III, P. 2, Inq. 1, Q. 1, C. 6
III, P. 2, Inq. 1, Q. 1, C. 6
DE UNITATE LEGIS AETERNAE.
Ad quod sic: a. Augustinus, in libro 83 Quaestionum, ubi loquitur de rationibus quibus conditae sunt creaturae, dicit quod alia est ratio qua creatus est homo, alia, qua creatus est equus etc. Sed sicut se habent istae rationes ad creaturas, ita lex aeterna ad alias leges, scilicet temporales, quia ipsa est ratio legum temporalium; unde Augustinus: Lex aeterna "summa ratio" nuncupatur. Si ergo alia et alia ratio istius creaturae et illius, et similiter lex aeterna, cum sit ratio legum temporalium, non est una, sed plures.
b. Secunda ratio. Augustinus, in libro De catechizandis rudibus: "Novit Deus ordinare deserentes seanimas et ex earum iusta miseria inferiores partes creaturae convenientissimis atque congruentissimis legibus adiuvandae dispensationis ordinare. Omnes ergo iustissimis Dei legibus damnati sunt". Sed leges illae non sunt aliud quam lex aetema ; ergo plures sunt leges aeternae.
Ad oppositum: 1. Sicut dicit Augustinus, lex aeterna est ars "artium et lex omnipotentis artificis". Et etiam, sicut ipse dicit, in libro Confessionum, sicut ars medicinae una est, et tamen habet differentiam praeceptorum, ita lex aeterna, quia ita se habet lex aeterna ad leges temporales sicut ars medicinae ad sua praecepta. Ex iis ergo auctoritatibus videtur quod lex aeterna sit una et quod non recipiat pluralitatem.
2. Secunda ratio. Non ponimus pluralitatem in divinis propter diversitatem respectuum. Nam, si hoc esset, cum hoc nomen Creator, dictum de Deo, habeat plures respectus, sequeretur quod possent dici plures Creatores, quia habet respectum ad hanc creaturam et ad illam etc. Ergo similiter ratio diversitatis respectus legis aeternae ad leges temporales non ponet pluralitatem in lege aeterna; licet ergo plures sint leges temporales, non propter hoc plures aeternae.
Solutio: 1. Dicimus exemplarem causam divinam esse ut artem, prout dicimus ipsam operari ad unum finem. Ars enim finem unum respicit, quia ars est collectio principiorum ad unum finem tendentium, et ideo non possunt in divinis dici artes multae. Ratio autem dicit divinam causam, connotando respectum ad creaturam, prout ipsa habet esse in ordine, ordo autem ad finem est. Sed est ordo rerum dupliciter, scilicet ordo rerum ad suum finem ultimum increatum, et est ordo rerum ad se invicem, sicut ordinantur corporalia ad locum vel sicut ordinatur res ad suam utilitatem, et sic ordinantur ratione suae dignitatis: iste ordo ad fines particulares habetur ex ordine rerum ad invicem. Secundum ergo quod ratio respicit ordinem istum creaturarum inter se sive ad finem creatum, dicimus quod sunt plures rationes ratione connotati, una tamen semper est ratione principalis significati; unde in omnibus iis est unitas ratione significati principalis. Secundum quod respicit ordinem rerum ad finem ultimum increatum, sic est una sola ratio, et hanc rationem connotat ars, quia unus est huius tinis, una ratio.
Secundum hoc dicendum quod lex aeterna potest dici ut ars et ut ratio: est enim lex aeterna ars aeterna boni et veri ; item, lex aeterna, secundum Augustinum, "summa ratio" nuncupatur. Si dicamus eam ut artem, sic est una; si autem dicamus eam ut rationem, prout ratio accipitur a fine particulari, sic plures est ratione connotati sicut sunt plures fines particulares. Verbi gratia: lex quaedam temporalis est quod populus det honores, contraria autem lex assignatur in alio tempore; ratio unius legis est levitas et inordinatio populi; ratio alterius legis est gravitas et honestas populi. Et sic duae sunt rationes particulares istarum legum, et hoc attendendo, ponunt fines particulares et ordinem rerum secundum illos; sed attendendo artem, una est ratio illarum, quia illa eadem ratio, quae dicet iustum est ut populus gravis dei honores, dicet quod iustum est ut levis et inordinatus non det honores.
2. Ad rationem qua obicitur quod non dicuntur plures Creatores, dicendum quod in nominibus divinis essentialibus, quae significant concrete, nunquam debet recipi multitudo vel pluralitas, quicumque connotetur respectus: unde non debent dici plures Domini nec plures Creatores ; sed solum in nominibus dictis per abstractionem, sicut idea et ratio et huiusmodi, quia sunt nomina formarum, potest aliquando dici pluralitas ratione connotati. Tamen distinguendum quod attendendo principale significatum semper est in istis unitas. Si autem attendamus connotatum, aut respectus ille connotatus est secundum differentiam aut secundum unitatem et indifferentiam. Si secundo modo, sic non potest dici pluralitas in illo nomine; unde non dicuntur proprie plura exemplaria vel artes. Si autem primo modo, tunc est unitas in illo nomine ratione principalis significati et multitudo ratione connotati.
On this page