Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 1, Q. 2, C. 2

III, P. 2, Inq. 3, T. 1, Q. 2, C. 2

DE CONTINENTIA LEGIS QUANTUM AD QUALITATEM CONTENTORUM.

Consequenter quaeritur de continentia legis Moysi quantum ad qualitatem contentorum, propter illud verbum Apostoli, Rom. 7, 12: "ItaqueLex quidem sancta et mandatum sanctum etiustum et bonum".

Circa quod quaeritur sic: Primo, utrum omne quod continetur in Lege sit sanctum; secundo, utrum omne quod continetur in Lege sit bonum; tertio, utrum omne quod continetur in Lege sit iustum.

ARTICULUS I

Utrum omne quod continetur in Lege sit sanctum.

Quantum ad primum sic proceditur: 1. Augustinus dicit quod "illicitum est quod legeilla prohibeturqua naturalis ordo servatur". Sed repudium prohibetur lege qua naturalis ordo servatur; ergo repudium est illicitum; sed omne sanctum est licitum; non ergo omne quod in Lege continetur sanctum est. — Minor patet, scilicet quod repudium prohibetur illa lege qua naturalis ordo servatur, hoc est lege naturali, quoniam de naturali lege est matrimonium in individuam vitae consuetudinem, contra quam est repudium; ergo prohibetur lege naturali.

2. Si dicatur quod repudium erat solum in Lege sicut permissum, ne scilicet peius fieret, et ideo licitum — contra: non debent fieri "mala ut veniant bona" ; ergo nec similiter mala debent permitti ne veniant peiora; ergo nullo modo est licitum repudium, ut scilicet vitetur deterius malum; ergo nec sanctum; non ergo omne mandatum Legis sanctum.

3. Item, omne quod est contrarium legi caritatis est illicitum; sed habere odio inimicum est contrarium legi caritatis; ergo est illicitum. Si ergo odio habere inimicum, istud continetur in Lege, sicut patet per verbum Salvatoris in Evangelio, ergo aliquod mandatum illicitum continetur in Lege, et ita non sanctum. - Minor patet, scilicet quod sit contrarium legi caritatis; unde etiam in lege Evangelii, quae est lex caritatis, praecipitur: "Diligite inimicos vestros" etc.

4. Item, II Cor. 3, 7: "Quod si ministratio mortis litteris deformata fuit in gloria", Glossa: "Quia Lex secundum litteram multa inhonesta praecipiebat". Sed omne sanctum honestum; ergo multa mandata continebat Lex non sancta.

5. Item, Augustinus a: "Peccatum est dictum vel tactum vel concupitum contra legem Dei". Sed tale est expetitio talionis, quia "mihi vindictam" etc., Rom. 12, 19, "non vindicantes vos" ; ergo expetitio talionis est peccatum; ergo non sancta; sed Lex continet expetitionem talionis, sicut patet: "Oculum pro oculo" etc. Ergo continet aliqua non sancta.

Ad oppositum: a. Rom. 7, 12: "Lex quidem sancta" ; et in Psalmo: "Lex Domini immaculata" etc. Omnia igitur quae continet Lex sancta sunt et immaculata, quia aliter ipsa non posset dici sancta.

Solutio: Ad hoc intelligendum, iuxta Apostolum notandum est quod Lex continet mandata sancta, iusta et bona. Cum enim sit triplex genus mandati in Lege, scilicet caerimoniale, iudiciale, morale, et triplex qualitas, respondens singulariter illis tribus, ut dicatur "mundatum sanctum" quantum ad caerimonialia, iustum quantum ad iudicialia, "bonum" quantum ad moralia: unde per hoc vult ipse Apostolus notare quasi proprias dispositiones mandatorum secundum sua genera; ratio tamen boni currit per singula. Proprie dicitur "sanctum" respectu caerimonialium: ad hoc enim fuerunt caerimonialia ut parati essent ad cultum divinum, et hoc respicit sanctum; iudicialia vero erant ad puniendum malos, et hoc respicit "iustum" ; moralia vero conferebant bonitatem secundum ramos caritatis, qui sunt dilectio Dei et proximi, et ideo proprie dicitur "bonum" respectu moralium; unde manifeste continent moralia in se ipsis bonitatem.

[Ad obiecta]: 1-2. Ad illud quod obicitur de libello repudii, dicendum quod in Lege quaedam sunt ut iussa, quaedam ut permissa, quaedam ut consulta. Repudium ergo continebatur in Lege ut permissum et non ut iussum; unde Lex ipsa non fuit propter repudium, sed propter libellum, quia praecepit dari libellum, sed non praecepit repudium, sed solum permisit. Nam ibi erant tria: unum quod erat in praecepto, scilicet ipse libellus; aliud quod erat in permissione, scilicet repudium, ne scilicet peius fieret; tertium erat ibi in poenam, scilicet quod repudiatam postea non haberent, Deuter. 22. Et sic praeceptum Legis non fuit repudium, sed libellus: praecepit enim libellum contra divortium, ut scilicet mora disciplinae apponeretur quantum ad divortium, ne scilicet separarentur, sed retraherentur per scribentes libellum ab hoc malo desiderio et per illos disciplinarentur. Et haec iuit intentio Legis quare praecepit prius scribi libellum quam repudiarent, quem non poterant scribere nisi Magistri et Doctores. Et ex hoc aperte fuit iustitia, quia intendebat quod recurrerent ad Magistros et Doctores ut illi facerent ne repudiarent. Et ideo praecepit quod, si appeterent divortium, quod non repudiarent nisi prius facto libello, et ut in illa mora ipsi ab illa mala voluntate cessarent. Et sic patet propter quid fuit formatio libelli ante repudium. Et1 hoc est quod dicit Augustinus, Contra Faustum: "Illud de uxore non dimittenda, quod Dominus praecepit cum antiquis dictum sit: "Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii", si diligenter intueamur, videbimus non esse contrarium. Utique nolebat uxorem dimitti a viro qui hanc interposuit moram ut in dissidium animus praeceps et libelli conscriptione retractusabsisteret, sed quid mali esset uxorem dimittere, cogitaret. Praesertim quia, ut perhibent, apud Hebraeos scribere litteras hebraeas nulli fas erat nisi solumScribis".Et dicit in eodem: "Libellum vir bonus prudensque non scriberet nisi in animo nimis adversoatque perverso consilium concordiae non valeret". Sic ergo patet quod permisit solum repudium, ne fieret peius, et non praecepit; et sicut lex aeterna non accusatur nec dicitur iniusta, quia permittit mala, fieri, ut eliciat de illis bonum et ne fiant peiora, tamen mala non facit, sic et lex Moysi non erat iniusta, quia permittebat fieri mala, ut vitarentur peiora, scilicet homicidium. Nec ideo potest dici quod faciat mala ut veniant bona, quia non faciebat hoc, sed solum permittebat: licet enim non possint fieri mala ut veniant bona vel vitentur peiora, tamen possunt permitti.

3. Ad illud quod obicitur de odio inimicorum, dicendum quod de intentione Legis non fuit quod haberetur odio inimicus, supple quantum ad suam personam, immo magis intendebat quod diligeretur et praecipiebat. Unde in Exodo 23, 5 praecepit Lex: "Si videris asinum odientis te iacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo". Ecce, si Lex ista praecipit de re inimici tui, quanto magis praecipit de inimico tuo ut ei succurras in necessitate. Propter hoc dicendum quod in eo qui est inimicus duo sunt, scilicet natura et vitium. Naturam ergo inimici tui non debes habere odio, sed potius diligere, sed vitium in illo debes odire. Unde Lex non permisit odium inimici quoad naturam, sed quoad vitium, ut scilicet non odires illum, sed vitium in illo. Tamen propter pravum intellectum Iudaeorum corrigit Dominus hoc mandatum in Evangelio et non quia Lex in hoc male intenderet. Et hoc est quod dicit Augustinus, Contra Faustum: "Unusquisque iniquushomo, in quantum iniquus est, odio habendus est; in quantum autem homo est, diligendus est. Audito igitur et non intellecto quod antiquis dictum erat odietis inimicum vestrum, ferebantur homines in hominis odium, cum deberent non odisse nisi vitium; hos corrigit Dominus, dicendo: "Diligiteinimicos vestros". Praecipiendo igitur ut diligamus inimicos, cogit nos intelligere quoniampossemus unum eumdemque hominem et odisse propter culpam et diligere propter naturam".

4. Ad aliud, quo ostendit quod Lex multa inhonesta praecipiebat, dicendum quod inhonestum dicitur tripliciter, scilicet negative, privative, contrarie. Lex ergo nihil praecipiebat inhonestum privative nec contrarie; sed bene praecipiebat aliquod inhonestum negative, quia praecipiebat aliqua quae de se non erant honesta, sed ex circumstantia erant honesta, quia semper ex aliqua causa fiebant iusta et bona. Aut enim semper ad litteram erat causa honesta aut significatio honestatis.

5. Ad quintum solvit Augustinus, Contra Faustum, dicens: "Illud quod dictum est antiquis: "Dantem pro dente, oculum pro oculo", quo modo contrarium habet quod dicitDominus: "Ego autem dico vobis: Non resistere malo, sed si quiste percusserit in maxillam"etc. Quis enimtandem facile contentus est tantum rependerevindictae quantum accepitiniuriae? Huic igitur immoderatae ac per hoc iniustae ultioni Lex, iustum modum figens lege, poenam talionis instituit, hoc est ut qualemcumquequisque intulit iniuriam, tale supplicium pendat". Et post dicit: "Cum peccet qui per immoderationem iniustevult vindicari, non peccetautem qui, modum adhibens, iuste vindicari vult, remotior est a peccato iniustae vindictae qui non vult omnino vindicari. Peccat enim qui exigit ultra debitum; non peccat autem qui exigit debitum". Istud tamen, quia dubitabile videtur, relinquimus infra disputationi.

ARTICULUS I

Utrum omne quod continetur in Lege sit bonum

Circa secundum sic proceditur et quaeritur utrum omne mandatum Legis sit bonum.

Ad quod sic: 1. Ezech. 20, 25: "Dedi eis praecepta non bono et iustificationes non bonas, in quibus non vivent".

2. Item, omne quod non est conterens sive quod est carens utilitate caret ratione boni; sed mandata caerimonialia erant huiusmodi quod carebant utilitate nec conferebant aliquid; unde Hebr. 6: "Reprobatio fit prioris mandati propter suam inutilitatem", et loquitur de caerimonialibus; ergo caerimonialia sunt non bona.

3. Item, omne quod non confert aliquam commoditatem est non bonum; sed talia sunt aliqua caerimonialia, ut: "Non coques haedum in lacte matris; luna et lino non indueris" ; non arabis in bove et asino etc. Ergo ista mandata sunt non bona; non ergo bonum est omne mandatum Legis.

Ad oppositum: a. I ad Tim. 1, 8: "Bona est Lex, si quis ea legitime utatur". Sed non diceretur bona nisi ea quae continet essent bona.

b. Item, Deuter. 31,: "Non incassum praecepta sunt vobis", et loquitur de universis quae scripta sunt in Lege; ergo omnia habent utilitatem; ergo omnia sunt bona.

Solutio: 1. Dicendum quod omne mandatum quod continetur in Lege est bonum. Sed distinguendum est, quia est bonum simpliciter, et istud est bonum ex genere, et ita de se; ei est bonum quod dicitur congruum, et istud est bonum ex circumstantia. Quando ergo dicitur: "Dedi eis praeceptanon bona", verum est quod, prout dicitur non bona de se sive ex genere, aliqua erant non bona, tamen ex circumstantia omnia erant bona. Unde omnia praecepta caerimoniarum dicuntur bona de congruo, hoc est ex circumstantia, scilicet quantum ad rationem institutionis, quia semper ex aliqua bona causa instituebantur. Et hoc modo loquitur Apostolus, quod "bona est Lex, si quis ea legitime utatur". Non tamen erant omnia caerimonialia bona de se sive ex genere, et hoc modo intelligitur illud verbum Ezechielis. Et hoc est quod dicit Augustinus, Contra Faustum: "Populus enim ille, qui in corde suo lapideo multa praecepta magis congrua quam bona acceperat, quibus tamen figurarentur et prophetarentur futura".

2. Ad secundum dicendum quod loquitur ibi Apostolus non simpliciter, sed quantum ad statum Novae Legis sive Evangelii, quia Legis praecepta erant in significationem novae gratiae sive legis Evangelii, quae cum venerit, sunt illa reprobanda, non simpliciter, sed respectu istorum, quia figurabant ista quae iam contigerant. Nota tamen quod in illis praeceptis duo attendenda sunt, scilicet significatio et observantia. Vult ergo quod, adveniente lege Evangelii, illa essent reprobanda, supple, quantum ad observantiam, et nullius utilitatis, nec amplius deberent observari. Non tamen quantum ad significationem vult quod sint reprobanda, sed quantum ad hoc sunt utilia; sed quantum ad observantiam est inutilitas eorum respectu status Evangelii. Et hoc est quod dicit Augustinus, Contra Faustum: "Cessationem sabbatorum quidem supervacuam ducimus adobservandum, ex quo spesrevelant est nostrae quietis aeternae, non tamen ad legendum et intelligendum". Sacrificia Veteris Testamenti "figurae nostrae fuerunt, et omnia talia multis et variis modisunum sacrificium, cuius nunc memoriam celebramus, significaverunt; unde, istorevelato et suo tempore oblato, illa de agendi celebritatesublata sunt, sed in significandiauctoritate manserunt".

3. Ad tertium dicendum quod omnia caerimonialia erant propter aliquam utilitatem. Unde illorum caerimonialium quorum non erat ratio manifesta, erat etiam utilitas, primo scilicet revocatio ab idololatria. Ipsi enim miseri Iudaei in venerationem idolorum habebant quosdam ritus, quos Dominus per caerimonialia praecepta damnavit, sicut mixturas faciebant in venerationem elementorum quae miscentur, quae quidem elementa ipsi adorabant; contra quod datum est eis mandatum de mixturis ne iacerent eas, ut: "Non vestieris luna et lino" etc.; et similiter primos fructus arborum dabant idolis tamquam diis naturae etc.. Contra quae omnia ut ab ipsis revocarentur ad cultum Dei, data sunt eis praecepta caerimonialia; unde Levit. 17, 7: "Nequaquam amplius offerent hostias suas daemoniis". Alia fuit utilitas ipsorum caerimonialium, quia erant in signum futurae gratiae quoad perfectos. Et sic solvendum est ad illam rationem per interemptionem.

ARTICULUS III.

Utrum omne quod continetur in Lege sit iustum.

Tertio quaeritur an omne mandatum iustum sit, an contineat aliquod non iustum.

Ad quod sic: 1. Augustinus, Contra Faustum: "Bestialis natura non peccat, quia nihil facit contra legem aeternam". Sed iniustum est ut non peccans puniatur pro peccato; ergo iniustum est quod animalia, quae non peccaverunt, puniantur pro peccato hominum; sed tales erant leges sacrificiorum, quod quidem animalia non peccantia puniebant pro peccato hominum et interficiebant ; ergo erant iniustae. Et hoc etiam est illud quod dictum fuit ab aliquibus.

2. Item, de iustitia est ut qui peccat puniatur; ergo, cum solus homo peccet et non animalia, de iustitia est quod solus homo puniatur et non animalia, et sic leges sacrificiorum erant iniustae.

3. Item, istud ostenditur de iudicialibus, quia iustitia est ut pro mensura culpae sit mensura poenae; unde Deuter. 25, 2: "Pro mensura peccati erit et plagarum modus". Ubi igitur maior culpa, debet sequi maior poena; sed in Lege non est inflictio poenarum secundum quantitatem culparum; ergo leges iudicialium, quae poenas inferunt, sunt iniustae. — Minor patet, quia Exod. 22, 1—7 habetur quod pro uno bove furato quinque boves restituantur, et pro una ove quatuor; pro furata vero pecunia, "si inveniatur fur, duplum reddet". Ita dicit Lex. Plus ergo punitur fur bovis et ovis quam fur pecuniae. et tamen maior est culpa in furto pecuniae quam in furto bovis vel ovis, quia maioris posset esse utilitatis pecunia possessori suo quam bos vel ovis; ergo non infligitur poena secundum quantitatem culpae; non est igitur aequitas in poena.

4. Item, istud patet in lege talionis, quia de iustitia est ut non solum puniatur, sed etiam quod fiat restitutio laeso; sed in lege talionis non fiebat restitutio laeso: unde non reddebatur et oculus, sed solum puniebatur peccans; unde: "Oculumpro oculo" etc.; in lege vero furti fuit facta restitutio, et tamen maioris erat utilitatis oculus quam aliqua res temporalis. Si ergo Lex non determinavit aliquam restitutionem ibi, relinquitur quod fuit iniusta; non ergo iusta sunt omnia quae continentur in Lege, et maxime quantum ad legem talionis.

5. Item, de iustitia est ut maiori bono reddatur maius praemium: unde non est aequum iudicium ut aequale praemium reddatur maiori et minori bono; sed Lex facit hoc; ergo Lex non est iusta; non ergo omne quod est in Lege est iustum. — Minor patet, quoniam Deuter. 22, 6 dicitur: "Si ambulaveris per viamet inveneris nidum et matrem pullis desuperincubantem, non tenebis eum cum filiis, sedabire patieris". Et post subditur promissio, ut scilicet "bene sit tibi et longo vivas tempore". Sed idem praemium promittitur honoranti patrem et matrem, Exod. 20, 12, quod tamen quasi in infinitum maius est bonum; ergo mandatum istud non est iustum ; non sunt ergo iusta omnia quae continentur in Lege.

Solutio: Dicendum quod omnia contenta in Lege sunt iusta, sicut dictum est, nec est aliquod iniustum contentum in Lege.

[Ad obiecta]: 1-2. Et quod obicitur de animalibus, dicendum quod non puniuntur pro peccato, sed patiuntur pro homine, et hoc propter utilitatem hominis. Et multiplex causa est quare patiuntur: nam esse animalis et suum vivere et suum mori est pro homine. Unde sicut pro utilitate hominis et sustentatione quoad corpus conveniens est quod interficiantur animalia, ita quantum ad spiritualem utilitatem, quae est ipsius animae, est istud conveniens. Haec autem utilitas fuit ut per mortem animalium, quae nihil commiserant, ostenderetur quod peccans dignus erat morte aeterna. Unde ostendit eis Deus per mortem animalium quantus erat reatus peccati in Deum et per hoc peccans significaret se dignum morte aeterna. — Alia utilitas fuit ut imprimeretur in eis districtio et rigor iustitiae divinae et ostenderetur eis. Nam maximus erat rigor iustitiae et videbatur quod Dominus volebat animalia non peccantia punire, ut in hoc legerent districtionem divinae iustitiae et rigorem quantum ad ipsos qui peccabant. — Tertia utilitas fuit revocatio ab idololatria, quia ipsi faciebant sibi idola sub figuris animalium et illa colebant et adorabant, et propter hoc, ut revocarentur a cultu idolorum ad cultum Dei, praecepit eis Dominus immolare animalia, et talia qualia ipsi non consueti erant adorare, ut esset alter ritus et separarentur a pristino. — Quarta utilitas erat immolationis animalium propter significantiam hostiae quam obtulit Salvator pro peccatis omnium. Unde dicit quaedam Glossa super Leviticum in principio, quod omnes legales hostiae Christi hostiam praefigurabant.

3. Ad tertium dicendum quod multis de causis infertur maior poena. Aliquando enim maioritas poenae infertur propter maioritatem damni, sicut patet quod Lex plus punit illum qui furatur bovem quam qui furatur ovem, quia pro uno bove debent quinque restitui, pro una ove quatuor, et hoc quia magis damnificatur homo in amissione bovis quam ovis, quia utilior est bos. — Similiter aliquando infert Lex maiorem poenam ratione maioris inclinationis, et sic maiorem infert poenam iuranti bovem et ovem quam furanti pecuniam, quia ipsa in custodia recluditur, et ideo, quia facilius committitur furtum ovis vel bovis quam pecuniae, maior est inclinatio ad furandum bovem vel ovem quam pecuniam, et ideo plus punit, ut ab hac inclinatione retrahat et coerceat. — Item, infert aliquando maiorem poenam ratione maioris facilitatis et consuetudinis, et ideo plus punit Lex furem quam raptorem: punit enim iurem in duplo, sed raptorem in quinto solum. Unde non oportet quod reddat nisi quintam partem eius quod rapuit et illud quod rapuit ; fur autem ad minus reddet duplam partem supra id quod rapuit. Unde Levit. 6, 2-4: "Anima, quae pecaaverit et, contempto Domino, negaverit depositum proximo suovel ut aliquid extorserit, reddet omnia quae per fraudem voluit obtinere integra, et quintam insuper partem addet domina cuidamnum intulerat". Ratio autem huius est maior consuetudo et facilitas: maior enim coertio magis est necessaria ubi est maior consuetudo; maior est autem consuetudo et pronitas ad furandum quam ad rapiendum, quia fur locum habet iurandi in civitate et extra: unde in omni loco iuratur; raptor non, immo solum extra portam civitatis. Et ideo maior est coertio per poenam ad declinandum a furto quam a rapina. Et haec est intentio Legis, hoc autem iustum est simpliciter.

4. Ad quartum dicendum quod poena Legis aliquando est secundum aequitatem, aliquando secundum districtionem. In poena talionis est aequitas et non districtio, quia non punitur peccans in amplius quam commisit; unde: "Oculum pro oculo, dentem pro dente" etc. Et ratio est: in illis enim peccatis quae fiunt movente concupiscentia punit Lex secundum districtionem; in illis autem quae fiunt movente ira punit secundum aequitatem, et hoc est quia motus concupiscentiae pronior est et prior quam motus irae. Unde Damascenus: "Ira est audax vindex concupiscentiae laesae". Propter quod patet quod motus concupiscentiae praecedit motum irae et pronior est ; unde tota corruptio et totus fluxus malitiae est ex parte concupiscentiae. Et propter hoc peccata quae sunt movente concupiscentia punit secundum districtionem et determinat in illis restitutionem, sicut patet in furto, sed non sic est de ira. Et propter hoc Lex talionis, quae punit peccata talia quae fiunt movente ira, punit secundum aequitatem, non secundum districtionem. Unde non determinat restitutionem aliquam, sed solum poenam infert aequalem peccanti.

5. Ad quintum dicendum quod praemium maius aliquando attenditur ratione maioris boni, aliquando ratione maioris mali vitandi. Ratio ergo praecepti de dimissione matris super pullos incubantis, fuit vitatio maximi mali, videlicet idololatriae consuetudo, quia ipsi Iudaei idoloiatrae faciebant coniecturationes suas et auguria in cantu talium avium sive garritu et similiter in aliquibus membris, sicut in extis. Ut ergo dimitteretur consuetudo ista et intenti essent ad cultum Dei, promittebatur aequale praemium pietatis quae erat in dimissione matris incubantis super pullos, et pietatis quae erat in honorando patrem, et ratio fuit maximum malum vitandum, sicut dictum est. — Aliter dicendum, scilicet quod retributiones promissae non semper fiebant secundum aequitatem correspondentem meritis observantiae mandatorum, sed quandoque secundum beneplacitum promittentis, considerata congruitate aliqua, tantum promittebatur minus merenti quantum magis sive idem. Unde sicut complacuit divinae voluntati promittere longaevitatem liberis propter sustentationem eorum in esse a quibus habebant esse, similiter complacuit divinae voluntati promittere longaevitatem permittentibus matrem pullorum vivere, ut adhuc pullificaret sive pullos multiplicaret ad sustentationem vitae proximorum. Praeterea, multa erant motiva ad honorandum parentes, scilicet natura sive inclinatio naturae, debitum, affectio pietatis et huiusmodi, quorum nullum erat motivum ad permittendum matrem pullorum vivere, propter quod conveniebat ut maioris fieret promissio ex ista parte quam exilia, maioris, dico, habito respectu ad aliud mandatum.

PrevBack to TopNext