Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 1, Q. 2, C. 1

III, P. 2, Inq. 3, T. 1, Q. 2, C. 1

DE CONTINENTIA LEGIS QUANTUM AD GENERA CONTENTORUM.

Quantum ad primum quaeritur I. utrum omnia quae sunt in Lege possint reduci ad unum genus, ut ad genus moralium, ita quod omnia dicantur moralia.

Ad quod sic: 1. Omnis actus virtutis secundum se est moralis; sed omnis actus praeceptorum Legis, sive moralium sive caerimonialium sive iudicialium, est actus virtutis; ergo omnis actus omnis praecepti Legis est moralis; omnia ergo praecepta Legis, quaecumque sint illa, sunt moralia. — Minor probatur primo in iudicialibus, quia punire maleficum est actus virtutis iustitiae; sed iste est actus et intentio praecepti iudicialis; ergo actus praecepti iudicialis moralis est; iudicialia ergo sunt in genere moralium.

2. Similiter istud patet de caerimonialibus, quia omne quod est necessarium ad salutem est in genere moralium; sed talia erant aliqua caerimonialia Legis, scilicet sacramentalia quantum ad statum; ergo caerimonialia erant moralia. — Minor patet per Augustinum, Contra Faustum, qui dicit quod essent praevaricatores nisi iacerent. — Item, omnis actus latriae est moralis; sed actus sacrificiorum erant latriae, quia illis colebatur Deus et honorabatur ut Deus; ergo erant actus morales ; igitur caerimonialia aliqua, scilicet sacramentalia, erant moralia.

3. Similiter istud patet de omnibus caerimonialibus, sicut de isto: "Non arabis in bove et asino; non coques haedum in lacte matris; non vestierislana et lina" etc., quorum non erat ratio manifesta, quia, sicut dicunt Iudaei expositores Legis ad litteram, omnia praecepta quorum non est ratio manifesta dabantur Iudaeis, ut revocarentur ab idololatria; erat ergo intentio talium caemonialium esse longe ab idololatria; sed longe esse ab idololatria istud est morale, ut scilicet homo Deum colat et non alium; omnia igitur caerimonialia erant moralia. — Item, Levit. 17, 3-7: "Homo quilibet de domo Israel si acciderit bovem aut ovemsive capram in castris vel extra castra, et non obtulerit ablationem Dominio ad ostium tabernaculi, sanguinis reus erit ; quasi [si] sanguinem fuderit, sic peribit de medio populi sui. Ideo offerre debent sacerdoti filii Israel hostias suas: et nequaquam ultraimmolabunt hostias suas daemonibus". Ergo erant ad cultum et honorem Dei.

4. Item, caerimonalia Legis quantum ad litteram revocabant ab idololatria, quia ipsis et colebatur et honorabatur Deus ut Deus. — Item, quantum ad sensum spiritualem ducebant in Christum; sed hoc est morale, scilicet colere Deum et ducere in Christum; ergo caerimonialia erant in genere moralium, et sic in uno genere.

Ad oppositum: a. Deuter. 4, 13—14: "Ostendit vobis paetum suum quod praecepit, ut faceretis: et decem verba, quae scripsit in duabus tabulis lapideis; mihiquemandavit in illo tempore, ut ducerem vas caerimonias et iudicia,,quae facere deberetis". Triplex ergo est genus praecepti in Lege, scilicet morale, quod pertinet ad Decalogum, quod significatur ibi per "decem verba", et caerimoniale atque iudiciale. Non sunt ergo omnia, quae continentur in Lege, in genere moralium.

b. Secunda ratio. In Lege sunt praecepta quorum ratio describitur in lege naturali, sicut praecepta Decalogi ; in Lege etiam sunt praecepta quorum ratio non est descripta in lege naturae, sicut praecepta disciplinae, et haec sunt caerimonialia. Ergo in Lege sunt praecepta naturae et praecepta disciplinae sive praecepta moralia et caerimonalia ex opposito distincta; ergo non sunt omnia in genere moralium.

II. Secundo quaeritur utrum quae sunt in Lege contineantur in duplici genere tantum.

Ad quod sio: 1. Augustinus, Contra Faustum: "Sunt praecepta vitae agendae, sunt praecepta vitaesignificandae". Sed praecepta vitae agendae dicuntur moralia, quae scilicet docent quid agendum; praecepta vero vitae significandae dicuntur caerimonialia, quae sunt in signum ; et non distinguit plura genera praeceptorum; sunt igitur omnia praecepta Legis in duplici genere tantum.

2. Item, Psalmus: "A iudiciis tuis non declinavi", Glossa: "Id est ab iis quae constituisti regulam vivendi". Sunt igitur iudicia regulae vivendi; sed moralia sunt huiusmodi; ergo idem sunt moralia Legis et iudicialia; omnia igitur in duplici genere continentur.

3. Item, quidam Expositor Legis Hebraeus dicit quod omne praeceptum, cuius utilitas nota est, dicitur iudicium, quorum vero utilitas ignota est dicuntur caerimoniae; sed tale est omne praeceptum, quod eius utilitas nota est vel ignota; ergo omne praeceptum vel est caerimoniale vel iudiciale; sunt ergo omnia solum in duplici genere.

4. Item, Deuter. 5, 1: "Audi, Israel, caerimonias atque iudicia". Reducit ergo ibi omnia quae continet Lex ad duo genera, scilicet ad caerimonias et iudicia.

5. Item, Deuter. 18, 4: "Facietis iudicia mea et praecepta mea servabitis". Ergo totum quod est In Lege continetur sub iudiciis vel praeceptis; omnia igitur in duplici genere continentur.

6. Item, Deuter. 4, 45: "Scitis quod docuerim vos praecenta atque iudicio". Comprehendit ergo omnia quae continentur in Lege sub praeceptis et iudiciis, et ita sub duplici genere.

Ad appositum: a. Deuter. 6, 1: "Haec sunt praeoepta, caerimoniae atque iudicia" ; et constat quod non poneret in tali numero nisi haec ad invicem distinguerentur. Si ergo iudicia sunt puniendorum, caerimoniae credendorum, constat quod praecepta solum erunt faciendorum. Est igitur triplex genus eorum quae continentur in Lege; non ergo solum in duplici genere continentur.

b. Item, Deuter. 4, 8: "Quae est alia genssic inclita, quae habeat caerimonias atque iudicia etuniversam Legem" ? Comprehenduntur ergo ea quae in Lege sunt sub triplici differentia, non solum sub duplici.

III. Tertio quaeritur an omnia quae continet Lex solum comprehenduntur in triplici genere, ita quod non sint plura genera mandatorum in Lege quam tria.

Ad quod sic: a. Deuter. 8, 11: "Cave ne obliviscaris Domini Dei tui et negligas mandata eius atque iudicia et caerimonias". Ergo totum quod est in Lege comprehendit sub hoc triplici genere.

b. Item. Levit. 26, 45: "Haec sunt praecepta atque iudicia et leges, quas dedit Dominus inter se et interfilios Israel". Ex quo patet quod tota Lex continetur in triplici genere solum.

Ad oppositum: 1. Ostenditur quod oportet addere quartum genus. Deuter. 11, 1 habetur: "Ama Dominum Deum tuum, et observa praeceptaeius, caerimonias, iudicia atque mandata omni tempore". Per "praecepta" tangit unum genus, per caerimonias aliud, per iudicia aliud; ergo per mandatu tangit similiter quartum genus.

2. Item, in Lege erant caerimonialia non-sacramentalia et in Lege erant [caerimonalia] sacramentalia; item, in Lege erant moralia et iudicialia, Exod. 21, 1: "Haec sunt iudicia, quae propones eis". Caerimonialia sacramentalia erant quae conferebant, sicut circumcisio; caerimoniaiia non- sacramentalia, ut: "Non coques haedum in lacte matris" etc.. Huiusmodi ergo caerimonialia erant sub duplici differentia; et erant alia duo genera; ergo erant quatuor genera, ad quae reducebantur ea quae continebantur in Lege.

3. Posset autem dici quod mandata non faciunt genus differens a praeceptis. Sed ostenditur quod immo, quia dicit Hieronymus quod "in praeceptis estiustitia, in mandatiscaritas seu amor". Ergo in alio et alio genere sunt mandata et praecepta; faciunt ergo differentia genera.

4. Si dicatur quod hoc non sequitur, quia mandata stant pro praeceptis dignioribus pertinentibus ad amorem, sicut sunt: "Diliges Dominum Deum tuum" etc., et: "Diliges proximum tuum" etc. — contra: praeceptum est eius qui iubet aliquid per se, mandatum eius qui iubet aliquid per alium; sed multo dignius est praecipere per se quam per alium; ergo dignius est praeceptum quam mandatum; ergo genus differens.

5. Praeterea, aliquando invenimus Legem condividentem contra alia, aliquando mandata, aliquando omnia sibi invicem condividentia, quod non esset nisi facerent differentiam sive diversum genus; et quaeritur etiam ratio horum.

IV. Quarto quaeritur de testimoniis, quomodo se habent ad praedicta genera, utrum contineantur in illis vel contineant illa Deuter. 6, 17: "Custudi praecepta, testimonia atque caerimonias". Quaeritur ergo utrum testimonia sint idem genus cum illis an differens.

Ad quod sic: 1. Hieronymus dicit quod "in praeceptis est iustitia, in mandatis caritas, intestimoniis fides". Igitur in testimoniis continentur credenda et non in aliis; testimonia ergo faciunt genus differens et sunt aliqua praeter illa.

2. Si dicatur quod sunt reducibilia, quaeritur ad quae. Nam in Psalmo, super illud: "Testimonium Dominifidele", dicit Glossa: "Quiaquod omnibus fidelibus promittit, implebitur". Igitur testimonia sunt promissiones; sed promissiones non sunt in genere aliorum, sed faciunt genus differens ab istis; ergo et testimonia; non sunt ergo reducibilia ad aliquod illorum.

3. Item, in Psalmo: "Lex tua veritas", Glossa: "Vera per omnia, quia per eam est cognitio peccati et perhibet testimoniaiustitiae Dei". Testimonia igitur sunt comminationes; sed comminationes continentur sub testimoniis, quia quod est ad perhibendum testimonium continetur sub testimonio; sed comminationes sunt ad perhibendum testimonium iustitiae Dei; ergo continentur sub testimoniis; sed comminationes differunt ab aliis nec in aliquo genere eorum continentur nec ad aliquod reducuntur; ergo similiter nec testimonia, sed iaciunt genus differens ab omnibus illis.

Ad oppositum: a. Psalmus: "Testimonium posuit inIacob", Glossa: "Testimonium dicitur Vetus Lex, quia Novum Testamentum habet testimonium a Lege et Prophetis. Unde ettabernaculum testimonii dicebatur illud quod tot mystica figurabat. Testimonium ergo dicitur Vetus Testamentum, in quantum probat et testatur, Lex, in quantum iubet. Idem ergo significatur per legem ettestimonium, sed alia et alia ratione. Ita idem intelligitur perIacob et Israel, scilicet populus Iudaicus". Ex iis patet quod testimonium dicitur Lex, eo quod figurat; ergo testimonia sunt ipsa figuralia nec faciunt aliud genus ab illis.

b. Item, ibidem dicitur quod "Lex bene utentibus testimonium est, quo fugiantpeccata; et male utentibus, quo convincantur puniendi et peccatores, sicutChristus credentibus est "lapis in caput anguli", I Petri2, 7, non credentibus est "lapisoffensionis"", Isai. 8, 14. Ex quo patet quod testimonia sunt ipsa iudicialia, quia iudicialia erant ad fugiendum peccata; comprehendunt ergo in se ipsa testimonia.

c. Item, Augustinus, Contra Faustum: "Scriptura illa tunc erat praeceptum, nunc testimonium" ; et loquitur de legalibus; ergo testimonia sunt caerimonialia.

d. Item, Psalmus: "Testimonia mea haec quae docebo eos", Glossa: "Testimonia praecepta vitae". Ergo testimonia sunt ipsa moralia, quia moralia sunt praecepta vitae.

V. Quinto quaeritur de iustificationibus Legis an contineant omnia praedicta vel ad aliquod eorum reducantur.

Ad quod sic: a. Psalmus: "In aeternum non obliviscar iustificationes tuas", Glossa: "Id est Legem". Ergo iustificationes omnia sicut Lex comprehendunt.

b. Item, Psalmus: "Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum", Glossa: "Lex eundi sit mihi via iustificationum tuarum". Reputat ergo iustificationes et Legem idem; ergo continet omnia sicut Lex.

Ad oppositum: 1. Videtur quod iustificationes reducantur ad genus moralium. Psalmus: Ut custodiant iustificationes eius, Glossa: "Iustificationes sunt ubi est evidens et absoluta praeceptio, ut diliges Deumet proximum". Ergo iustificationes sunt ipsa moralia sive in genere moralium, et sic patet quod reducuntur ad moralia.

2. Sed contra videtur quod reducuntur ad iudicialia. Psalmus: "Utinam dirigantur viae meae", Glossa: "Iustificationes priscopopulo fuerunt, ut famulus sex annis serviret et pater reverenter haberetur et filius disciplinaretur". Sed istud est iudicialium; ergo iustificationes sunt in genere iudicialium.

3. Sed contra videtur quod iustificationes sint caerimonialia. Psalmus: "Doce me iustificationes tuas", Glossa: "Id est, secundum spiritualem intellectum, figurativas observantias fac advertere". Iustificationes ergo sunt caerimonialia.

4. Sed contra omnia ista Psalmus: "Iustificationes tuas doce me", Glossa: "Quibus tu iustos facis, non homo". Iustificationes ergo sunt opera Dei et non sunt opera hominis, quae homini praecipiantur implere; ergo non reducuntur ad aliqua praedictorum.

VI. Sexto quaeritur, cum in Lege sint quaedam consulta sive consilia, permissiones, ut repudium, et comminationes, an faciant differentia genera a praedictis, an sub aliquibus eorum comprehendantur. Consilia enim sunt ut leges votorum etc.; ii autem actus sunt differentes a praedictis; ergo iaciunt genera differentia ab illis.

Solutio: Dicendum quod Lex dicitur multipliciter. Dicitur enim Lex generalissime, dicitur Lex generaliter, dicitur specialiter, dicitur particulariter.

Generalissime dicitur Lex Scriptura sive doctrina totius Veteris Testamenti, sive sit doctrina operandorum, ad quam pertinent libri Moysi; sive sit doctrina credendorum, ad quam pertinent prophetiae, in quibus continentur revelationes credendorum; sive doctrina orationum, ad quam pertinet doctrina Psalmorum. Et hoc modo accipitur Lex, Ioan. 10, 34: "Nonne in Lege vestra dictum est: Ego dixi dii estis" ? etc. Constat enim quod istud dicitur in Psalmo ; vult ergo dicere quod doctrina Psalmorum continetur in Lege. Sic ergo Lex continet libros Moysi et omnes Prophetas et Psalmos.

Secundo modo dicitur Lex generaliter, et sic solum sumitur pro doctrina operandorum, et sic dividitur contra Psalmos et Prophetas et ad hanc coarctatur Lex, Luc. ultimo, 44: "Haec sunt verba quae locutus sum vobis, cum adhuc essemvobiscum. quoniamoportet impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi etProphetis et Psalmis de me". Ecce hic condividit Legem contra Prophetas et Psalmos, et sic Lex continet doctrinam praeceptorum, ad quam pertinent libri Moysi, et doctrinam exemplorum, ad quam pertinent libri historiales, et doctrinam admonitionum, ad quam pertinent libri Salomonis.

Tertio modo dicitur Lex specialiter, et sic sumitur pro doctrina praeceptorum et eorum quae pertinent ad observantiam, et sic solum continet Lex libros Moysi. Et hoc modo sumitur Lex, Rom. 5, 20: "Lex subintrauit, ut abundaret delictum".

Quarto modo dicitur Lex particulariter, et sic aliquando sumitur pro praeceptis Decalogi, secundum quod habetur Rom. 13, 8: "Qui diligit proximum Legem implevit" ; et Matth. 22, 44: "In iis duobus mandatis tota Lex pendet". Aliquando sumitur pro praeceptis caerimonialibus, et sic sumitur ad Hebr. 10, 1: "Umbram habens Lex futurorum" ; et I ad Tim. 1, 9: "Iusto non est Lex pasita". Aliquando sumitur Lex pro praeceptis iudicialibus, et sic sumitur Rom. 4, 15: "Lex iram operatur", Glossa: "Id est poenam". Ad hoc enim data est ut reos faceret temporali poena: "Oculum pro oculo, dentem pro dente" etc.. Et etiam potest dici quod sumitur, aliquando Lex singulariter, Exod. 12, 43: "Haec est lex Phase".

Accipiendo ergo continentiam Legis generalissime, sic continet doctrinam operandorum et credendorum et doctrinam orationum; generaliter, sic continet doctrinam operandorum; sed specialiter, sic continet doctrinam praeceptorum.

Sed adhuc distinguendum est quod Lex, sic specialiter sumpta, quaedam continet quae sunt ipsius, quaedam quae sunt ad Legem. Continentur ergo quaedam in Lege quae sunt ad Legem, et sic continet Lex admonitiones, arguitiones, comminationes et promissiones: haec enim ad Legem dicuntur esse, quia movent ad observantiam Legis. Si autem coarctatur Lex ad id quod est Legis, distinguendum est, quia quaedam sunt ipsius Legis per se, et haec in triplici differentia: haec enim sunt moralia Legis et iudicialia et caerimonialia. Quaedam autem continet Lex, quia sunt ipsius Legis per accidens, et hoc modo continet consulta et permissa: nam consultum respicit maius bonum ut fiat, unde respicit melius fieri; permissum autem, ne deterius fiat et vitetur maius malum; Lex autem principaliter respicit praeceptionem et prohibitionem. Sed, quia circa ista contingit fieri melius et deterius, habet Lex consulta ad melius ut fiat, et permissa ne peius fiat. Sic ergo principaliter continet illa tria genera praeceptorum, scilicet moralia, iudicialia, et caerimonialia. Nam, sicut dicit Augustinus, est praeceptum "vitae significandae", et ista sunt caerimonialia; et est praeceptum "vitae agendae", et istud est duplex, quia duplex est ratio agendi, scilicet honestum, quod sua dignitate trahit ad se et allicit, et talia sunt moralia; alia ratio agendi est expediens, ut scilicet removeatur impediens observantiam Legis, et talia sunt iudicialia.

[Ad obtenta]: I. 1-4. Ad rationes ergo quibus ostenditur quod omnia continentur sub genere moralium, dicendum quod bonum tripliciter est, scilicet bonum secundum se, bonum in genere, bonum ex circumstantia. Bonum ex circumstantia dicitur quodlibet indifferens, dummodo informetur aliqua bona circumstantia, ut loqui, de se est indifferens, tamen loqui propter Deum, bonum est ratione circumstantiae additae. Bonum autem in genere duplex est, scilicet quia aut est in genere honesti aut expedientis; bonum ergo in genere, quod est honestum, principaliter respicit morale, bonum expediens iudiciale, bonum vero ex circumstantia caerimoniale. Similiter morale tripliciter potest dici. Si ergo extendatur morale secundum quod extenditur bonum, ut dicatur morale ex circumstantia sicut bonum, sic caerimonialia possunt dici moralia et eorum institutio revocatio ab idololatria ad cultum Dei: sunt enim in signum gratiae. Si autem dicatur morale in genere boni expedientis, hoc modo iudicialia possunt dici moralia, proprie tamen morale respicit bonum in ratione honesti.

II. Ad secundum, quo quaeritur an omnia quae sunt Legis in duplici genere contineantur, scilicet caerimonialium et iudicialium, dicendum quod iudicium sumitur ex ratione discernendi. Est autem discretio multiplex: est discretio boni et mali ei est: discretio veri et falsi et est discretio quae est in retributione poenae et praemii. Uno ergo modo dicuntur iudicialia in discretione veri et falsi, et hoc modo sumitur iudicium in Glossa, super illud Psalmi: "Iudicaiudicium meum", Glossa: "Id est discretionem fidei meae". Sic ergo dicitur iudicium, quo discernimus veritatem credendorum ab errore. — Secundo modo iudicium dicitur in electione boni et mali sive discretione, et sic sumitur iudicium in Psalmo: "Iudicia eius in conspectu meo", Glossa: "Id est praemia iustorum, poenasimpiorum, flagella corrigendorum, tentationes probandorum semper attendoet perseveranti contemplationeconsidero". Communissime ergo iudicium acceptum se extendit ad credenda et operanda, et sic comprehendit et moralia et alia. Sed communiter dicitur prout est in discretione, quae est in electione boni et mali, et sic se extendit ad operanda, et hoc modo comprehendit in se moralia. Sed proprie et specialiter dicitur iudicium in discretione quae est in retributione poenae et praemii, et sic non continet moralia, et sic dividuntur contra moralia caerimonialia.

III. Ad tertium quaesitum utrum omnia quae sunt in Lege continentur in triplici genere, vel oporteat addere quartum genus, scilicet mandata, dicendum quod patet solutio ex manifestatione quo modo moralia et iudicialia secundum continentiam se habent ad alia.

[Ad obiecta]: 1. Et quod obicitur quod oportet addere quartum genus, scilicet mandata, dicendum quod intentio mandati duplex est. Dicitur enim mandatum communiter, et sic comprehendit omne quod iubetur ; aliter proprie dicitur stricte secundum intentionem nominis, ut dicatur mandatum quod per alium iubetur et quod non ex necessitate. Secundum ergo hanc intentionem quod per alium iubetur stringitur mandatum ad iudicialia et caerimonialia, quae non iussit Dominus per se, sed per Moysen, per quem data sunt: Dominus enim per se promulgavit moralia, sed per Moysen caerimonialia et iudicialia. Secundum vero hanc intentionem non ex necessitate pertinet mandatum ad ea quae pertinent ad amorem et eis appropriatur, et sic uno modo dividitur contra praeceptum, secundum scilicet quod praeceptum est ex timore et importat necessitatem.

3-5. Ad ea ergo quae obiciuntur, dicendum quod sicut in genere veri est verum primo notum et secundo notum, sic in ratione boni operandi est primo notum, sicut dilectio sive mandatum de dilectione; et est ibi quod est secundo notum, sicut Decalogus, quod refertur et dependet a dilectione, et in hoc genere primo notum respicit mandatum: "Diliges Dominum Deum tuum et proximum" ; secundo vero notum respicit praeceptum. Et per hoc patet responsio, quia non ponitur aliud genus per mandatum et per praeceptum, sed ponitur alia differentia in genere moris, scilicet primo notum et secundo notum.

2. Ad aliud dicendum quod caerimoniale dicitur communiter, et hoc modo idem est et tantum comprehendit quantum figurale, sive sit sacramentale sive non-sacramentale. Est enim figurate credendi, et istud est sacramentale ; et est figurale faciendi, et istud est caerimoniale, stricte sumendo caerimoniale, et sic stricte acceptum dividitur contra sacramentale: nam in sacramentalibus proprie figuratur vita cum remedio morbi, in caeremonialibus vero figuratur vita cum ipsa sanitate vel virtute.

IV. Ad illud quod quaeritur quarto de testimoniis, quo modo se habent ad alia, dicendum quod testimonium dicitur quidquid fit in attestationem. Dicitur autem testimonium sicut attestatio dicitur: nam dicitur testimonium veritatis sive sapientiae, et istud est in credendis, et hoc modo sumit Hieronymus testimonia, cum dicit: "In testimoniis fides". - Est iterum testimonium divinae iustitiae, et sic dicuntur testimonia comminutiones. — Item, est testimonium divinae misericordiae, et sic dicuntur testimonia promissiones. - Item, est testimonium maiestatis, et sic dicuntur testimonia esse praecepta: unde in praeceptis est testimonium maiestatis. Sed hoc tripliciter, quia dicitur esse testimonium ut signum, et sic caerimonialia dicuntur testimonia. Item, dicitur esse testimonium per modum rei; et hoc dupliciter, quia quaedam est res quae facit testimonium respectu sui ipsius, ut lux, et hoc modo praecepta moralia dicuntur testimonia, quia in se ipsis habent testimonium quod facienda sunt vel dimittenda; quaedam autem est res quae facit testimonium respectu alterius, et sic iudicialia dicuntur testimonia, quia ex poena illa quam infligebant erat signum poenae futurae malorum, ut scilicet per illa sciretur quod Deus puniat malos, et ita veritas ista attestatur alteri veritati.

V. Ad illud quod quinto quaeritur de iustificationibus, dicendum quod iustificatio uno modo dicitur actus Dei, et hoc modo non est effectus Legis, sed divinae gratiae. Alio modo dicitur iustificatio actus hominis, et hoc tripliciter, quia aut consideratur iustificatio secundum esse iustitiae, hoc est per comparationem ad illud in quo est iustitia, et sic iustificatio dicitur illud in quo est iustitia, et sic moralia dicuntur iustificationes, quia per illa est conservatio iustitiae; aut iustificatio dicitur executio iustitiae, et sic iudicialia dicuntur iustificationes; aut dicitur iustificatio ut signum iustitiae, et sic caerimonialia dicuntur iustificationes, quia sunt signa iustitiae sive gratiae futurae ante Christi incarnationem. Et ex iis patet responsio ad omnia obiecta.

PrevBack to TopNext