Text List

III, P. 2, Inq. 2, Q. 4, M. 2, C. 1

III, P. 2, Inq. 2, Q. 4, M. 2, C. 1

UTRUM LEX NATURALIS CONTINEAT PRAECEPTUM ORDINANS AD DEUM

Quantum ad primum sic: a. Eccli. 17, 9: "Addidit illis disciplinam" etc., Glossa: "Disciplinamet legem naturalem, quam dedit homini ut subiceretur suo Creatori et bonorum operum in se honorificentiam custodiret". Ergo in lege naturali est quod homo subicitur suo Creatori et quod ad ipsum ordinetur per obedientiam.

b. Secunda ratio. Tullius, in fine Rhetoricae, dicit quod ius naturale "est quod non opinio genuit, sed quaedam innata vis inseruit, ut religionem, pietatem" etc. Et dicit quod "religio estquae superioris cuiusdam naturae, quam divinam vocant, cultum caerimoniamque affert". Religio ergo consistit in cultu divinae naturae; si ergo religio est pars iuris naturalis, ergo ius naturale ordinat ad Deum et ad cultum eius.

Ad oppositum: 1. Hugo de S. Victore: "In lege naturali tantum duo praecepta fuerunt, scilicet: Quod tibi non vis fieri, alii nonfacias, Tob.4, 16, et: "Quaecumque vultis ut faciant vobis"etc., Matth. 7,12". Sed per haec praecepta ordinatur solum rationalis creatura ad proximum et non ad Deum; ergo aut insufficienter dividit Hugo aut lex non ordinat ad Deum.

2. Secunda ratio. Rom. 2, 14: "Cum gentes" etc., Glossa: "Lex naturalis est iniuriam nemini inferre, nihilalienum praeripere, a fraude et periurio abstinere et huiusmodi, et, ut breviter dicatur, nolle alii facere quod tibi non vis fieri, quod evangelicae concordat doctrinae", Matth. 7, 12. Ex quo patet quod praecepta legis naturalis reducuntur ad istud: "Quaecumque vultis ut faciant vobis homines" etc. Si ergo istud ordinat ad proximum et non ad Deum, patet quod non habet lex naturalis praecepta ordinantia ad Deum.

Solutio: Dicendum, sicut habetur Rom. 2, 14: "Cum gentes" etc., ibi dicit Glossa quod ex hoc quod homo est ad imaginem et similitudinem Dei, "habet legem qua intelligit et sibi conscius est quid bonum et quid malum". In eo enim quod homo est ad imaginem, habet cognitionem primae veritatis, quae Deus est, quia, secundum Augustinum, imago attenditur in potentia cognoscendi. Ex hoc vero quod est ad similitudinem, est in potentia et debito diligendi summam bonitatem, quia similitudo attenditur in potentia diligendi, ut dicit Augustinus, et propter hoc in lege est quod per ipsam ordinetur homo ad Deum et etiam ad proximum.

[Ad obiecta]: 1. Ad primam rationem in contrarium dicendum quod in illis mandatis intelligitur ordo hominis ad Deum. Nam sicut in dilectione et mandatis de dilectione proximi intelligitur dilectio sui — quod patet, cum dicitur: "Non furtum facies" etc., istud reducitur ad istud mandatum: Non facias alii etc., et istud ad illud: Fac alii quod tibi vis fieri, id est fac alii bonum quod tibi vis fieri bonum; hic enim intelligitur dilectio sui - sic ex parte ista est resolvere mandata legis naturalis ad dilectionem sui, resolvendo ipsam, et in ipsa intelligitur; hoc autem "quaecumque vultis" resolvitur ad dilectionem sui, sicut visum est, et sic mandatum de dilectione sui est illud in quo fundantur mandata iuris naturalis. Sed in hoc quod est diligere se, prout homo diligit se ordinate et ad finem bonum, intelligitur dilectio Dei et dilectio proximi. Si enim diligo me et meum esse, diligo per naturam principium mei esse et conservationis eius; hoc autem est Deus, et sic in hoc naturaliter tundatur dilectio Dei. - Item, unumquodque per naturam diligit sibi simile in specie, quia natura appetit suum simile, et sic in hoc intelligitur dilectio proximi: diligendo enim me, diligo naturaliter meam speciem et mihi simile in specie. Alio tamen modo dicitur dilectio sui fundamentum civitatis diaboli, scilicet prout non est ordinata ad finem debitum, sed sic non loquimur hic de ipsa. Et sic praecepta naturae, in quantum naturae sunt, fundantur supra illud diligere se. Et sic patet quo modo ordinant ad Deum et ad proximum, quia in dilectione sui intelligitur dilectio Dei et proximi; et ex hoc sequitur: Fac alii quod tibi vis fieri. Lex autem gratiae elevat naturam, quia ponit omnium fundamentum dilectionem Dei. Et sic patet responsio.

PrevBack to TopNext