Text List

III, P. 2, Inq. 1, Q. 1, Praeambulum

III, P. 2, Inq. 1, Q. 1, Praeambulum

Sed quia omnes leges, prout dicit Augustinus, et praecepta ab aeterna lege derivata sunt ideo ab ipsa lege aeterna inchoandum est, quaerendo: Primo, an sit lex aeterna; secundo, an notio eius impressa sit menti rationali ; tertio, quid sit; quarto, de intentione legis aeternae secundum quod in Deo; quinto, de eius immutabilitate; sexto, de eius unitate; septimo, de derivatione legum temporalium ab ipsa ; octavo, de subiectis legis aeternae; nono, de effectu legis aeternae.

PrevBack to TopNext