Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 1, Q. 4, C. 1

III, P. 2, Inq. 3, T. 1, Q. 4, C. 1

DE ONERE LEGIS EX PARTE IPSIUS ONERIS

Quantum ad primum duo quaeruntur: Primo, an observantia Legis magis oneret quantum ad difficultatem praeceptorum; secundo, an magis oneret quantum ad numerum praeceptorum.

ARTICULUS 1.

An observantia Legis magis oneret quantum ad difficultatem praeceptorum.

Quantum ad primum quaeritur an observantia Legis magis oneret quantum ad difficultatem praeceptorum quam observantia Evangelii vel e converso.

Ad quod sic: 1. Omnis observantia quae est difficilior ad exequendum magis onerat; sed observantia praeceptorum Evangelii difficilior est ad implendum quam observantia praeceptorum Legis; ergo onus Evangelii maius est et gravius quantum ad difficultatem praeceptorum quam onus Legis. - Minor patet. Ioannes Chrysostomus, super illud Matth. 5, 19: "Qui solverit unum de mandatis istis minimis", dicit: "Mandata Moysi in actu quidem facilia sunt, et ideo in remuneratione modica sunt, in transgressione veromagna. Mandata autem Christi in actu quidem difficilia sunt, et ideo in remuneratione magna, in transgressione vero parva sunt". Sunt ergo difficiliora mandata Christi sive Evangelii quam mandata Legis.

2. Item, I Ioan. 3, 16: "In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nabisposuit; et nas debemus pro fratribus animas ponere". Hoc autem difficillimum est; sed ad hoc non tenemur ex Lege, sed ex Evangelio; ergo magis onerat Evangelium quantum ad difficultatem praeceptorum quam Lex.

3. Item, quantum ad animam poenitentem istud patet, quia in Lege animae poenitenti determinatur unum, quod est commune cum anima poenitente tempore gratiae, scilicet "sacrificium Deo spiritus contribulatus" etc. Ultra hoc pro satisfactione determinatur in Lege satisfactio in carne aliena, scilicet in carne animalis, quod eam sacrificet Domino, sicut patet per totum Leviticum; sed in Evangelio determinatur satisfactio in carne propria, ut propriam carnem mortificet et sacrificet Domino, et non alienam; sed hoc est gravius et difficilius quam mortificare carnem alienam; ergo difficilior est observantia legis Evangelii quam Legis, et ita onus gravius. — Quod autem praecipiatur ita secundum Evangelium, patet, Rom. 6, 13: "Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servireiustitiae in sanctificationem" ; et Rom. 12, 1: "Obsecro vos, fratres, ut exhibeatis corporavestra hostiam viventem" etc.

4. Item, talis est comparatio existentium tempore Legis ad existentes tempore gratiae vel Evangelii qualis est comparatio parvulorum ad adultos, Gal. 3: "Cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes" etc. Sed parvulis non sunt onera gravia imponenda, immo adultis; ergo summa sapientia, quae omnia cum discretione facit, non imposuit gravius onus, immo levius, existentibus sub Lege quam existentibus sub Evangelio; ergo difficilius est onus Evangelii quam Legis.

Ad oppositum: a. Matth. 11, 30: "Iugum meum suave est et anus meumleve", et loquitur de onere Evangelii per comparationem ad Legem. Ergo vult dicere Salvator in Evangelio quod tevius sit onus Evangelii et suavius quam onus Legis.

b. Item, eodem cap., dicit: "Venite ad me omnes qui laboratis", scilicet per Legem, quia ibi loquitur per comparationem Evangelii ad Legem.

c. Item, Act. 15, 10 dicit B. Petrus: "Quid tentatis imponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque nos neque patres nostri portare potuimus" ? Ergo ita difficile est onus Legis quod nullus potest portare nec potuit; ergo difficilius est quam onus Evangelii.

Solutio: Dicendum quod duobus modis est difficultas oneris: aut quantum ad actum aut quantum ad affectum. Quantum ad actum duobus modis est, quia vel respectu multitudinis praeceptorum vel respectu perfectionis praeceptorum. Primo modo simpliciter difficilior et onerosior est observantia Legis quam Evangelii. Unde quantum ad hoc dicit B. Petrus, Act. 15, 10, quod hoc iugum "neque nos neque patres nostri portare potuimus". Secundo modo maior est difficultas et onerositas in actu in Evangelio quam in Lege, secundum quod habetur Matth. 7, 14: "Arcta est via quae ducit ad vitam", hoc est secundum Evangelium; et dicit "arcta" respectu Legis, quia magis habet de difficultate in perfectione mandatorum quam Lex, sicut patet de istis: relinquere omnia propter Christum, mortificare carnem, quae non praecipiuntur secundum Legem; ista perfectiora sunt quam aliquid quod sit in Lege. - Si autem loquamur de difficultate quantum ad affectum, dicimus quod duplex est affectus, scilicet timentis et amantis. Psalmus: "Suscilavit testimonium in Iacob", Glossa: Initium est Vetus Testamentum, quia ibi est timor, qui est initium sapientiae; finis vero est Novum Testamentum, quia hic est Christus, qui est finis "ad iustitiam amni credenti", qui dat Spiritum, quo caritas diffunditur "in cordibus nostris" ; et Philipp. 3, 6: "Secundum iustitiam quae in Lege est", Glossa: "Quaetimore, non amore servire facit". Secundum hoc ergo dicendum quod in Lege est affectus timentis, in Evangelio autem est affectus amantis. Et hoc patet de ratione et forma utriusque legis, quia dispositio generata ex comprehensione Veteris Legis est generativa timoris; illa vero, quae generatur ex comprehensione Novae Legis, generativa amoris. Affectus autem timoris habet difficultatem in operandis, non autem affectus amantis, immo nihil gravat ipsum. Propter hoc, loquendo de difficultate oneris quantum ad affectum, maior est difficultas et unus in observantia Legis quam Evangelii.

Sed si quaeratur quid simpliciter magis oneret, dicendum quod duplex est onus, scilicet onus onerans et onus adminiculans sive adiuvans portantem. Primum onus est observantia Legis; secundum est observantia Evangelii, quia est onus levans portantem, et hoc per gratiam quam conterunt sacramenta Evangelii et mandata, quae dantur ut fiant ex amore, et sic habent unde adiuvent portantem; quod tamen non est in moralibus Legis, quia ex timore implentur neque conferunt gratiam adiuvantem in quantum huiusmodi. Et ponit B. Bernardus, in quadam epistola sua, loquens de hoc, exemplum de quadriga, dicens: "Quadriga, admotaiumento, sarcinam, quae ab ipso moveri non poterat, auget quidem, sed portabiliorem facit; onus oneri additur et minus onerat. Sic et oneri gravissimo Legis accedens quadriga Evangelii, auxit perfectionem, difficultatem diminuit".Volens per hoc dicere quod sicut est de quadriga addita iumento, cum qua melius et maius onus portatur, et tamen onus additur oneri, sic est de Evangelio, quia, licet maius sit onus addito Evangelio, quia onus additur oneri, tamen simpliciter minus onerat. Unde augmentum perfectionis, quod est in Evangelio, facit ad minuitionem oneris.

Et sic patet solutio ad illud quod quaerebatur de onere quantum ad difficultatem praeceptorum. Licet enim difficiliora sint simpliciter praecepta Evangelii et maius onus Evangelii in se quam Legis, simpliciter tamen minus onerat.

ARTICULUS II

An plus oneret Evangelium quam Lex quantum ad multiplicitatem praeceptorum.

Consequenter quaeritur an plus oneret Evangelium quam Lex quantum ad multiplicitatem praeceptorum.

Ad quod sic: 1. Act. 15, 10, dicit Petrus de onere Legis, quod hoc est onus "quod neque nos neque patres nostri partare potuimus", et vult dicere hoc, ut videtur, propter multiplicitatem praeceptorum. Ergo gravior est observantia Legis quantum ad multitudinem praeceptorum quam Evangelii.

2. Item, Augustinus, in libro De vero religione, dicit quod multae caerimoniae et observantiae impositae sunt Iudaeis propter eorum dissolutionem, ut per eas dissolutiones eorum opprimantur et non possint vocare malis, si semper intenti sint ad bonum. Sed ita non est in Evangelio; gravior ergo est observantia Legis quam Evangelii quantum ad multitudinem praeceptorum.

Ad oppositum: a. Matth. 5, 17: "Non veni solvere Legem, sed adimplere" Glossa: "Adimplet Christus, dum praemissis ad inchoationem addit plura ad perfectionem". Ergo plura sunt mandata Christi quam Legis; ergo plus onerat Evangelium quantum ad multitudinem praeceptorum.

Solutio: Dicendum quod quantum ad sacramentalia et caerimonialia Legis maior est numerus praeceptorum in Lege, nec ista habent etiam in se rationem iuvandi portantem sicut habent ea quae sunt in Evangelio, sed gravandi et onerandi. — Sed quantum ad moralia dico quod maior est numerus in Evangelio quantum ad praecepta; et quantum ad hoc dicit Glossa Matth. 5, 17 quod superaddit plura ad perfectionem. Non tamen propter hoc sequitur quod magis oneret Evangelium quam Lex, licet sit maius onus quoad moralia, quia praestant adiutorium portanti. [Ad obiecta]: 1-2. Quod ergo obicitur quod sit maior multitudo praeceptorum in Lege, dicendum quod illa auctoritas Actuum loquitur quantum ad caerimonialia; quantum autem ad moralia, etsi sit maior multitudo praeceptorum in Evangelio, non tamen tantum onerat, immo sublevat. Est enim onus ad comprimendum, sicut illud quod fertur per timorem, et tale est unus Legis; et est onus ad levandum, sicut quod fertur et sustinetur ex amore, sicut videmus de pennis avium quod addunt unus et tamen levant avem in suo volatu. Sic est onus Evangelii. Et hoc exemplum ponit B. Bernardus: "Occurrit mihi de pennis aviumquod ei utcumquecoaptem. Quodam singulari modo corpulentiorem reddunt substantiam et agiliorem. Mirum opus naturae! Unde grossessitmateria, inde sarcina levigatur, et quantum crescit in massa, tantum decrescit in in pondere". Sic ergo est de praeceptis additis per Evangelium, quia, licet maior sit numerus, tamen alleviant; unde quantum crescit in observantiis moralibus, tantum decrescit in pondere.

PrevBack to TopNext