Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 1, Q. 4, C. 2

III, P. 2, Inq. 3, T. 1, Q. 4, C. 2

DE ONERE LEGIS EX PARTE FERENTIS.

Consequenter quaeritur de onere Legis ex parte ferentis, quis scilicet magis oneratur, an ferens Legem an Evangelium.

Et ostenditur quod non magis oneratur unus quam alius, immo quod se habent ut excedentia et excessa, quia dicunt Augustinus et Origenes quod in Novo Testamento sunt pertinentes ad Vetus et e converso, quia in Veteri Lege quicumque servabant Legem ex amore erant pertinentes ad Novum, qui autem in Nova Lege servant Evangelium, non ex amore, sed ex coactione et timore, sunt pertinentes ad Vetus.

Ex hoc obicitur: 1. quando debilior est sustinens, plus oneratur a parvo onere quam tortis a magno; similiter, quando facit homo illud quod facit ex coactione et timore, magis oneratur quam qui facit ex amore. Ergo, cum in Lege sint quidam fortes, quidam debiles, et similiter in Evangelio; similiter, cum utrobique sint sustinentes pondus ex amore et timore, ergo sunt quidam in Lege quos non gravat pondus Legis et quidam quos gravat; similiter quidam sunt in Evangelio quos gravat pondus Evangelii, quidam quos non. Ergo non magis gravatur terens Legem quam ferens Evangelium nec e converso, immo se habent ut excedentia et excessa, quia utrobique quidam gravantur, quidam non.

2. Item, in Lege erant quaedam caerimoniae quae pertinent ad cultum divinum, sicut sacramentalia, quaedam ad abstinentiam ciborum etc. De primis caerimonialibus fuit opinio quorumdam Iudaeorum quod haec erant perfectiora quam mandatum de dilectione, et propter hoc, Matth. 11, quaerunt Iudaei a Domino: "Magister, quod est mandatum magnum in Lege" ? Alii autem dicebant quod mandata de dilectione erant maiora et perfectiora illis. Ratio autem primorum fuit, quia qui servit in effectu plus exhibet quam qui solum servit in affectu. Ergo maior est observantia et difficilior illorum caerimonialium quam mandati de dilectione, sed Dominus illud determinat ibidem. - Sed ponatur quod aliquis exhibeat observantiam illorum caerimonialium, sed non ex amore, immo ex timore et coactus: constat quod illi est grave et onerosum, alii autem, qui exhiberet ex amore, non esset onerosa illa observantia nec difficilis. Ergo similiter in Lege et Evangelio illis, qui observant ea ex timore, difficile et onerosum; illis autem, qui observant ex amore, non est onerosum. Ergo se habent ferens Evangelium et Legem ut excedentia et excessa, quia terenti Evangelium ex timore gravius onus imponitur quam ferenti Legem ex amore et e converso.

3. Item, dicit Apostolus: "Iusto non est Lex posita", I ad Tim. 1, 9. Et hoc dicitur quia spontanee implet et ex amore quae sunt Legis, non ex timore; sed propter hoc iniustis est posita, quia ex necessitate implent Legem et ex coactione. Primis non erat difficile onus Legis, secundis erat difficile. Similiter in Evangelio ita est quod quidam implent Evangelium ex caritate et amore, et illis non est onus Evangelii difficile; quidam ex necessitate et timore sive coactione, et illis est difficile. Ergo se habent Lex et Evangelium ut excedentia et excessa quantum ad ferentem onus utriusque.

4. Item, duplex est homo: interior et exterior; sed quantum ad hominem exteriorem gravior est observantia Legis, quantum ad hominem interiorem gravior est observantia Evangelii; ergo unum non excedit alterum quantum ad ferentes, sed se habent ut excedentia et excessa. — Minor patet, quoniam vita hominis exterioris sustentatur per cibos. Videmus autem in Lege esse plura caerimonialia de subtractione ciborum et abstinentia ab illis; in Evangelio autem nihil tale subtractum est nec aliqua abstinentia imposita a cibo; ergo quantum ad exteriorem hominem gravior est Lex quam Evangelium. Similiter, quantum ad hominem interiorem gravior est observantia Evangelii, quia Evangelium cohibet voluntatem sive animum, Lex autem non, sed manum. Ergo Evangelium plus cohibet hominem interiorem quam Lex, quia Lex non aufert voluntatem mali principaliter, sed facultatem; Evangelium e converso, quia omnino aufert voluntatem; ergo gravius est Evangelium quantum ad istum, gravior est Lex quantum ad illum. Non ergo plus est simpliciter de onere in Lege quam in Evangelio nec e converso quoad ferentes, immo se habent ut excedentia et excessa.

Solutio: Ad hoc dicendum est quod simpliciter magis oneratur ferens Legem et stans sub Lege quam terens Evangelium, omnibus etiam paribus in ipsis. Unde, etsi pares haberent caritates, magis tamen oneraretur adhuc ferens Legem, quia onus Evangelii de se praestat dispositionem ad portandum, quia totum quod est in Evangelio est ad modum pennae et flammae, quia totum est inflammativum amoris et calefactivum, et ideo de se sublevat portantem. Sic non est de onere Legis, quia non dat gratiam nec tantam dispositionem ad sui portatorem, immo ipsum est onus comprimens portantem et non levans. Et hoc est quod dicit B. Bernardus: "Libet admirari quam leve sitonus Veritatis: nam vereleve est quod portantem non gravat, sed levat. Quid levius onere, quod non solum non onerat, sed portat illum cui portandum imponitur? Hoc onus uterum potuit gravidare virgineum, gravare non potuit; hoc onus, quibus se praebuit sustentandum, senis Simeonis brachia sustentabat". ipsa enim Virgo spe et amore concepit illum, et ideo uterum suum gravidavit et non gravavit ; similiter Simeon ipsum amoris brachio sustentabat, et ideo ipsum non onerabat.

[Ad obiecta]: 1. Ad illud quod primo obicitur, dicendum quod, licet in Lege essent aliqui pertinentes ad Novum Testamentum, sicut dictum est, tamen erant magis onerati quam ferentes Evangelium, ut patet ex rationibus tactis. Et hoc etiam patet ex verbo Augustini, Contra Faustum: "Alia sunt instituta virtute magna, utilitate meliora, actu fortiora, numero pauciora". Et sic non se habent ut excedentia et excessa quantum ad ferentes, immo de se simpliciter plus onerat ferentem onus Legis quam onus Evangelii.

2-4. Et per hoc solvuntur rationes.

PrevBack to TopNext