Text List

III, P. 2, Inq. 2, Q. 4, M. 2, C. 3

III, P. 2, Inq. 2, Q. 4, M. 2, C. 3

UTRUM LEX NATURALIS DICTET QUOD DILIGAMUS DEUM SUPER OMNIA.

Postea quaeritur si lex naturalis dictet nobis quod diligamus Deum super omnia.

Ad quod sic: 1. Eccli. 17, 9: "Addidit illis disciplinam" etc., Glossa: "Hocnaturalis lex et litteralis insinuat ut Deum toto corde, tota anima, tota virtute diligamus et mandata eius in Dei et proximi dilectione custodiamus". Ergo in lege naturali possumus legere caritatem et Deum esse diligendum super omnia, quia hoc est diligere toto corde.

2. Secunda ratio. Unusquisque per naturam super omnia diligit suum esse; sed diligendo suum esse diligit principium sui esse per naturam; sed dilectio, qua diligit principium sui esse, aequalis est illi qua diligit se vel maior etiam ; si ergo principium optimum esse humanae creaturae est Deus, ergo diligit ipsum super omnia per naturam, cum non differat haec dilectio ab illa qua diligit se.

3. Tertia ratio. Diligere est velle alli bonum; sed ex lege naturali diligo Deum; ergo ex lege naturali volo eiE suum bonum; ergo, cum suum bonum sit summum, volo ei per naturam summum bonum; sed diligendo me non volo mihi summum bonum, quia meum bonum non est summum; ergo per naturam maius bonum volo Deo quam mihi; ergo ex lege naturali habeo quod diligam Deum super me et super omnia alia.

Ad oppositum: a. Impossibile est quod intelligens intelligat aliquid plus se per naturam; sed dilectio non extendit se ultra intelligentiam, quia non diligitur bonum nisi cognitum; ergo impossibile est quod aliquid diligat aliud plus se per naturam; ergo ex lege naturali non potest creatura rationalis Deum diligere ex caritate, hoc est supra se et supra omnia. - Maior patet, quia quaedam res intelliguntur per suas similitudines in anima, quaedam autem per se ipsas entes apud animam, sicut res quae per praesentiam sunt in anima, et hoc modo anima se intelligit et suam iustitiam et suas affectiones, quia sibi praesens est et illa similiter. Si ergo haec cognitio maior est quam illa quae est per similitudines, cum nulla res sit praesentior animae se ipsa, impossibile est quod plus cognoscat aliquid aliud quam se; nec etiam Deum, cum non sit ita ei praesens sicut ipsa sibi, quia intelligit ipsum per similitudines et "per speculum in aenigmate".

b. Secunda ratio. Ad hoc quod intellectus intelligat Deum sicut est, oportet quod spoliet se sua forma, quia, dato quod utatur se, iam adhuc videt Deum similitudine, et ita non sicut est; ergo oportet quod exeat extra se vel supra se ad hoc quod ipsum intelligat sicut est. Similiter ad hoc quod ipsum diligat affectus plus se, oportet quod extra se exeat; si ergo non potest per naturam exire extra se nec legere supra se, ergo non potest per naturam Deum supra se diligere, et ita non ex caritate per naturam potest ipsum diligere.

Solutio: Dicendum quod diligere Deum super omnia et supra se et propter se est in lege naturali tamquam insinuante et instigante, sed non tamquam efficiente vel perducente. Lex enim naturalis, eo quod lex, ostendit animae et insinuat quod debet Deum sic diligere; eo autem quod naturalis, se habet ad animam ut instigans ad hoc. Et ideo dicit Glossa Eccli. 17, 9: "Hoc naturalis lex insinuat ut Deum toto corde diligamus". Unde dicit quod ad hoc insinuat ei instigat, sed non perducit ad hoc, et ideo necessaria est lex gratiae, quae ad istud perducat. Verum etiam est quod cum hoc post peccatum necessaria est lex Moysi.

[Ad obiecta]: 1. Ad primam rationem dicendum quod non dicit Glossa quod faciat lex diligere, sed quod insinuat; unde loquitur secundum insinuationem et non secundum perventionem.

2. Ad aliam qua obicitur quod unumquodque diligit suum esse et principium suum per naturam, dicendum quod dilectio principii est dupliciter, quia est diligere principium eo quod principium aut est diligere principium absolute, non eo quod principium, ut possum diligere Deum, quia Deus in se vel eo quod principium. In lege ergo naturali non est diligere principium in se et absolute super omnia, sed diligere ipsum in ratione qua est principium, istud bene est ibi. Sed tunc eadem est dilectio sui et principii, quia principium, in quantum principium, non diligit anima nisi quia reflectit ipsum ad suum esse quod diligit et non e converso. Et sic Deum naturaliter non potest diligere plus se, quia natura non se extendit supra se.

3. Ad tertiam dicendum quod non valet haec ratio: volo Deo summum bonum, mihi non; ergo plus diligo Deum quam me ; sed bene sequitur: ergo maius bonum volo ei quam mihi, quia est ibi velle et est ibi bonum. Potest ergo hoc adverbium magis determinare ipsum velle vel ipsum quod dico bonum. Si feratur ad bonum, sic non sequitur ratio. Si ad hoc quod est velle, sic sequitur, quia intentio dilectionis venit ex parte voluntatis et non ex parte ipsius boni quod est volitum; per naturam autem magis volo mihi meum bonum, quod minus est, quam Deo suum bonum, quod maius est, sicut miles magis vult sibi suam terram parvam quam regi suum regnum magnum.

a-b. Ad rationes in contrarium dicendum quod non est in potestate nostra tamquam efficiente diligere Deum super nos et super omnia, est tamen istud in potestate nostra tamquam praeparante, faciendo quod in se est; similiter non est in potestate nostra quod intellectus et affectus expoliet se effective, tamen praeparative.

PrevBack to TopNext