III, P. 2, Inq. 3, T. 1, Q. 2, Praeambulum
III, P. 2, Inq. 3, T. 1, Q. 2, Praeambulum
Postquam inquisitum est de latione legis Moysi, restat nunc inquirere de continentia tinentia legis mosaicae. Et circa hoc plures sunt dubitationes. Primo, quantum ad genera contentorum; secundo, quantum ad qualitatem contentorum. Quantum ad primum quaeritur primo, utrum omnia quae sunt in Lege contineantur in uno genere; secundo, an in duplici genere tantum; tertio, an in triplici genere tantum, ita quod non addatur quartum; quarto, de testimoniis in Lege, sub quo genere contineantur; quinto, de iustificationibus, sub quo genere contineantur; sexto, de permissis et consultis et comminationibus sub quo.
On this page