III, P. 2, Inq. 1, Q. 1, C. 5
III, P. 2, Inq. 1, Q. 1, C. 5
DE IMMUTABILITATE LEGIS AETERNAE.
Ad quod sic: 1. Omnis lex praecipiens contraria est variabilis sive mutabilis; lex aeterna est huiusmodi; ergo est mutabilis. — Maior patet, quoniam secundum praecepta variatur lex. — Minor patet per Augustinum, in libro Confessionum, ubi dicit: Domine, si modo imperas quod aliquando vetasti, quis dubitat hoc esse faciendum? Ex quo perpenditur quod Deus praecipit quod ante vetuit; sed praecipit et vetat secundum legem aeternam; lex igitur aeterna praecipit contraria.
2. Secunda ratio. Praecepit Deus aliquando plures habere uxores, modo autem vetat; ergo aliquando praecepit quod modo vetat. Unde Augustinus, in libro Confessionum: Aliqua licuerunt in antiquo "saeculo iustis quae modo non licent, quia illis praecepit Dominus istud, istis aliud pro temporalibus causis". Ergo lex praeceptionis divinae est mutabilis; si ergo virtus legis consistit in praeceptis, constat legem aeternam esse mutabilem.
3. Tertia ratio. Nam istud patet ex prophetia comminationis et promissionis, Ierem. 18, 7—8: "Repente loquar adversus gentem et adversus regnum. Sipoenitentiam egerit gens illa" etc. Haec est prophetia comminationis. Sed sententia prophetiae comminationis mutabilis est, quia primo dicit: "adversus gentem", post dicit: "si poenitentiam egerit" etc. "agam et ego poenitentiam". Similiter est de prophetia promissionis, sicut patet ibi et alibi. Si ergo sententia Dei, quando comminatur vel promittit per Prophetas, procedit a lege aeterna, et haec sententia est mutabilis, ergo et lex aeterna est mutabilis.
4. Quarta ratio. Omnis sententia, quae fertur sub conditione et non absolute, mutabilis est, et maxime illa quae dependet cum hoc a libero arbitrio; sed sententia legis aeternae fertur sub conditione et non absolute, et maxime dependet a libero arbitrio; ergo sententia legis aeternae est mutabilis; ergo lex aeterna est mutabilis. — Minor patet, quoniam lex aeterna nunquam iudicabit vel dicet absolute: iste damnabitur, sed semper sub conditione hac: si fuerit malus finaliter ; similiter non dicet absolute: iste salvabitur, sed sub hac conditione: si fuerit finaliter bonus ; unde semper hoc dicet sub conditione malitiae vel bonitatis finalis. Sed haec conditio, quae est si fuerit bonus vel malus finaliter, dependet a libero arbitrio; ex quo maxime sequitur quod sit mutabilis.
Ad oppositum: a. Augustinus, in III Confessionum: "Ignorabam iustitiam veram interiorem, non ex consuetudine iudicantem, sed ex iustissima lege Dei omnipotentis, qua formarentur regionum mores, cum ipsa ubique et semper, non alibi alia, non aliasaliter". Et omne tale simpliciter est immutabile; ergo lex aeterna simpliciter est immutabilis.
b. Secunda ratio. Augustinus, in libro De vera religione: "Cum secundum legem quadraturae iudicetur et torum quadratum etlapis quadratus et huiusmodi, rursus secundum tutam aequalitatis legem iudicenturconvenire motus pedum currentis formicae et gradientis elephantis, quis dubitat eam, id est istam legem, intervallis locorum et temporum nec maiorem esse nec minorem, cum potentia superet omnia? Haec est lex omnium artium, cum sit omnino immutabilis"
Solutio: Dicendum quod sicut dicitur voluntas Dei dupliciter, scilicet voluntas, quae est essentia Dei, et haec est voluntas beneplaciti et haec est immutabilis; et voluntas signi, et haec est mutabilis, sic loquendo de lege divina dupliciter possumus dicere quod uno modo est mutabilis, alio modo est immutabilis, secundum quod dicit Gregorius: "Deus non mutat consilium, sed sententiam". Et appellatur ibi consilium ratio divina, secundum quam diiudicat et disponit omnia; sententia autem appellatur ipse temporalis effectus qui sequitur, et iste mutabilis est. Si ergo loquamur de lege secundum rationem consilii, sic ipsa immutabilis est; si secundum rationem sententiae, sic mutabilis, quia ipse temporalis effectus, sequens ex ipsa, mutatur quotidie, sed ipsa ratio ; secundum quam diiudicat et disponit et derivantur ab ipsa effectus, manet immutabilis. Et secundum primum modum dicetur lex aeterna, scilicet secundum quod accipitur pro consilio vel ratione; secundum quod accipitur pro sententia, non dicitur aeterna, sed temporalis. Tamen absolute lex dicitur ipsa ratio praecipiendi, vetandi etc.; effectus autem eius sunt praeceptio, prohibitio etc. Si ergo ipsa ratio immutabilis, patet quod lex aeterna simpliciter est immutabilis, effectus autem eius mutabiles sunt.
[Ad obiecta]: 1. Ad primam rationem in contrarium dicendum quod haec est falsa omnis lex praecipiens contraria est mutabilis ; nisi addatur hoc secundum rationes contrarias, ut dicatur: omnis lex praecipiens contraria et secundum rationes contrarias etc. Lex autem aeterna nunquam praecipit secundum rationes contrarias, immo secundum rationem unam et immutabilem.
2. Ad secundam dicendum quod solvitur ibi per hoc quod dicitur in auctoritate illa "ex temporalibus causis" ; unde est ibi mutatio ratione alicuius temporalis quod subiaceat legi aeternae et eius praeceptis. Et hoc est quod dicit Augustinus, in libro De vera religione: "Ut arsmedicinae, cum eadem maneat nec ullo pacto mutetur, mutat tamenpraecepta languentibus, quia mutabilis est nostra valetudo, ita divina providentia, cum sit omnino incommutabilis, mutabili tamen creaturae varie subvenit pro diversitate morborum, aliis alia iubet autvetat". Unde varietas est in effectu temporali.
3. Ad tertium dicendum quod, si dicatur sententia legis aeternae poena temporalis quae debetur ex merito, sic ipsa mutatur; si autem dicatur sententia ipsa ratio, haec est aeterna et immutabilis.
4. Et quod obicitur quod ipsa respicit liberum arbitrium, dicendum quod actus istius sententiae mutabilis est; unde quod iste puniatur, hoc est mutabile; sed ratio sententiae, quae dicit quod, si permaneat aliquis in malitia finaliter, punietur, immutabilis est, licet ipsa sententia sive actus sententiae sit mutabilis. Ratio autem illius sententiae a libero arbitrio non dependet, licet esse bonam finaliter ab ipso dependeat. Unde Augustinus, De libero arbitrio, ponit exemplum de contrariis legibus, quarum una tribuit populo potestatem dandi tumorem, alia aufert, et dicit quod ratio harum immutabilis est et tracta ex aeternitate. Unde ipse dicit: "Si populus quodam tempore iustehonores dedit, quodam rursus iuste non dedit, haec estvicissitudo temporalis; utesset iusta, ex illa aeternitatetracta est", hoc est ex ratione aeterna, "qua semper iustum est gravem populum honores dare, levem non dare". Et similiter ratio aeterna immutabilis, quae dicit quod, si permaneas in malo finaliter, punieris, dicit etiam quod, si permaneas in bono finaliter, praemiaberis. Haec autem ratio immutabilis est et absoluta, non dependens a libero arbitrio sicut sententia. Sed lex aeterna dicitur ipsa ratio sententiae. Unde Augustinus, in libro De libero arbitrio: "Lex illa, quae summa ratio nominatur, cui semper obtemperandumest, per quam mali miseram, boni bonam vitam merentur, per quam denique illa, quam temporalem vocandamdiximus, recte fertur rectequemutatur, potestne cuipiam intelligentinon incommutabilis aeternaquevideri?" quasi dicat: non. Ex quo habeo legem aeternam, quae est summa ratio, esse incommutabilem, licet effectus eius sint mutabiles, quia temporales sunt.
On this page