III, P. 2, Inq. 2, Q. 4, M. 2, C. 2
III, P. 2, Inq. 2, Q. 4, M. 2, C. 2
UTRUM LEX NATURALIS HABEAT UNDE ORDINETUR PER FIDEM AD DEUM.
Consequenter quaeritur si in lege naturali est quod per ipsam ordinetur rationalis creatura per fidem ad Deum, scilicet utrum lex naturalis dictet fidem unius Dei et Redemptoris et Trinitatis et huiusmodi.
Ad quod sic: I. a. In Deuter. dicitur: "Audi, Israel, Deus tuus unus est" ; hic est praeceptum de fide unius Dei; et post ibi sequitur aliud mandatum de dilectione Dei, cum dicit: "Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo" etc. Si ergo secundum mandatum, quod est de dilectione Dei, est in lege naturali, quia lex et ratio naturalis dictat cuilibet hoc, ergo et fides de uno Deo similiter est ibi scripta ; ergo est de lege naturali.
a. Ioan. 4, 7: "Da mihi bibere", Glossa: "Petit a natura potum rationis, in qua Conditor et Redemptor investigatur". Sed non petit a natura nisi quod debet et potest natura; cum ergo petat quod investiget Conditorem et Redemptorem, ergo dictat nobis fidem Redemptoris.
b. Si dicatur quod implicite, sed non specialiter vel explicite, si ergo fides implicita nostrae redemptionis est in lege naturali — quoniam lex naturalis dictat quod post lapsum humana natura debeat reparari , si ergo haec fides implicita habeat omnia credenda de nostra redemptione, ergo lex naturalis nobis dictat omnia quae ad redemptionem pertinent; ergo nobis dictat nostrum Redemptorem sive illum per quem debet fieri redemptio.
c. Tertia ratio, et est quasi confirmatio praecedentis rationis, quoniam dicit Hugo: "Omnes, qui futuram redemptionemcrediderunt, in quo fieret crediderunt". Ergo in fide redemptionis est implicitum in quo fiat redemptio; sed lex naturalis dictat quod redimendum est genus humanum post lapsum; ergo dictat in quo fiat redemptio.
d. Quarta ratio, qua ostenditur quod fides incarnationis sive humanitatis Christi sit ibi et ita modus redemptionis implicite, supposita hac propositione quod ratio naturalis animadvertit quod tota beatitudo rationalis creaturae sit in Deo et non in alio. Sed beatitudo rationalis creaturae consistit in contemplatione et delectatione bonitatis divinae; creatura autem rationalis duplicem habet contemplationem, scilicet intellectivam et sensitivam; ergo ad hoc quod tota in Deo beatificetur oportet quod utramque habeat delectationem in Deo; sed delectationem nec contemplationem sensitivam potest habere in Deo quantum ad divinitatem, sed solum quantum ad intellectivam; ergo ad hoc quod totus homo beatificetur, oportet quod uniatur Deus alicui creaturae sensibili, ita quod sit Deus illa creatura et e converso. Si ergo lex naturalis vel ratio naturalis ei dictat utramque delectationem et contemplationem propter integram beatitudinem, ergo ex dictatione naturalis rationis est fides divinitatis et humanitatis vel creaturae sensibilis ei unitae, ut beatificetur secundum sensum et intellectum.
e. Quinta ratio. Duplex est notio in anima, innata et acquisita. Innata est ex hoc quod anima est ad imaginem et imitationem primae Veritatis. Acquisita vero est ex experimento et sensu et disciplina, ex eo scilicet quod anima est similitudo veritatis creatae; unde anima cognoscit hoc modo per rerum similitudines. Si ergo veritas innata est universalis ad omnes, veritas autem acquisita non, ergo universalior est notio innata quam acquisita. Si ergo notio acquisita, quae est per sensum et disciplinam, ducit ad fidem incarnationis, passionis, resurrectionis, ascensionis et omnium eorum quae credenda sunt, ergo multo magis notio innata ducit ad omnia ista; sed hoc est secundum legem naturalem; ergo secundum legem naturalem habemus fidem incarnationis et redemptionis et huiusmodi. — Quod autem notio per sensum et disciplinam ducat ad praedictam fidem, patet: nam "fides est ex auditu", et sic notio per sensum ducit ad fidem. Sed dicit Augustinus, XXII De civitate Dei, cap. 5: "Tria sunt Incredibilia, quae tamen tacta sunt. Incredibile est Christum resurrexisse in carneet in caelum ascendisse cum carne; incredibile est mundum rem tam incredibilem credidisse; incredibile est homines ignobiles, infirmos, paucissimos, imperitos rem tam incredibilem tam efficaciter mundo et in illo etiam doctis persuadere potuisse. Horum trium incredibilium primum nolunt isti, cum quibus agimus, credere; secundum coguntur etcernere, quod non inveniunt unde sit factum, si non credunt tertium". Si ergo experimento habetur quod mundus credidit rem tam incredibilem, et ita tantum incredibile factum est credibile, ergo cognitio per sensum et experientiam ducit in fidem passionis et ascensionis et huiusmodi.
Ad oppositum: 1. Rom. 1, 19: "Quod notum est Dei manifestum est illis", Glossa: "Multa sunt quae de Deo per naturam sciri non possunt, ut de mysterio incarnationis et redemptionis". Ergo lex naturalis non dictat fidem istorum.
Ad quod sic: 1. Rom. 1, 20: "Invisibilia Dei per ea quae facta sunt" etc., Glossa: "Utper invisibilia intelligatur Pater, per virtutem Filius, per divinitatem Spiritus Sanctus". Sed philosophi naturaliter cognoverunt sempiternam virtutem et divinitatem; ergo per naturalem legem potuerunt similiter cognoscere Patrem, Filium, Spiritum Sanctum; ergo et habere naturaliter fidem Trinitatis.
2. Si autem dicatur quod cognoverunt per appropriata, scilicet potentiam, sapientiam et voluntatem, non per propria, hoc est secundum distinctionem personarum, tunc obicitur: Augustinus dicit quod Magi cognoverunt duas personas, τὸ ἀγαθόν et νοῦν, hoc est Patrem et Genitum; in tertio signo defecerunt, quia in cognitione tertiae personae per proprietatem non pervenerunt. Numquid cognoverunt duas personas per propria vel solum per appropriata? Si per appropriata solum, ergo non defecerunt in tertio signo, quia etiam appropriatum Spiritus Sancti naturaliter cognoverunt, scilicet bonitatem; ergo, cum dicat quod in tertio signo defecerunt, constat quod cognoverunt duas personas, ad minus per propria, hoc est secundum distinctionem personarum; ergo habuerunt cognitionem de duabus personis, scilicet de Patre et Filio.
IV. Postea quaeritur incidenter, cum sit fides de Deo quod sit Creator, unus et quod fuerit incarnatus et quod sit trinus et unus, utrum sit eadem fides.
Quod non videtur, a. 1. quia ratio naturalis attingit fidem huius: quod Deus sit et quod sit unus; sed ad fidem incarnationis et redemptionis non attingit natura, immo ad illam elevat gratia; prima ergo est a principio naturae, haec autem est a principio gratiae; ergo est alia fides et alia.
b. Item, secunda fides est eorum quae excedunt naturam, prima autem non. Unde Rom. 1, 19: "Quod natum est Dei", Glossa: "Ignotum Dei est ratio substantiae vel naturae, quae omnem latet creaturam. Similiter et mysterium liberationis humanae". Ergo alia est et alia prima fides et secunda.
c. Item, natura secundum potentiam et secundum actum attingit sive pervenit ad hoc quod Deus sit et quod sit omnipotens et unus et creator. Quod autem incarnatus sit, attingit quantum ad potentiam et non quantum ad actum. Quod enim possit se unire et quod possit incarnari dictat natura, sed non quod sit secundum actum. Quod vero sit Deus trinus et unus, ad istud non pervenit natura nec quantum ad potentiam nec quantum ad actum, quia non dictat quod sit sic nec quod possit: hic enim gradus est elevatissimus; unde hic elevatur natura supra id quod potest de actu et potentia. Prima ergo fides colligitur ex natura secundum actum et potentiam; secunda ex natura secundum potentiam solum; tertia nec secundum actum nec secundum potentiam colligitur ex natura. Ergo non est eadem fides prima cum secunda, nec tertia cum prima et secunda, et ita alia fide creditur Deus esse et esse omnipotens creator et esse incarnatus et trinus et unus.
Solutio: I. Dicendum quod fides dicitur dupliciter. Est enim fides quae colligitur ex rationibus et est fides qua homo assentit veritati propter se ex gratia, non propter rationem. Et haec secunda fides non est naturae sive ex natura, immo principium eius est gratia. Prima autem fides est naturae: assentit enim natura bene veritati propter rationem vel propter testimonium; unde istud assentire est in lege naturali, et ista fides, sic collecta ex rationibus vel testimoniis, non est virtus. Item, intelligendum quod est fides implicita et explicita. Et dicit Hugo quod "fides nunquam minus habere potuit quam credere unum Deum, omnium Dominum, rectorem universorum, collatorem omnium bonorum et eorum, qui in malis sunt et eum quaerunt et exspectant, Redemptorem". Unde dicendum quod in ratione particulari non potest legi fides articulorum in lege naturali, sed in ratione universali. Lex ergo naturalis habet unde possit dictare animae omnia necessaria ad salutem in universali et implicite, faciendo credere et assentire testimonio rationis.
II. Ad secundam ergo rationem, qua obicitur quod non dictet fidem redemptionis, dicendum quod immo implicite, sicut dictum est.
1. Et quod obicit quod multa sunt quae per naturam de Deo sciri non possunt, dicendum quod facienda est vis in hoc quod dicit mysterium incarnationis et liberationis. Ante enim determinationem factam Abrahae erat fides Conditoris et Redemptoris; unde Augustinus dicit quod nullus potuit salvari sine fide Mediatoris. Non tamen erat explicita, sed post fuit magis explicita Abrahae, cum dixit ei Deus: "In semine tuo benedicentur" etc.; et fuit hic explicitus modus, sed non plene, quia nesciebatur adhuc an ab homine puro, qui esset de semine Abrahae, fieret redemptio, an ab homine, qui esset Deus, qui esset de semine Abrahae. Sed istud postea fuit expressum, scilicet quando advenit Lex et legales hostiae, quae passionem Christi determinabant et figurabant; maxime fuit hoc expressum tempore Isaiae, qui dixit: "Ecce virgo concipiet et pariet" etc. Quantum etiam ad articulum descensus ad inferos videtur indeterminata fuisse fides tempore Ioannis Baptistae, qui legitur misisse discipulos ad quaerendum: "Tu es qui venturus es" ? etc. Ad mysterium ergo non potest lex naturalis, ut dictet quod sic vel sic debet fieri redemptio, quia non potest dictare modum redemptionis, licet per rationem dictet redemptionem. Ad modum ergo redemptionis, et non ad redemptionem universalem, pertinet illud quod dicitur: mysterium incarnationis etc.
III. 1. Ad aliud quod quaeritur de fide Trinitatis responsum est Primo Libro, Quaestione 2, De cognitione Dei, in partem negativam. Tamen in partem affirmativam potest dici, secundum Richardum de S. Victore, quod ad omnia quae necesse est esse non desunt rationes necessariae. Unde credendum quod anima habet naturales rationes ad cognoscendum sibi necessaria ad salutem, tamen adiuta per gratiam magis cognoscit. Ratio enim obtenebrata non potest illas producere nisi adiuta per gratiam, et sic habet fidem quae assentit veritati isti quod Deus est unus et trinus, per rationem aliquam ex lege naturali.
2. Ad illud ergo quod ibi obicitur dicendum quod philosophi non habuerunt cognitionem naturalem de Trinitate per propria; habuerunt tamen rationem universalem naturalem, qua possent pervenire ad generantem, genitum et procedentem; non tamen habuerunt quod assentirent veritati propter se sine gratia. Vel dicendum quod cognoverunt per appropriata, et dicuntur defecisse in tertio signo, non quantum ad simplicem cognitionem bonitatis, sed quantum ad moralem, quia hanc non habuerunt.
IV. Ad ultimum dicendum quod alia est et alia fides qua creditur per rationem naturalem Deum esse unum et qua creditur incarnatum, trinum, per rationem et testimonium, et fides qua creduntur assentiendo veritati propter se, quia una est acquisita per rationem, alia est infusa per gratiam. Credere tamen Deum unum, incarnatum, trinum, assentiendo veritati propter se, istud est de lege gratiae; et sic non est alia et alia fides qua ista creduntur de Deo eo modo quo credere est assentire veritati primae propter se. Licet enim quidam articuli magis remoti sint ab universali cognitione, quidam minus, non tamen est alia et alia fides qua illis assentitur propter ipsam veritatem. — Item, lex naturalis non venit ad fidem incarnationis nisi in universali, ut visum est, licet ad hoc Deum esse unum magis in speciali veniat, quia non est ita remotum a ratione naturali sicut istud: Deum esse incarnatum et esse trinum.
On this page