Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 1, Q. 3, C. 1

III, P. 2, Inq. 3, T. 1, Q. 3, C. 1

AN CHRISTUS LEGEM IMPLEVIT ET QUO MODO.

Quantum ad primum I. sic obicitur: 1. Omnis agens contra ea quae Legis sunt, est solvens Legem; Christus est agens contra ea quae Legis sunt; ergo est solvens Legem. - Minor patet, Matth. 8, 3 habetur quod "extendens manum, tetigit leprosum" ; sed hoc erat prohibitum in Lege ; ergo fecit contra Legem; et ita sol vit eam; sed nullus talis est implens Legem; ergo Christus non implevit Legem.

2. Si ad primam propositionem dicatur quod vera est de iis qui d sunt subiecti Legi, sed Christus non erat sublectus Legi - tunc obicitur: Christus ante baptismum invenitur Legem implevisse et fecisse ea quae erant Legis; sed post baptismum non fecit ea quae erant Legis generaliter, immo aliqua sic, aliqua non, secundum quod ei placebat; ergo post baptismum faciebat aliqua contra Legem; ergo ipsam solvebat; sed tam en tune non erat Legi subiectus; ergo non oportet ad hoc quod aliquis solvat Legem quod sit Legi subiectus.

3. Item, Matth. 8, 4: "Vade, ostende te sacerdotibus", Glossa: "Mittit ad sacerdotes ne Legem solvere videretur" · Vult ergo dicere Glossa quod, nisi misisset ad sacerdotes, quod solvisset Legem; sed mitti ad sacerdotes, hoc erat figurale, et solvisset Legem nisi hoc fecisset; ergo similiter solvit Legem in tangendo leprosum, quia prohibitum erat in Lege et figurale; sed nullus talis implet Legem; ergo Christus non implevit Legem.

4. Item, dominus legis faciens contra legem dicitur solvere legem, aliter tamen quam subditus legi faciens contra eam, quia primus dicitur solvere irreprehensibiliter, alius autem reprehensibiliter; sed Christus, qui est dominus Legis, -invenitur fecisse contra Legem; ergo solvit Legem, licet tamen irreprehensibiliter; sed nullus solvens Legem, sive reprehensibiliter sive irreprehensibiliter, implet Legem, immo est contrarius Legi; ergo Christus non implevit Legem.

5. Item, dicitur in Lege: "ReddesDomino iuramenta tua" ; hoc est praeceptum morale iudiciale; sed Christus praecepit contrarium huius, Matth. 5, 34, cum dixit: "Ego autem dico vobis: non iurare omnino" ; ergo sol vit Legem quantum ad moralia, et non implevit.

6. Item, ad Hebr. 7, 12: "Translato sacerdotio, necesse ut Legis translatio fiat". Sed translatum est sacerdotium per Christum; ergo Legis translatio fit per Christum; sed ubi est Legis translatio, est Legis mutatio, et ubi est Legis mutatio, non est Legis impletio; ergo per Christum non est impleta Lex.

7. Item, II Cor. 3, 11: "Si quod evacuatur per gloriam est, multo magis quod manet in gloria est". Et appellat illud "quod evacuatur" Legem Moysi, illud "quod manet", Legem Evangelii. Ex hoc sic obicitur: Nihil quod evacuatur et non manet in quantum huiusmodi, impletum est; sed lex Moysi per Christum et gloriam eius evacuatur et non manet, sicut habetur ibi; ergo per Christum non impletur.

8. Item, Rom. 13, 8: "Qui diligit proximum, Legem implevit" etc. "Si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur", Glossa: "Id est continetur et impletur". Ex quo obicitur sic: Nihil quod impletum est indiget impletione; sed mandata Legis habent mandatum de dilectione proximi, in quo implentur; ergo non indigent impletione illa; ergo non implentur per Christum.

9. Item, I ad Tim. 1, 5: "Finis praecepti caritas", Glossa: "Impletio et consummatio Legis est caritas; et haec gemina est, scilicet Dei et proximi. Totam enim magnitudinem et amplitudinem divinorum eloquiorum secura possidet caritas, qua Deum proximumque diligimus, quae radix est omnium hortorum". Si ergo per mandatum de caritate impletur Lex, non ergo per Christum impletur Lex.

Ad oppositum: a. Omnis qui addit rei quod ei deest et figurae exhibet quod figurat implet rem et ipsum signum sive figuram; sed in Lege erant "praecepta vitae agendae", scilicet moralia, "et praecepta vitae significandae", scilicet figuralia, sicut dicit Augustinus, Contra Faustum ; et mandatis vitae agendae addidit quod deerat, sicut patet Matth. 5; mandatis vitae significandae, scilicet figuralibus, exhibuit quod figurabant. Unde super illud Matth. 5, 17: "Nolite putare quod veni soluere Legem", Glossa: "Adimplet Christus, dum praemissis ad inchoationem vitae agendae superadditplura ad perfectionem moralium praeceptorum, et quae figuris tegebantur et futura figurabant in se perficit et in Ecclesia, sine quo figurae essent vacuae et sine effectu". Generaliter ergo Christus Legem implevit.

Solutio: Dicendum quod Christus implevit Legem, sicut ipsemet testatur ex ore suo, Matth. 5, 17, cum dicit: "Non veni Legem solvere, sed adimplere". Differenter tamen eam adimplevit, quia sicut in Lege sunt tria, scilicet iudicialia, moralia, figuralia, sic fuit modus implendi generaliter Legem a Christo.

Figuralia enim implevit, sed hoc tripliciter, scilicet per terminationem, per exhibitionem, per manifestationem, secundum tria quae sunt consideranda in figuralibus, scilicet observantia, significantia, figura. Implevit ergo figuralia per terminationem quantum ad observantiam, secundum quod dicit Augustinus, Contra Faustam: "De praeceptis et sacramentis Veteris Testamenti saepe ac multa iam diximus, ut intelligeretur aliud ibi fuisse quod per gratiam Novi Testamenti faciendo donaretur implendum; aliud, quod per veritatem patefactam removendodemonstraretur impletum". — Item, implevit figuralia per manifestationem quantum ad significantiam, secundum quod dicit Augustinus, Contra Faustum: Aliud erat quo haec oportebat per figuratas prophetias pronuntiari, et aliud est quod haec iam oportet per manifestam veritatem redditamque adimpleri. — Item, implevit figuralia per exhibitionem quoad figuram, scilicet exhibendo illud quod figurabant. Et hoc est quod dicit Augustinus, Contra Faustum: Impletur Lex vel cum fiunt quae ibi praecepta sunt vel cum exhibentur quae ibi prophetata sunt. Item, alius est modus implendi, quo implevit ipsa moralia, et iste est per perfectam boni operationem. Sed ad perfectam boni operationem tria requiruntur, scilicet boni cognitio, boni executio et post casum relevatio. Et sic implevit moralia quantum ad perfectam boni cognitionem, quantum ad executionem et quantum ad relevationem post casum. Quantum autem ad perfectam boni cognitionem tripliciter implevit, quia ad hoc quod sit perfecta boni cognitio, oportet quod sit mali cognitio perfecte et quod sit boni cognitio perfecte; item, oportet quod sit melioris cognitio. Et secundum hoc est perfectio moralium in Evangelio. Implet enim ea quantum ad perfectam mali cognitionem, cum dicit: "Dictum est antiquis: Non occides" ; et: "Ego dico vobis: Non irasceris", et sic de aliis prohibitionibus mali quas addit prohibitionibus Legis. Similiter et quantum ad perfectam boni cognitionam, cum dicit: "Diligite inimicos vestros". Item, implet ea quantum ad cognitionem melioris, sicut cum ipse addit consilia, ut: "Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes et da pauperibus". Sic ergo implevit ea quantum ad cognitionem. Et hunc modum implendi tangit Augustinus, Contra Faustum: "Quia non intelligebant Iudaei homicidium nisi peremptionem corporis humani, per quam vita privaretur, aperuit Dominus omnem iniquum motum ad nocendum fratri in homicidii genere deputari. Unde et Ioannesdicit: "Qui odit fratrem suum homicida est". Et quoniam putabant tantummodo corporalemcum femina illicitam commixtionem vocari moechiam, demonstravit Magisteretiam talem concupiscentiam nihil aliud esse". Fuit ergo iste modus implendi in hoc quod Dominus manifestavit quid bonum et quid malum et quid melius. Super Matth. 5, 17, Glossa Chrysostomi: "Mandatum Christi non est contrarium Legi, sed latius in se Legem continens; qui non irascitur, non occidit, sed non e converso: licentia irascendi causa est homicidii; tolle iram, et non fit homicidium". — Secundus modus implendi moralia fuit dando gratiam ad perfectam boni executionem, quod non datur per Legem. Et hoc tangit Augustinus, Contra Faustum: "Lex praevaricationis reatu superbos devinxit augendo peccatum, cum iubet quod adimplere non possunt; ipsius Legis impleturiustitia per gratiam Spiritus in eis qui discunt a Christo mites esse atque humiles corde". — Tertius modus implendi moralia fuit in relevando post casum, quod non faciebat Lex. Et hunc modum ponit Augustinus, Contra Faustum, dicens: "Quiasub gratia positis in hac mortalivita difficile est omni modoimplere quod in Lege scriptum est: "Non concupisces", ille per carnis suae sacrificium sacerdos effectus impetrat nobis indulgentiam, etiam hic adimplens Legem, utquod per nostram infirmitatem minus possumus, per illius perfectionem recuperetur, cuius capitis membra effecti sumus". Unde vult quod ipse nobis impetrat indulgentiam post casum ut relevemur postquam transgressi sumus, quod non poterat Lex facere, immo damnabat tales.

Ulterius ipse implevit iudicialia, ut scilicet facerent declinare a malo, non tamen perfecte hoc faciebant, quia triplex est malum, scilicet malum secundum se, et hoc est malum quoad omnes, et tale fuit repudium sive illicita separatio maris et feminae contra ordinem matrimonii. Est etiam malum ex concomitantia, et hoc est malum quoad plures et frequenter, et tale fuit talio. Licet enim possit aliquando accipi iuste aliqua vindicta vel talio, est tamen malum in pluribus et frequenter, quia vix potest fieri sine libidine vindictae. Est etiam malum ex occasione, et hoc est malum raro et in paucioribus; tale fuit iurare. Iurare enim, licet in se bonum sit et non simpliciter malum, tamen aliquando praebebat occasionem mali, scilicet periurii, scilicet cum fiebat frequenter, tamen erat ad declinandum malum; unde Hebr. 7: "Omnis controversiae finis est iuramentum". Sed non perfecte declinabant ista iudicialia a malo, facta autem est perfecta declinatio per Christum. Unde contra iudiciale de iuramento dicit: "Non iurabis omnino" ; contra repudium dixit: "Quicumque dimiserit uxurem sine causa, facit eam moechari" ; contra talionem dixit: "Dico vobis, non resistere malo" ; et hoc fecit ut perfecte nos faceret declinare a malo. Et hoc est quod dicit Augustinus, Contra Faustum: "Quia peieraregrave peccatum est, [non] iurare autem, sicut verum iurare, nullum peccatum est, sed longius remotus est a falsum iurando qui nec iurare consuevit quam qui verum iurare — nam iurare proclive est adperiurium — maluit Dominus nos non iurantes non recedere a vero quam verum iurantes propinquare periurio". Similiter dicit de talione: "Sicut in iurando etiam qui verum iurat propinquat periurio, unde etiam longe abest qui omnino non iurat; et quamvis non peccet qui verum iurat, remotior tamen a peccato est qui non iurat — unde admonitio non iurandi conservatio est a peccato periurii - ita, cum peccet qui per immoderationeminiuste vult vindicari, non peccet autem qui moderatione adhibita iuste vindicari vult; remotior tamen est a peccato iniustae vindictae qui non vult omnino vindicari". Et sic, cum Lex, istud concederet propter declinationem a malo, Christus implet per perfectam declinationem, cum iubet omnino non iurare nec resistere malo. — Similiter de repudio dicit Augustinus: "Illudde uxore non dimittenda, quod Dominus praecipit, Matth.5, 31: "Cum antiquis dictum sit: Quicumque dimiserit uxorem suam, det eilibellum repudii", si diligenter intueamur, videbimus non esse contrarium. Utique nolebat uxorem dimitti a viro qui hanc interposuit moram, ut in dissidium animus praecepset libelli conscriptione refractus absisteret et quid mali esset uxoremdimittere cogitaret, praesertim quia, ut perhibent, apud Hebraeos scribere litteras hebraeas nulli fas erat, nisi solisScribis, cum et excellentioremprofiterentur sapientiam, et si [qui] eorum essent aequitate ac pietate praediti, et non tantum profiterentur, immo etiam sectarentur. Ad hos igitur, quos oportet prudentes esse Legis interpretes et iustus dissidii dissuasores, Lex mittere voluit eum quemiussit libellum repudii dare, si dimisisset uxorem". Hoc autem implevit Salvator, cum iussit uxorem omnino non dimittere.

[Ad obiecta]: 1-4. Ad rationes ergo in contrarium, et primo ad primum dicendum quod solutio figuralium est dupliciter: vel quantum ad figuram vel quantum ad veritatem figurae. Quantum ergo ad figuram aliqua solvit et fecit contrarium figurae, sed non quantum ad interiorem figurae veritatem. Et hoc est quod dicit Glossa super illud Matth. 5, 17: "Nolite putare quiaveni Legem solvere, sed adimplere": "Christus Legem implevit, quia exteriores Legis figuras solvens implevitveritatem interiorem". Et sic patet quo modo solvit et implevit figuralia, quia implevit quoad veritatem interiorem exhibendo eam.

5. Ad illud quod obicitur de iurare, quod est et morale et iudiciale, quod Dominus fecit contrarium, dicendum, sicut dictum est, reddere iuramentum in Lege erat ad declinationem mali, sed illud quod Dominus addidit fuit ad maiorem declinationem, scilicet: "Omnino non iurare" ; qui enim non iurat longius est a periurio quam si etiam verum iuret. Et propter hoc maluit Dominus nos non iurantes non recedere a vero quam verum iurantes propinquare periurio. Et sic eadem fuit intentio Christi et Legis, cum dicit: "Reddes Domino iuramento tua", scilicet longe fieri a periurio.

6. Ad illud quod obicit translato sacerdotio etc., dicendum quod per sacerdotium Christi non est mutatio moralium, sed completio. Sed de figuralibus loquendum est dupliciter: vel quantum ad observantiam vel quantum ad auctoritatem significandi. Quantum ad observantiam est mutatio eorum, translato sacerdotio, sed non quantum ad auctoritatem significandi, immo adhuc habent eam ut possit adhuc homo legere in ipsis; sed quod prius significabant ut futurum, modo significant ut praeteritum, et sic remanet significantia non mutata. Et hoc est quod dicit Augustinus, Contra Faustum: "Cessationem sabbatorum supervacuam ducimus ad observandum ex quo spesrevelata est nostrae quietis aeternae; non tamen ad legendum et intelligendum". Sacrificia Veteris Testamenti "figurae nostrae fuerunt, et omnia talia multis et variis modis unum sacrificium, cuius nunc memoriam celebramus, figuraverunt. Unde, isto revelato et suo tempore oblato, illa de agendi celebritate sublata sunt, sed in significandi auctoritate manserunt".

7. Ad septimum patet solutio, quoniam evacuantur quantum ad observantiam, sed non quantum ad auctoritatem significandi.

8—9. Ad octavam et nonam rationem dicendum quod aliter erat praeceptum de dilectione Dei et proximi in Lege et in Evangelio, quia secundum formam Legis praeceptum caritatis erat cum promissione boni temporalis incitantis ad amorem Dei et proximi et promoventis, et ideo erat ibi mandatum de dilectione imperfecta, scilicet tracta per bonum temporale, et ideo indigebat adhuc impleri. Sed illud quod additum est a Christo implevit hoc; unde in Evangelio in praecepto de dilectione Dei non allicitur homo ad caritatem per bona temporalia, sed solum allicitur aeternis; unde praecepto isti addit Dominus in Evangelio "totis viribus", Luc. 10, 27. Tunc enim totis viribus diligitur Deus, quando est plena abdicatio boni temporalis et remanet sola spes boni aeterni, et haec est perfecta dilectio. Et sic solum bonis aeternis trahitur homo ad amorem Dei in Evangelio, et ideo est ibi praeceptum de dilectione perfecta. Et in hac est perlecta instauratio aliorum, non secundum quod datum est secundum formam Legis. Et sic per Christum impletum est mandatum de caritate, quod datum erat secundum formam Legis. Hoc est quod dicit Augustinus. Contra Faustum: "Temporalium rerum promissiones Testamento Veteri contineri et ideo Testamentum Vetus appellari nemo vestrum ambigit; quod aeternae vitae promissio regnumquecaelorum ad Novum [pertinet] Testamentum".

II. Ad secundum quod quaeritur de modo implendi, dicendum quod omnes illi modi possunt ibi assignari. Quaedam enim per executionem implevit, sed non omnia, immo solum expedientia; quaedam per additionem, ut moralia ; per exhibitionem quantum ad figuralia quantum ad veritatem interiorem exhibendo eam; per terminationem quantum ad observantiam eorum; per declarationem quantum ad omnia.

Rationes in contrarium, quantum non patet solutio, solventur interius, maxime quantum ad illud quod obicit de circumcisione et de non concupiscere, quod etiam prohibentur in Lege sicut in Evangelio Christi.

PrevBack to TopNext