Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 1, Q. 1, C. 5

III, P. 2, Inq. 3, T. 1, Q. 1, C. 5

DE LEGIS LATORE.

Consequens est quaerere de Legis latore. Et primo, contra Manichaeos ostendendum est quod lex Moysi sit lata a bono et a solo Deo; secundo, quaeritur utrum sit lata ab eo per ministerium angelorum.

ARTICULUS I.

An lex Moysi sit lata a bono et a solo Deo.

Contra Manichaeos ergo, qui blasphemant Legem, dicentes eam latam ore impiissimo a principe tenebrarum, arguitur ex testimoniis Novi Testamenti, quod recipiunt, sic:

a. Dicit Salvator, Matth. 15, 3: "Quare vas transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Deus enim dicit; honora patrem tuum" etc.

b. Secunda ratio. Luc. 18, 18, iuveni quaerenti: "Quid faciendo, vitam aeternam possidebo" ? respondit Dominus: "Mandata nosti: non occides, non moechaberis" etc. Lex igitur a bono Deo lata est.

c. Si dicatur quod quantum ad caerimonialia sit a malo Deo, non quantum ad moralia — contra: Matth. 8, 4 dixit Dominus leproso: "Vade, offer munus, quod praecepit Moyses in testimonium illis". Sed constat quod illud munus erat caerimoniale; ergo ex hoc quod praecepit offerri, approbavit caerimonialia; sed nullo modo approbaret aut praeciperet fieri quod traditum esset a diabolo; ergo illa sunt a Deo.

d. Item, Ierem. 8: "Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel et super domumIuda novum ferramentum, non secundum testamentumquod feci putribus eorum" etc. Ergo idem est lator Legis et Evangelii, Novi et Veteris Testamenti.

e. Item, I ad Cor. 9, 9, adducit Apostolus illud: "Non alligabis os bovis triturantis", et dicit istud dictum esse in Lege, et inducit ad ostendendum quod licitum erat ei accipere sumptus.

f. Item, lac. 4, 12: "Unus est legislator, qui potest perdere et vivificare". Ex iis patet Legem esse datam a bono Deo.

g. Item, Rom. 7, 12: "Lex sancta et mandatum sanctum et iustum etbonum". Ergo est a bono et sancto; ergo a lege aeterna.

h. Item: "Valenti mihi facere bonum, invenio Legem, quoniam immo est". Ergo etc.

i. Item, I ad Tim. 1, 8: "Bona est Lex, si quis ea legitime utatur".

k. Item, Matth. 5, 17: "Non veni Legem solvere, sed adimplere". Sed nihil impletur a Deo nisi bonum.

l. Item, Dominus ex ore suo dixit eam Legem Dei, Matth. 5: "DimittitisLegem Dei propter traditiones vestros".

Ad oppositum sunt blasphemiae impiorum Manichaeorum sub specie ratiocinantium.

A. 1. Augustinus, in libro De libero arbitrio: "Iubet aeterna Lex avertere amorem a temporalibus, et emendatum ad aeternaconvertere". Sed lex Moysi convertit animum ad temporalia et avertit ab aeternis; ergo est contraria legi aeternae; ergo non derivatur ab ea. - Minor patet; nam lex Moysi convertit animum ad sua promissa, Isai. 1, 19: "Si volueritis et audieritis me, bono terrae comedetis", ut terram, lac et mel et huiusmodi; unde ad Rom. 3: "Non per Legem hereditas Abrahae et semini eius", quia promitit temporalem hereditatem et non aeternam; non convertit ergo animum ad aeterna, sed ad temporalia.

2. Secunda ratio. A summa ratione non egreditur praeceptum aliquod sine ratione; cum ergo caerimonialia, sine ratione, ergo non sunt a summa ratione, quae est lex aeterna. Sed constat quod sunt ab aliquo principio, et uno, ergo a malo principio, ut dicunt Manichaei.— Quod autem sint ibi multa sine ratione, patet, quia quod dicitur in Deuter.: "Lana et lino non vestieris", et similiter: "Non coques haedum in lacte matris" etc., ista nullam habent rationem.

3. Tertia ratio. Omne opus rectum, sicut in quo est intentio operatoris ordinata, est propter finem honorabilem vel utilem; sed omne opus divinae legis est rectum; ergo eius finis est honorabilis et utilis. Si ergo ponamus praecepta caerimonialia esse ab aeterno et bono, ergo eorum esset finis honorabilis vel utilis; sed hoc est falsum, quia ex hoc "non coques hoedum" etc. et "non arabis in bove et asino" non acquiritur aliqua bona dispositio in anima nec aliquod bonum in corpore secundum litteram nec aliqua utilitas; ergo etc. Si dicatur quod ratio est in caerimonialibus, sicut in istis "non arabis in bove ei asino", et "non vestieris in luna et lino" et in aliis in quibus prohibentur commixtiones, quia lex Moysi prohibet omnem commixtionem propter commixtionem vitandam et horrendam quae est in peccato contra naturam, ne homines, qui tunc erant proni ad malum, de similibus ad similia transirent, ut ne crederent quod sicut fit commixtio aliquorum, fieret omnium; sed nihilominus sunt adhuc: multa alia caerimonialia quorum non est ratio, sicut "non coques hoedum" etc. et quare tot hirci ad litteram offeruntur et non plures, et quare hoc modo et quare aries et non aliud, et sic de aliis. Ergo adhuc idem quod prius sequitur: quod non derivetur lex Moysi per universalitatem ab aeterna.

4. Item, ad Hebr. 7, 18: "Reprobatio fit praecedentis mandati propter infirmitatem et inutilitatem", et loquitur quantum ad caerimonialia; sed nihil infirmum et inutile est a lege aeterna, immo secundum quod Conterens est et utile; ergo etc.

5. Item, Rom. 7: "Virtus peccati Lex". Ergo Lex est effectivum peccati; sed nullum tale est a lege aeterna; ergo nec lex Moysi.

6. Sexta ratio. Ad Rom. 7: "Lex subintravit, ut abundaret delicium". Ergo Lex est augmentativum peccati. Et hoc dicit Glossa super illud Rom. 4, 16: "Sed ei qui ex fide est Abrahae", Glossa: "Lex auget peccatum". Sed nullum tale est a lege aeterna; ergo etc.

7. Item, Rom. 7, 5: "Passiones peccatorum, quae per Legem erant". Ergo lex Moysi est causa illarum passionum; ergo etc. — Dicunt autem quidam quod haec omnia intelliguntur per occasionem et non per causam, scilicet quod Lex sit augmentativum peccati etc. —- sed tunc obicitur, quoniam, si hoc esset verum, ergo idem esset posita Lege et remota ; sed hoc est falsum, quia, Lege adveniente, peccatur factum est praevaricatio, quia "ubi non est lex, neque praevaricatio", Rom. 4, 15; Lex ergo dicit causam peccati aliquam; ergo occasio non privat ibi omnino causalitatem.

8. Item, Rom. 7, 11: "Peccatum operatum est in me per mandatum amnem concupiscentiam", et dicit post: "Ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum". Ex quo habetur quod mandatum operatur ad peccatum et quod per ipsum magis intenditur fomes. Ergo Lex est causa peccati aliquo modo et non solum occasio; ergo etc.

9. Item, sic se habet Lex ad hominem post peccatum sicut vinum ad febricitantem, quoniam sicut vinum bonum est In se, tamen malum est aegro vel febricitanti, quia est dispositus ad hoc ut inflammetur a vino, ita Lex in se "sancta, et mandatum sanctum et bonum", ut habetur ad Rom. 7, 12, tamen homo post peccatum dispositus est ad malum, ad hoc scilicet quod fomes intendatur per Legem. Sed datio vini aegrotanti non potest esse ad bonum nec a bono medico, immo culpabilis esset; ergo similiter datio legis Moysi non potest esse ad bonum nec a bono principio; ergo etc.

10. Item, lex Moysi praecipit legem talionis, ut: "Oculum pro oculo, dentem pro dente" ; lex aeterna sive evangelica prohibet; ergo, cum contrariae sint, non sunt ab eodem; sed haec est a bono principio; ergo illa a malo.

11. Item, lex Moysi dicit: "Odi inimicum" ; lex evangelica iubet contrarium, scilicet: "Diligite inimicos vestros" ; ergo, si haec est a bono, illa est a malo principio.

12. Item, Moyses concessit libellum repudii et iussit ipsum fieri ; lex Evangelii prohibet ipsum; ergo etc.

B. 1. Item, Lex data ab optimo Deo dirigit per Spiritum; sed observantia Legis excludit Spiritum, sicut habetur Gal. 5,18: "Si spiritu ducimini, non estis sub Lege" ; ergo non est data ab optimo.

2. Item, a bono non est ministratio damnationis et mortis; sed dicitur, II Cor. 3, 6, quod "littera accidit", et iterum dicitur ibi: "Si ministratio mortis fuit in gloria" etc., et appellat Legem ministrationem mortis; ergo Lex non est a bono Deo.

3. Item, Deus bonus non est auctor mendacii; sed auctor Legis est auctor mendacii, sicut habetur III Reg. 22, 20-22, ubi dicitur: "Quisdecipiet Achab" ? et respondit unus: "Ero spiritus mendaxin ore amnium prophetarum eius", et postea sequitur: "Egredere et fac". Ergo iussit illi mentiri et decipere; sed praecipere est esse auctorem; auctor igitur Legis est auctor mendacii; ergo non est Deus bonus.

4. Item, auctor Veteris Testamenti non fuit fidelis et aequus in suis mandatis, quia iussit rapinam filiis Israel in egressu de Aegypto ; praecepit etiam dolum, id est quod simularent mutuum, cum non intenderent reddere.

5. Item, Gal. 3, 10: "Quaecumquesunt sub operibus Legis, sub maledicta sunt" ; sed opera maledicta non sunt ab optimo Deo etc.

6. Item, Matth. 5, 21 : "Audistis quia dictum estantiquis". Ex hoc videtur distinguere et dicere quod ab alio data fuerunt illa et ab alio dantur ista nova.

7. Item, ab eodem mandante non procedunt mandata contraria; sed contraria sunt diligere inimicum, quod praecipitur a Deo, et odire inimicum, quod praecipitur ab auctore Legis ; ergo Lex non est a bono Deo.

8. Item, Deus non est sibi dissidens et contrarius; Exod. 4, auctor Legis iurat se daturum terram promissionis, alibi iurat se non daturum ; ergo dissidet sibi ipsi; ergo non est bonus Deus.

9. Item, auctor Veteris Testamenti est auctor malorum, sicut habetur Amos 3, 6: "Si est malumin civitate quod non faciat Dominus".

Solutio: Dicendum quod lex Moysi data est a bono Deo.

[Ad obiecta]: A. I. Ad primam rationem in contrarium dicendum, secundum Augustinum, "Contra adversarium Legis et Prophetarum": "Unus est Deus, unus creator bonorum temporalium et aeternorum, ita unus Deus auctor duorum Testamentorum", scilicet Veteris et Novi, tamen in uno allicit propter aeterna, scilicet in Novo, in Veteri propter temporalia. Et ita, cum Novum Testamentum sive lex evangelica sit a lege aeterna, constat quod similiter et lex mosaica, quae dicitur Vetus Testamentum. - Ad id tamen quod obicit quod lex mosaica avertit animam ab aeternis et convertit ad temporalia, dicendum quod est converti ad temporalia propter temporalia, ut ibi fiat status, et hoc modo lex mosaica non convertit ad temporalia. Item, est converti ad temporalia, non propter se, sed propter aeterna, et hoc modo lex Moysi convertit ad temporalia, scilicet ut per hoc alliciatur homo ad aeterna, scilicet ut ex dono moveat hominem et alliciat ad amorem dantis, scilicet Dei. Unde in Deuter. 10, 11-12: "Possideas terram quam inravi tibi". Audi, "Israel, quid petit Dominus a te nisiut timeas Dominam et ambules in viis eius et diligas eum" ?

2. Ad secundum dicendum quod in lege Moysi duplex est ratio praecepti, scilicet litteralis et spiritualis. In omnibus moralibus et iudicialibus est ratio litteralis manifesta, in caerimonialibus autem est homini spirituali ratio spiritualis manifesta. Sed litteralis ratio potest accipi in eis dupliciter: aut quantum ad generalitatem ipsorum aut quantum adi singularitatem, sicut quantum ad circumstantias. Primo modo potest in eis inveniri ratio litteralis, sicut in praecepto de prohibitione commixtionum, ut dictum est. Sed secundo modo non potest inveniri, ut quare aries sacrificatur, non aliud, quare in tali numero et non maiori nec minori; et tamen in iis circumstantiis latet ratio litteralis, licet nota sit aliqua spiritualis in unaquaque circumstantia: quaelibet enim circumstantia habet rationem spiritualem notam homini spirituali. Unde Matth. 5, 18: "Iota unum autapex unus non transiet a Lege quia omnia fiunt". Ex quo patet quod in omnibus circumstantiis est ratio spiritualis. Tamen istud intra plenius determinabitur, Quaestione de ratione caerimonialium praeceptorum. 3. Ad tertium dicendum quod quorumdam praeceptorum utilitas nobis nota est, sicut utilitas istius: "Non occides, nonfornicaberis" etc.; quorumdam autem utilitas non est nobis nota, sicut utilitas prohibitionis esus ligni de novo plantati. Et illa quorum utilitas scitur, vocat Rabbi Moyses Iudaeus iudicia, alia vocat caerimonialia generali nomine. Habemus tamen quod omnia vocantur praecepta generali nomine, Deuter. 4, 1: "Audi, Israel, praecepta et iudicia, quae ego doceo te: ut faciens eavivas, et ingrediens terram possideas eam". Ecce eorum utilitas. Et similiter Deuter. 32, 47: "Custodite et facile universa quae non in cassum sunt praecepta vobis". Ergo patet quod ex ipsis habemus utilitatem, sed hoc vel occultam vel manifestam. Et per hoc solvitur ratio. — Sed tamen ulterius potest addi quod utilitas praecepti potest esse vel ex praecepto vel ex praecipiente, scilicet ex obedientia ipsius obtemperantis. In multis ergo caerimonialibus non est necesse dicere quod sit ibi utilitas ex parte praecepti, tamen est ibi ex parte praecipientis, scilicet utilitas obedientiae.

Unde Augustinus, Super Genesim, VIII, ubi loquitur de prohibitione quam Dominus fecit Adae, ad quid esset utilis, dicit: "Causam iussionis huius non longius disseramus, sed haec ipsa magna est utilitas hominis quod Deoservit; in iubendo Deus utiliter facit quidquid iubere voluerit". Habemus ergo in illis meritum et utilitatem obedientiae.

4. Ad quartum dicendum, quia quod dicitur in reprobatio prioris mandati propier suam infirmitatem, hoc dicitur quantum ad statum Evangelii, respectu cuius erat infirmitas illa in caerimonialibus, quia inutile esset ea esse cum Evangelio. Lex enim quantum ad illa erat umbra et figura eorum quae in Evangelio implentur; et sicut figura est inutilis, adveniente figurato propter quod est, ita illa, adveniente Evangelio. Et propter hoc illud dicitur respectu Evangelii, non secundum se; unde ad Hebr. 7, 12: "Translato sacerdotia, necesse est ut Legis translatiofiat".

5-7. Ad alias auctoritates dicentium quod est loqui de peccato sive de passionibus peccatorum aut quantum ad sui notionem aut quantum ad sui augmentum. Primo modo intelliguntur illae auctoritates causaliter, quia Lex ipsa fuit causa cognoscendi peccatum. Unde Rom. 7, 7: "Peccatumnon cognovi nisi per Legem", Glossa: "Per Legempassiones peccatorum, id est interiores concupiscentiae, fuerunt notae". Si autem loquamur de peccato quantum ad augmentum, sic omnes illae auctoritates intelliguntur ab Apostolo per occasionem, non per causam, sicut dictum est. Unde Rom. 7, 11: "Occasione accepta, peccatum per mandatum operatum est in me" etc., et sic passiones peccatorum non sunt auctae per Legem tamquam per causam, sed per occasionem.

Quod ergo quaeritur: qui dicit esse per occasionem, privatne causam? dicendum quod differt dicere aliquid esse ex causa per se et ex causa per accidens et ex casu et ex occasione. Dicendo enim causam per se et per accidens dico principium absolutum; sed differt: si enim dicam domificator aedificat, dico causam per se; dicendo autem musicus aedificat, dico causam per accidens. Sed dicendo casum et occasionem, dico principium comparatum. Nam casus et occasio sunt ex pluribus causis confluentibus et praeter intentionem; sed differenter, quia casus ex causis confluentibus est non contrariis, occasio ex contrariis Si dicam iste invenit thesaurum, quem alius reposuit, dico ex casu, quia ibi sunt plures causae, scilicet quia iste reposuit et quia ille fodit, ideo invenit; et tamen quod ille reposuit et quod iste fodit erat praeter intentionem inveniendi thesaurum. Sed occasio est ex causis contrariis et contingentibus praeter intentionem, ut si dicam aqua superiecta igni facit fervere ignem, duae sunt hic causae respectu fervoris, scilicet calor, qui est causa per se fervoris, et aqua, quae frigida est, quae est causa contrarii, quia est ad frigendum, et ita praeter intentionem ad hoc quod sit maior fervor; tamen confluentibus iis causis, quia calidum contrarium est frigido et e converso, adveniente frigido comprimitur calor nec evaporat, et compressus ita postea magis fervet: aqua enim per se erat ad comprimendum calorem; quod ergo exilia compressione magis postea fervet, hoc erat praeter intentionem, et ita occasionaliter. Similiter dicendum quod Lex erat ad bonum per se, sicut ad comprimendum fomitem et concupiscentias pravas et ad prohibendum illas ; quia tamen semper nitimur in vetitum, quia per fomitem proni sumus ad malum, ex hoc occasionaliter et praeter intentionem Legis accidebat intensio fomitis.

8. Ad octavam rationem solutum est per hoc.

9. Ad nonam dicendum quod non est simile, quia Lex se habet ad aegrotum per peccatum per se ut medicina, vinum autem non sic se habet ad febricitantem ; et sicut posset esse quod medicina, inveniens malam dispositionem, occideret, tamen hoc esset per occasionem et praeter intentionem, cum non ordinetur ad hoc, sic est ex parte ista. Lex enim erat ad bonum, scilicet ad cognitionem et detestationem peccati; quod autem cognito peccato fomes intendatur, huius principium per se erat corruptio carnis, sicut calor fervoris ignis, et non Lex, nisi per occasionem, sicut aqua istius fervoris non est principium, et sic, Lege subintrante, non crescit morbus sicut per causam, sed occasionaliter. Quod autem istud ulterius ordinetur ad bonum, scilicet quod homo per hoc humilietur cognoscendo suam infirmitatem et vilitatem, iste ordo ad bonum fuit a lege aeterna, licet eius principium per se esset malum.

10. Ad decimam rationem qua obicitur de talione, dicendum quod quaedam sunt in lege mosaica secundum praeceptionem, quaedam secundum concessionem. Quae sunt in ea secundum praeceptionem bona sunt secundum rem vel secundum significantiam. Quae autem secundum concessionem, dicendum quod, licet eorum iusta sit concessio, tamen id quod conceditur non semper licitum est. Unde Augustinus dicit, in libro De libero arbitrio, quod lex temporalis iuste dat licentiam aliquorum, quae aeterna prohibet; unde dicit sic: "Satis video contra huiusmodi accusationem Legem esse munitam, quia in eo populo, quem regit, minoribus malefactis, ne maiora committerentur, licentiam dedit". Secundum hoc dicendum de lege talionis, secundum quod ponit ibi Augustinus, dicens: "Multo mitius est eum, qui alienae vitae insidiatur, quam eum, qui suam tuetur, occidi". Unde patet quod lex talionis non est contraria legi aeternae, quia non iacit hoc per praeceptionem, sed per concessionem, ut scilicet maius malum vitetur, scilicet ne unus occidat alium. Sed ex hoc sequitur quod ipsa Lex sit imperfecta, secundum quod dicit Apostolus quod "Lex neminem ducit ad perfectum", qui scilicet sequatur sensum litteralem.

12. Similiter est de libello repudii. Causa enim istius fuit pronitas hominum ad interficiendum uxores suas, cum displicebant eis: unde ad vitandum illud maius malum concessit Lex istud. Tamen ipsa praecepit et instituit quod non liceret repudiare quacumque ex causa, hoc est nisi esset causa expressa. Unde hoc instituit contra repudium, et sic concessit vel permisit ipsum; tamen magis praecepit contra ipsum quam cum ipso, scilicet restringendo ipsum.

11. Similiter quod dicit Lex "diliges amicum tuum", hoc dicit secundum praeceptionem; quod autem dicit "odi inimicum", hoc dicit secundum concessionem vel permissionem, quia propter pronitatem hominum ad malum permittebat eos odire, ne peius accideret. Tamen notandum quod est concedere per approbationem, et sic Lex non concessit ista, maxime in eo qui non erat iudex ordinatus; et est concedere per non — coertionem, et hoc modo concessit, quia scilicet non coercebat nec cogebat ad contrarium nec puniebat ex hoc. Et tamen non praecipiebat odire, immo potius contrarium, scilicet diligere inimicum praecipiebat; unde in Exodo praecipit quod homo sublevet asinum inimici sui; ergo multo magis quod sublevet personam cuius est asinus, et sic odium habetur ex permissione et non ex praecepto, immo magis eius contrarium, et ideo non est lex Moysi contraria legi aeternae.

B. Ad aliud dicendum quod Lex Nova et Vetus est data ab uno Deo, sicut dicit Iac. 4, 12: "Unus est legislator". Ille enim qui locutus fuerat in Prophetis, "novissime locutus est" in Nova Lege, quae, sicut dicit Apostolus, Galat. 3, 19, "ordinata est per angelos in manu mediatoris" ; unde Rom. 3, 1: "Quid ergoamplius Iudaea" ? et respondet: "Multum per omnem modum; primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei".

1. Ad illud ergo quod primo obicitur quod Lex excludit spiritum, dicendum quod esse sub Lege est dupliciter, scilicet necessitatis timore vel voluntate obedientiae. Qui ergo ducitur a spiritu non est sub Lege primo modo, id est non implet ex timore; sed secundo modo verum est quod aliquis est sub Lege et ducitur spiritu, sicut et Dominus "sub Lege facias" dicitur ab Apostolo.

2. Ad aliud dicendum quod Lex in se bona est, tamen occasio est mortis, sicut dicit Apostolus. I Cor. 7, quod "scientia inflat" ; quod non dicit ut ostendat quod mala est scientia, sed illud dicit quia scientia sine caritate occasio est superbiae. Similiter Lex dicitur "ministratio damnationis", non ut ostendatur mala, sed ut ostendatur cuius est occasio illi qui non habet gratiam. Et hoc est quod dicit Augustinus, Contra Faustum: "Semper bona est Lex, sicut sol semper bonus est, sive dolentibus oculis noceat sive sanos mulceat". Illud ergo non dicitur per efficientem causam, sed per occasionem.

3. Ad aliud dicendum quod quaedam attribuuntur Deo per operationem, quaedam per permissionem, sicut II Thessal. 2, 10 dicitur: "Mittet illis operatorem erroris, ut credant mendacia". Et constat quod illud intelligendum est secundum permissionem; similiter illud quod "dedit spiritum mendacii" ; similiter ad Rom. 9, 18: "Quem vult indurat", non dicitur illud per operationem, sed per permissionem.

4. Ad quartum dicendum quod in facto Israelitarum pluribus rationibus potest intelligi fuisse aequitas. Primo, quia intelligitur fuisse donatio gratuita, ibi enim dicitur: "Dedit Dominus populo suogratiam coram Aegyptiis" etc. Item, certa scientia excludit dolum, quia sciebant eos recedere et voluerunt dare. Alia ratio est ius et potestas Domini ad dispensandum de rebus sicut vult ut transferat dominium cum voluerit. Item, secundum legem talionis, quia tenebantur illis Aegyptii pro labore, non fuit iniquitas, sed recompensatio laboris illorum in quo servierant illis.

5. Ad aliud dicendum quod est maledictum poenae, et hoc modo erant sub maledicto propter observantias gravantes; et est maledictum culpae, et hoc modo non erant sub maledicto qui erant sub operibus Legis, in quantum erant opera Legis; sed quantum ad illos qui de operibus praesumebant, de se confidentes, verum est quod erant sub maledicto propter praesumptionem et superbiam, quia in operibus confidebant, et hoc non quia a Lege.

6. Ad aliud dicendum quod per illud verbum Matthaei non vult innuere alium esse auctorem illius Legis et Novae, sed vult innuere quod lex Moysi data est a Deo mediate, Nova vero immediate.

7. Ad aliud dicendum quod quaedam erant in Lege praecepta, ut illa quae pertinebant ad salutem et vitam; quaedam vero permissa, sicut quae data erant propter duritiam eorum, ut erat de libello repudii. Similiter dicendum de odio inimicorum, quod non erat praeceptum, sed permissum.

8. Ad aliud dicendum quod non promisit illis terram nisi sub conditione, scilicet si servarent mandata ipsius. Quod autem non servaverunt mandata non fuit ex parte illius, sed ipsorum.

9. Ad aliud dicendum quod est malum culpae et malum poenae; mali poenae Deus est auctor operando, mali culpae non, sed permittit illud.

Si obiciatur de illo verbo Ioan. 10, 8: "Quotquot venerunt ante me, fures sunt et latrones" ; ergo Moyses fuit latro - ad hoc Augustinus: Omnes, qui ante Christum venerunt, fures fuerunt et latrones, quia missi non sunt; qui autem missi sunt, non ante ipsum, sed cum ipso venerunt.

ARTICULUS II.

Utrum lex Moysi sit lata a Deo per ministerium angelorum.

Supposito quod lex Moysi sit lata ab optimo Deo, quaeritur utrum sit ab ipso data vel lata immediate vel per ministerium angelorum.

Ad quod sic: a. Galat. 3, 19: "Lex propier transgressionesposita est, donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris". Ex quo patet quod Lex data sit ministerio angelorum.

b. Item, Act. 7, 53: "AccepistisLegem in dispositione angelorum, et non custodistis".

c. Item, Act. 7, 38 dicitur de Moyse: "Hic est qui fuit in ecclesia, in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sina". Recepit igitur Legem a Deo per angelum.

d. Item, ad Hebr. 2, 2 habetur: "Si enim, qui per angelos dictus est, sermo, factus est firmus", Glossa: "Sermo Dei, qui per angelos dictus est ad Moysen et ad ceteros fratres, factus est firmus, id est verus, ut Lexper miracula" etc. Ex quo vult dicere quod Lex data sit Moysi per angelos.

e. Item, sumitur ratio a Dionysio, in Hierarchia angelica: "Est haec omnium causae et super omnia bonitatis proprium, ad communionem suam eaquae sunt vocare, utunicuique eorum propria definiturproportione". Summa ergo bonitas ducit hominem ad se et ad communionem suam secundum proportionem ipsius hominis propriam. Sed angelus est prior creatura quam homo, media inter Deum et hominem; ergo ducitur homo in summam bonitatem mediante angelo. Si ergo Lex data est ad istam ductionem et directionem, relinquitur quod sit data homini per angelos.

f. Item, Dionysius, in eodem: "Supercaelestium substantiarum ornatus super ea quae tantum sunt et irrationabiliter viventia et ea, quae secundum nos sunt, rationabilia, in hierarchieae traditionis participatione factae sunt". Si ergo hierarchica participatio est, sicut dicit B. Dionysius, ut secundae substantiae ordinentur per primas, quae sunt angeli, et Lex data est ad istam reductionem, relinquitur quod data fuit per angelos; recepit igitur Moyses Legem per angelos.

g. Idem Dionysius, ibidem: "Propterea ultra omnia cognominatione angelica digni facti sunt, eo quod primo in se ipsis educitdivinam illuminationem, et per se innos deterunt, quae supra nos sunt, manifestationes". Per eos igitur factae sunt Legis manifestationes in nobis.

h. Item, Dionysius, ibidem: "Video quia etdivinum Christi humanitatismysterium angeli docuerunt, sicut divinissimus Gabriel Zachariam mysteria docuit, Mariamque quo modo in ipsa foret divinae formationis mysterium". Sed dicit Bernardus: Quod alicui de sanctis fuit concessum, Virgini gloriosae non fuit negatum. Ergo quod fuit ei negatum, non fuit aliis concessum, qui erant inferiores quam ipsa. Si ergo docebatur Virgo per angelum mysterium divinae incarnationis, quod scilicet Deus de ipsa nasceretur, et non per Deum immediate, ergo et Moysi, qui fuit multo inferior quam ipsa, data et nuntiata fuit Lex per angelos et non a Deo immediate.

1. Item, Dionysius, in eodem, 13 cap.: "Ignis caliditas magis se ipsam distribuit ad magis susceptiva et ad similitudinem suam venientia. Ad contrarias vero substantias aut nullum aut obscurum suae operationis vestigium manifestat iis quae nonsunt cognata, perfamiliariterad ipsum se habentia accedit. Iuxta hanc igiturnaturalis ordinationis rationem supernaturalis omnis boni ornatuset ordinatio congruae dilucidationis claritatem primo apparentem copiosissimis effusionibus in excellentissimis substantiis manifestat: et per eas, quae possunt, essentiae divinum participant radium". Sicut ergo ignis primo operatur in eo quod est sibi conforme et per illud accedit ad illud quod non est sibi cognatum, sic claritas summi boni copiosissima effusione et primo manifestat se superexcellentissimis substantiis, scilicet angelis, et per eas aliae magis remotae divinum divinae lucis participant radium. Rationalis ergo creatura, quae est homo, divinae claritatis illuminationem per angelos participat. Si ergo Lex data est ei ad eius illuminationem, ergo habet Legem a Deo per ministerium angelorum.

Ad oppositum: 1. "Mens, nulla interposita natura, a prima veritate formatur", sicut dicit Augustinus ; sed ipsa formatur per mandata Legis a Deo, quia per hoc cognoscit et diligit Deum; ergo, nulla interposita natura, habet hoc a Deo; non ergo per angelos.

2. Item, Numer. 12, 8 habetur quod dicit Dominus de Moyse: "Oread os loquor ei, et palam, non per aenigmata etfiguras". Et in fine Deuter. habetur: "Non surrexit ultra propheta in Israel sicut Moyses, quem Dominus nosset facie ad faciem in omnibus signis atque portentis, quae misit per eum". Et Exod. 33, 11 habetur quod "loquebatur Dominus cum Moyse facie ad faciemsicut loqui solet homo ad amicum suum". Immediate ergo percepit Legem ab eo.

3. Item, inter imaginem et illud cuius est imago nihil est medium, quia "imago est similitudo expressa" ; sed secundum imaginem venit divina illuminatio in anima rationali, quae est imago Dei; ergo, nullo medio, illuminatur anima a Deo. Si ergo illuminatur per Legem datam a Deo, constat quod ipsam habere debuit immediate a Deo et non mediante aliquo. — Item, per totam Legem legitur quod locutus sit Dominus ad Moysen, non per angelum, sed per se, et maxime quando dedit ei Legem non legitur locutus fuisse ad eum per angelum, sed per se.

Solutio: Dicendum quod Lex data est a Deo per angelos, id est per ministerium angelorum, sicut patet per plures auctoritates. Unde Dionysius, in Hierarchia angelica: "Docet theologia Legem per angelos ad nos pervenire, tamquam legali ordine illud legaliter ponente, hoc est per prima secunda in divinumreduci; et non solum in suppositis et subiectis animis, sedet in aeque potentibus ipsa Lex disseritur, hoc est per unamquamque hierarchiam, primas et medias et ultimas esse ordinationes et virtutes. Sic per angelicam naturam rationalis humana debuit accipere Legem et ad Deum reduci". Et hoc est quod etiam dicit ibidem, paulo supra: "Sic quidem, ut theologia ait, ante Legem et post Legem patres nostros angeli ad divinumreducebant, et ad rectam veritatisviam ex errore et vita immunda reducentes aut occultas visiones aut divinas antepraedictionesprophetice revelantes".

[Ad obiecta]: 1. Ad primam rationem in contrarium dicendum quod ex hoc non sequitur quod aliquid sit medium in formatione mentis a Deo tamquam informans, sed solum tamquam adminiculans. Et sic ad formationem mentis per Legem requiritur angelicum ministerium, non tamquam informans, sed tamquam adminiculans. Et hoc dicimus iuxta illud Apostoli, I ad Cor. 3, 7: "Neque qui plantat neque qui rigat est aliquid, sed qui incrementum dat, Deus". Quia sicut agricola non est ibi aliquid quo fiat incrementum, sic neque angelus, quo fiat formatio ut informans; sicut tamen se habet doctor ad discipulum, ita angelus ad illam formationem.

2. Ad secundum dicendum quod non per hoc negatur quin per angelum data sit Lex, sed per hoc vult ostendere quod excellentior revelatio sibi facta est. Nam triplex est visio, scilicet corporalis, imaginaria et intellectualis. Visio autem intellectualis triplex est. Quaedam est quae fit per speciem sive per similitudinem corporalem a sensibus acceptam, et haec dicitur visio per aenigmata. Alia autem dicitur visio intellectualis, quae fit per similitudinem imaginariam, et talis visio dicitur esse per figuras, quae repraesentantur intra, ut in imaginativa. Aliquando autem est visio intellectualis quae solum fit per speciem intelligibilem, et haec non est nec per aenigmata nec per figuras, ei haec visio appellatur tertium caelum, de qua dicitur Paulus fuisset raptus "usque ad tertium caelum". Prima visio seu revelatio facta fuit Moysi in rubo; secunda visio facta iuit Danieli, quia fiebant ei revelationes, non per similitudines repraesentatas sensui; sed revelatio seu visio tertia facta fuit Moysi in latione Legis, cui ministrabantur species intelligibiles per angelos, et ideo dicitur quod nec per aenigmata nec per figuras locutus est ei Dominus; non tamen per hoc negatur ministerium angelicum in ministrando ei species intelligibiles.

3. Ad tertiam dicendum quod sicut videmus in visu duplex medium, quod quoddam est ibi medium sicut lux; item, dicimus speculum repraesentans imaginem sive similitudines rerum esse medium ad videndum, et istud appellatur medium quod est similitudo, quia repraesentat similitudines, per quas cognoscitur res per visum: sic dicimus quod Deus se habet ad animam ut medium intelligendi, quod est sicut lux; angelus autem sicut speculum ministrans et imaginem, unde intellectus per lucem cognoscat et accipiat aliquid. Inter animam igitur, quae est Dei imago, et Deum nihil est medium per modum lucis, est tamen aliquid medium per modum similitudinis vel speculi. Et hae sunt murenulae aureae, sicut dicit Augustinus, dispensativae similitudines, quae ministrantur per angelos. Unde Cant. 1, 10 dicunt sponsae: "Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento". - Vel aliter potest dici interimendo illud et dicendo quod in Lege Dominus locutus fuerit cum Moyse et dederit ei Legem per angelicum ministerium; unde Exod. 23, 20 habetur quod dixit Dominus ad Moysen: "Ecce ego mittamangelum meum, qui praecedet te et custodiet in via et introducet ad locum quem paravi; observa eum, et audi vocem eius". Ex quo patet quod per ministerium habetur expresse in Lege a Domino Moysi esse Legem datam. Et in Exod. 3, 2 habetur quod "apparuit Dominus Moysi in flamma ignis de medio rubi" etc.; et ubi habetur ibi Dominus, in littera Septuaginta interpretum habetur angelus; unde dicunt: "Apparuit ei angelus". Et B. Gregorius, concordans huic litterae, dicit ibidem in Glossa: "Angelus, qui Moysi apparuisse describitur, modo angelus, modo Dominus memoratur; angelus, quia exterius loquendo servit; Dominus, quia interius praesidens efficaciam loquendi tribuit. Cum enim loquens ab interiore regitur, et per obsequium angelus et per inspirationem Dominus memoratur". Vult ergo Gregorius quod per obsequium angeli exterius, per divinam inspirationem interius data sit Lex Moysi.

Sed adhuc posset obici contra hoc per auctoritatem Augustini, in Soliloquiis, dicentis quod "sicut in sole tria advertimus: quod est, quod fulget, quod illuminat, sic in Deo tria advertere debemus: quod est, quod intelligit, quod cetera intelligere facit". Si ergo Deus facit cetera intelligere, ergo ipse est quo intellectus intelligit; est igitur immediatus apud intellectum sicut lux apud visum; nihil ergo est medium inter ipsum et animam. Ergo, si ab eo est data Lex, quae quidem est ad illuminandum animam, unde Prov. 6, 23: "Mandatum lucerna et Lex lux", ergo est data animae immediate; non fuit ergo data Moysi per angelicum ministerium.

Ad hoc dicendum quod in illuminatione sive informatione mentis a Deo per Legem nihil est medium tamquam informans sive illuminans, sed solum sicut adminiculans, et hoc modo angelus est ibi medium, scilicet conferendo et adiuvando ad illuminationem. Et hoc dupliciter, scilicet auferendo impedimentum, sicut ille qui aperit fenestram ut illuminetur domus, et dicitur talis illuminare domum, quia scilicet removet impediens illuminationem; et etiam conferendo ad suscipiendum illuminationem, quia excitat et movet ad suscipiendum et etiam praesentat similitudinem ad videndum, sicut speculum praesentat oculo rei imaginem; nihilominus tamen erit Deus immediate se habens ad illuminationem mentis sicut lux ad oculum.

PrevBack to TopNext