Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 1, Q. 3, C. 2

III, P. 2, Inq. 3, T. 1, Q. 3, C. 2

QUORUM IMPLETIO FACTA SIT PER CHRISTUM.

Consequenter quaeritur quorum est impletio facta per Christum, an generaliter omnium vel non.

Ad quod sic: a. Matth. 5, 17: "Non veni solvere Legem" etc., Glossa: "Significantia per impletionem consummantur". Ex quo patet quod consummata sunt ibi omnia quae Legis sunt. Et similiter Matth. 7, 28 in fine: "Cum consummasset Iesus sermones hos", Glossa: "Nihil imperfectionis habet hic sermo". Ergo in Sermone de monte consummavit Iesus omnia quae erant in Lege.

Ad oppositum: 1. Non fecit ibi mentionem de caerimonialibus; ergo non implevit illa; ergo non omnia ibi consummantur.

2. Item, caerimonialia transeunt quantum ad observantiam ; ergo ibi non implentur.

3. Similiter de iudicialibus constat quod non implevit ibi omnia, quia de multis iudicialibus non fit ibi mentio, sed solum de tribus, scilicet de talione et de repudio et de iuramento prout est iudiciale, prout scilicet est ad terminandum causas et controversias.

4. Similiter de moralibus patet quod non implentur ibi universaliter et Domino, quia praecepta primae tabulae non ponuntur ibi; sed illa erant praecipua praecepta, quia ordinabant ad Deum, praecepta secundae ad proximum; ergo dimisit praecipua ad implendum.

5. Similiter istud videtur de praeceptis secundae tabulae, quia nunquam fit ibi mentio de isto mandato "honora patrem", quod est secundae tabulae; ergo non impletur ibi; non ergo universaliter implentur ibi moralia.

6. Item, quantum ad mandatum de concupiscentia istud patet, quia in Lege dicitur: "Non concupisces" ; nec plus addit Evangelium; ergo non impletur ibi. — Si dicatur quod in Lege loquitur solum de concupiscentia progressiva in actum exteriorem, Evangelium autem cum hoc prohibet concupiscentiam interiorem - contra: Rom. 7, 7: "Concupiscentiam nesciebam nisi Lex diceret: non concupisces" ; sed falsum videretur quod dicit Apostolus, nisi Lex prohiberet concupiscentiam interiorem, quia loquitur de interiori.

7. Item, in Lege prohibetur concupiscentia mulieris et rerum, in Sermone autem Domini solum concupiscentia mulieris.

8. Item, super illud: "Concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret" etc. dicit Glossa: "Bona est Lex, quae, dum hoc prohibet, omnia mala prohibet". Ergo in Lege prohibitionis concupiscentiae omnia mala prohibentur; ergo nihil addit Evangelium.

9. Item, ibi dicit Glossa quod ex concupiscentia omnia mala veniunt; ergo prohibendo concupiscentiam prohibet Lex causam omnium malorum; ergo prohibentur et abscinduntur in Lege omnia mala in sua causa; ergo Lex est in sua plenitudine; non ergo implentur moralia per Evangelium Christi, maxime quantum ad hoc mandatum: "Non concupisces" ; Christus ergo non implevit omnia.

Solutio: Dicendum, secundum quod dicit Augustinus, Contra Faustum: "Lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est", et sumptum est de Ioan. 1, 17. Secundum hoc ergo dicendum quod Lex impletur dupliciter a Christo: per modum gratiae et per modum veritatis. Unde dicit: "De praeceptis et sacramentis Veteris Testamenti saepe ac multa iam diximus, ut intelligeretur aliquid ibi fuisse quodper gratiam Novi Testamenti faciendodonaretur implendum; aliud, quodper veritatem patefactam removendo demonstraretur impletum".

Per modum autem gratiae, dupliciter: uno modo, eo quod datur gratia executionis; alio modo, ea quod datur gratia relevationis post casum. Haec enim duplex gratia necessaria est operanti ad hoc quod exequatur opus suum, et maxime secunda, eo quod contingit cadere propter infirmitatem. Christus vero implet Legem, quia praecipit et dat gratiam exequendi sive implendi ; Lex autem solum praecipit, sed non dat gratiam ad implendum. Unde Augustinus, Contra Faustum: "Lex superbos praevaricationis reatu devinxit augendo peccatum, cum iubet quod adimplere non possunt; ipsius Legis impletur iustitia per gratiam Spiritus in eis qui discunt a Christo mites esse atque humiles corde". — Alio modo implevit conferendo gratiam relevantem, et sic dicit ibi Augustinus: "Quia sub gratia positis in hac mortali vita difficile estomni modo implere quod in Lege scriptum est non concupisces, illeper carnis suae sacrificium sacerdos effectus, nobis impetrat indulgentiam, hic adimplensLegem, ut quod per nostraminfirmitatem minus possumus, per illius perfectionem recuperetur".

Per modum autem veritatis est impletio multipliciter, ut repetamus breviter praedicta, quia valde utilis est materia, scilicet quantum ad figuralia, moralia, iudicialia. Quantum ad figuralia est triplex modus qui dictus est, scilicet per terminationem quantum ad observantiam, et ex hoc dicitur impletio quod cessat ista et succedit alia melior observantia; implentur etiam per manifestationem quoad significantia per exhibitionem quoad figuram. - Similiter impletio moralium tripliciter, ut visum est plenius, maxime quoad cognitionem triplicem, quia in perfecta boni operatione oportet quod concurrat perfecta notitia mali. Hoc non dedit Lex, immo quando dixit "non occides", solum de actu exteriori dedit notitiam; sed Christus dicendo "non irasceris", addidit notitiam mali actus interioris. Similiter datur in Evangelio perfecta notitia boni, cum dicitur "diligite inimicos vestros", et non in Lege. Ulterius, in Lege est consummatio, scilicet perfecta notitia melioris, quod est consilio, Matth. 19, 21: "Si vis perfectus esse, vade et vende" etc. Similiter, ut dictum est, quantum ad moralia, quae erant in declinatione mali, est triplex impletio.

Quod ergo quaeritur utrum omnia implentur per Christum, dicendum, sicut dicit Glossa super illud Matth. 5, 17: "Non veni Legem solvere" etc.: "Christus est Legis et Prophetarum virtus, per quamomnia implentur". Omnia ergo implentur per Christum et in Sermone generali de monte.

[Ad obiecta]: 1-3. Ad illud ergo quod ubicitur in contrarium, dicendum quod sunt moralia primae tabulae et secundae. Moralia primae tabulae ordinant animam ad Deum; moralia autem secundae tabulae ad proximum. Secundum hoc ergo dicendum quod omnia caerimonialia dependebant a mandatis primae tabulae, quia omnia erant data ad divinum cultum et ut homo revocaretur ab idololatria, sicut dictum est, et ideo ordinabant ad Deum et reducebantur ad moralia primae tabulae, et ideo implentur caerimonialia in illis sicut in causa. - Iudicialia vero, quia erant ad conservandam pacem ad proximum, dependebant a moralibus secundae tabulae, quae erant ad proximum, et ideo implentur in illis. Et ita non oportuit fieri mentionem caerimonialium et iudicialium per illum modum quo dabantur in Lege in impletione Legis, Matth. 5, 17, quia impletio illorum fuit in causa, et sic patet ubi illa impleta sunt.

4. Ad illud quod obicitur quod non fit ibi mentio de mandatis primae tabulae, dicendum quod anima habet in se partem, qua ordinatur ad superiora, sicut ad Deum, et qua ordinatur ad inferiora, sicut ad proximum, et secundum hunc duplicem ordinem duplex tabula est. Et dicuntur mandata primae tabulae quae pertinent ad ordinem animae ad Deum; mandata secundae quae pertinent ad ordinem animae ad proximum. Et secundum hoc habet anima duplicem impletionem et est impletio istorum mandatorum. In illa ergo parte "attendite ne iustitiam vestramfaciatis coram hominibus" etc. est impletio omnium quae pertinent ad ordinem animae ad Deum, et sic est ibi impletio moralium primae tabulae. — Et quod obicitur quod non iit ibi mentio de illis, dicendum quod conversio animae in Deum est dupliciter, scilicet sicut in suum principium et sicut in suum finem, et haec secunda est conversio perfecta. Intentio ergo Legis, quantum ad mandata primae tabulae, erat ut converteretur anima in Deum tamquam in suum principium; unde intendebat Lex ut per exhibitum beneficium recogitaret anima Creatorem suum et adoraret. Sed ulterius per Legem Christi est conversio animae in Deum tamquam in suum finem, et haec est conversio perfecta. Haec est qua non revertitur in ipsum ut in principium propter beneficium acceptum, immo tota intentio fertur in ipsum sicut in finem. Et sic mandata primae tabulae implentur per Evangelium, quia per ipsum fit perfecta animae in Deum conversio, per illa autem non. — Quare autem non fit ibi mentio de ipsis, patet, quia mandatis primae tabulae per Evangelium non fit aliqua additio formaliter, quae quidem sit sicut turmae ad materiam, sed est additio sicut finis, hoc est ex parte ordinis ad finem, sed non fit illis additio sicut ad materiam; unde illis nihil additur: tinis enim extra est et non intra, et propter hoc non est necesse fieri mentionem de ipsis propter istam additionem. Sed mandatis secundae tabulae, de quibus fit ibi mentio, est additio sicut formae ad materiam, quando scilicet ei quod est "non occidere" addit "non irasci". Affectus enim est sicut forma ad actum. Et ideo oportet de illis fieri mentionem ad sui impletionem, non autem de istis.

5-7. Ad aliud dicendum quod mandata secundae tabulae implentur: per illa enim est ordo ad proximum. Sed hoc dupliciter, scilicet secundum beneficentiam, cum dicitur: "honora patrem" ; et secundum innocentiam, cum dicitur "non occides". Secundum autem beneficentiam erat ordo imperfectus in Lege, quia erat solum in parte, scilicet ad proximum, quia non praecipiebat honorem nisi patri; sed per Evangelium est ordo iste perfectus, quia praecipit beneficentiam non solum patri, sed et fratri et amico et etiam inimico; unde dicit Lex Evangelii: "Qui petit a te, da ei": et etiam dicit: "Oratepro persequentibus vos". — Similiter ordo secundum innocentiam ad proximum per Legem erat imperfectus, quia ibi erat solum prohibitus actus nocendi in verbo, in opere, in voluntate. In opere, cum dicit: "Non occides" ; quia vero ulterius est actus nocendi in affectu, prohibet Christus illum, cum dicit: "Non irasceris" etc., et sic implet quantum ad hoc quod erat diminutum. Item, Lex prohibet actum nocendi in verbo, cum dicit: "Non falsum testimonium dices" ; quantum ad hoc Christus implet, cum dicit: "Sit sermo vester: est, est; non, non". Similiter in expetitione vindictae, quae est in talione, addit: "Non resistere malo". Similiter Lex prohibet actum nocendi in voluntate, cum dicit: "Non concupisces rem proximi tui" ; Christus autem implet ulterius, cum docet hominem erogare sua: non enim concupiscit aliena qui erogat sua.

8-9. Ad illud quod obicitur quod bene est Lex, quae, dum concupiscentiam prohibet etc., dicendum quod verum est quodam modo in causa. Sed notandum quod aliud est de virtute Legis et forma Legis. Attendendo enim virtutem Legis, Lex prohibet concupiscentiam, non solum exteriorem, sed etiam interiorem, quia puniendo exteriorem reprobabat interiorem. Sed attendendo formam Legis, secundum quod punit poena temporali, dicendum quod non: non enim punit concupiscentiam interiorem. Et ratio huius est quia lex Moysi nunquam punit nisi sub testimonio et maxime plurium. Unde Num. 35, 30 dicitur: "Homicida sub testibus punietur; ad unius testimonium nullos condemnabitur". Nullus autem potest ferre testimonium de concupiscentia interiori, et ideo secundum formam Legis, qua punit, non prohibebat eam, sed solum exteriorem progressivam: prohibebat enim manum, non animum, quia puniebat manum, non animum. Si ergo consideretur illud quod cadebat in forma Legis, non prohibetur interior motus, sed solum exterius progrediens.

PrevBack to TopNext