nullo homine, sed a sola ipsa lege, secundum quam iudicat omnia; et ideo verissime dictum est: "Oportet nos omnes exhiberi ante tribunal Christi"". Si ergo omne iudicium datum est Filio, quoniam veritatis sive sapientiae est iudicare, et iudicium secundum legem est, ut dicit, ergo lex est in Deo secundum rationem veritatis appropriata Filio.

Consequenter ostenditur quod secundum rationem bonitatis, et sic appropriatur Spiritui Sancto. Psalmus: "Non est qui seabscondat a calore eius", Glossa: Id est, a Spiritu Sancto, qui Spiritus Sanctus est lex et testimonium etc. Ipsi ergo appropriatur, et ita est secundum rationem bonitatis.

Item, ad Rom. 8, 2: "Lex spiritus vitae", Glossa: "Id estSpiritus Sanctus qui docet quid agendum sit". Vult ergo quod Spiritus Sanctus est lex, et ita lex aeterna habet esse secundum rationem bonitatis, quia Spiritui Sancto attribuitur bonitas.

Secundum quam ergo intentionem sit in Deo quaeritur et cui appropriatur personae.

Solutio: Dicendum quod ad quamlibet legem concurrunt tria, scilicet auctoritas, veritas, bonitas, et hoc secundum tria quae concurrunt ad hoc quod sit lex, scilicet principium legis, forma legis et finis. Ratione principii debetur ei auctoritas, quia non potest esse principium legis nisi habens auctoritatem; ratione vero formae debetur ei veritas, quia lex nunquam fertur sine recta ratione; item, ratione finis debetur ei bonitas, quia lex non est nisi ad bonum. Unde, sicut habetur ex alia scientia, lex est sanctio sancta, iubens honestum, prohibensque contrarium. Si ergo respiciamus in lege aeterna auctoritatem, dicitur in Deo secundum rationem vel intentionem potestatis, et sic appropriatur personae Patris. Si autem respiciamus veritatem secundum rationem formalem, sic appropriatur sapientiae. et ita personae Filii. Respiciendo autem bonitatem, quae debetur ei ratione tinis, sic appropriatur Spiritui Sancto. Ex hoc patet qualiter isti effectus derivantur a lege aeterna, scilicet imperare, vetare etc. Nam isti actus, imperare, vetare, sunt ipsius legis ratione auctoritatis; isti autem duo actus, consulere, permittere, sunt ipsius ratione veritatis; isti autem duo, punire, praemium tribuere, sunt ipsius ratione bonitatis, et propter hoc dictum est a sapientibus quod haec est virtus legis. Et sic oportet quod in lege inveniatur ratio vel intentio potentiae, ut praecipiat vel prohibeat; item, et ratio veritatis vel sapientiae, ut possit permittere vel consulere; et ratio bonitatis, ut puniat malefacta et praemiet bene facta: hoc enim pertinet ad bonitatem. Et sic secundum diversas rationes comprehendit lex potentiam, sapientiam et bonitatem, et secundum hoc diversos habet actus. Patet etiam ex hoc quod praedicti actus legis respiciunt vires animae. Nam consulere, permittere respiciunt rationabilem: sunt enim actus legis ratione veritatis vel sapientiae, et hoc pertinet ad vim rationalem; imperare autem et vetare pertinent ad irascibilem; sed punire et praemium tribuere pertinent ad concupiscibilem. Et sic cuilibet personae appropriatur lex, secundum tamen diversas intentiones et diversos actus.

PrevBack to TopNext