III, P. 2, Inq. 3, T. 1, Q. 5, C. 1
III, P. 2, Inq. 3, T. 1, Q. 5, C. 1
AN LEX GENERALITER SUMPTA IUSTIFICET.
Circa primum sic arguo: I. 1. Matth. 19, 17: "Si vis ad vitam ingredi", Glossa Bedae: "Iustitia Legis suotempore custodita non solum conferebat bona temporalia, sed aeterna". Sed iustitia conferens bona aeterna est per quam est iustificatio vera ; ergo Lex iustificabat vere.
2. Item, Ezech. 20, 25: "Dedi eis praecepta mea et iudicia mea ostendi eis, quae faciens homo vivetin eis". Sed vita vera non est nisi per gratiam; ergo per praecepta Legis et iudicia est iustificatio per gratiam.
3. Item, in Canone Missae dicitur: "Placeat tibi Domine, hoc sacrificium, sicut tibi placuit sacrificium Abel". Sed hoc petitur ad iustificationem, ut per sacrificium iustificemur; ergo sacrificium Abel iustificabat.
Contra: a. Ad Rom. 3, 20: "Exoperibus Legis non iustificabituromnis caro coram illo", Glossa: "OperaLegis dicuntur quae cum Lege instituta et terminata sunt, ut erant caerimonialia et figurativa, quae nunquam valuerunt conscientiam mundare, etiam sicum caritate et devotione fierent".
b. Item. quaeritur ibidem in Glossa: "Numquid Moyses et David et alii boni in Lege non fueruntiustificati ex Lege?" Et est ibi responsio quod "fuerunt quidem iusti, sed non ex operibus Legis, immosicut nos modo salvamur per fidemChristi, sic et illi salvabantur. Etquare non ex operibus Legis? Quia Lex non venit peccatatollere, sed ostendere et punire".
c. Item, ibidem, in Glossa: "Lex non iustificat apud Deum, sed fides" ; de Lege autem loquimur secundum caerimonialia, non secundum moralia, quae utique iustificant et in Evangelio consummantur. - Contra: Iustificari est de non iusto iustum fieri; sed hoc ex nullo alio fit quam ex gratia Dei; gratia autem Dei non est ex praecedentibus meritis sive aliquibus operibus, Rom. 10: "Si gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia iamnon esset gratia". Ergo nec quantum ad moralia nec quantum ad caerimonialia iustificat Lex.
11. Item, ad Rom. 1O, 5: "Iustitiam, quae ex Lege est", Glossa: "Qui operibus Legis iustificatur temporalem habet mercedem, non autem apud Deum".
e. Item, Augustinus, De spiritu et littera, exponens illud Apostoli, ad Rom. 3, 24: "Iustificati gratia per gratiam ipsius" ; ibi arguit Augustinus: "Non itaqueiustificati per Legem, non iustificati per propriam voluntatem, sed "iustificati gratis per gratiam ipsius"".
f. Item, Apostolus, in eodem: "Nunc autem sine Lege iustitia Dei manifestataest, testificata a Lege et Prophetis. Iustitia autem Deiest per fidem Iesu Christi". Ex quo relinquitur quod Lex non iustificat.
[Solutio]: 1. Ad hoc est communis responsio quod opus dicitur aliquando quod est operatum, aliquando ipsa operatio. Dicunt ergo quod operata non iustificabant, sed ipsa operatio iusticabat, dummodo fieret ex obedientia caritatis, et ita intelligitur illa Glossa Rom. 3, 20 quod non iustificabant, "etiam si cum caritate et devotione fierent". — Item, distinguunt iustificari quoad plenam iustitiam vel non plenam. Quoad plenam iustitiam non iustificabant, quia non evolarent ad gloriam per illa, impediente reatu originalis. Sed tamen quoad non plenam iustitiam iustificabant, quia observata in caritate iaciebant dignum vita aeterna, non statim, sed de futuro, soluto reatu originalis per Christum. Et hoc modo intelligunt auctoritatem Bedae, quod iustitia Legis conferebat aeterna. Unde Glossa ad Rom. 3, 26 super illud: "Iustificans eum qui ex fide est Iesu Christi": "Omnia erant eisdimissa per fidem et poenitentiam, sed omnimodaeremissionis effectum consecuti non fuerant. Est enim duplex remissionis effectus, scilicet carere poena et frui gloria. Alterum habuerunt ante Christi mortem, quia poenam actualem non sentiebant; alterum vero non, quia Deumnon videbant, sed per Christi mortem data est eis gloria divinaevisionis".
2. Ad illud vero Ezechielis respondent, quia praecepta et iudicia Legis aut sunt intellecta et observata carnaliter aut spiritualiter. Si spiritualiter, vita spiritualis est in illis, quae est in gratia; si carnaliter, tunc non est vita spiritualis in illis. sed temporalis, et ideo non dicit simpliciter vivet, sed vivet in illis. Unde ad Gal. 3, 12, super illud: "Sed qui fecerit ea, vivet", Glossa: "Non apud Deum habebit inde praemium, habebit tamen mercedem, ne morte moriatur".
3. Ad illud vero Canonis, dicunt quod intelligendum est de operatione Abel et de operatione sacerdotis Novae Legis, in quantum est de devotione caritatis; et fit comparatio quoad genus: placeat, fiat acceptum, sicut placuit, non tamen quod plus non placeat.
II. Sed adhuc obicitur. 1. Nam dicitur: "Si data esset Lex quae posset vivificare, esset ex Lege iustitia; sed conclusit Scriptura omnia sub peccata, ut promissio ex fideIesu Christi daretur credentibus". Ex hoc relinquitur quod non est ex Lege iustificatio.
2. Item, Augustinus, De spiritu et littera, assumens illud Rom. 3, 21: "Nunc autem sine Lege manifestataest iustitia Dei": "Non dicit iustitia hominis, sed iustitia Dei, non qua Deus iustus est, sed quainduit hominem, cum iustificat impium. Lex iubendo et minando et neminem iustificando indicat in donoDei iustificari hominem per adiutorium Spiritus".
3. Item, Augustinus, De spiritu et littera: "Quid est aliud iustificari quam iustum fieri ab illo qui iustificat impium, ut ex impio fiat iustus?" Si ergo de impio facere pium solius Dei est, non erit ex Lege vel ex Legis observantia.
4. Item, si distinguatur quod est iustificatio, quam Deus facit infundendo gratiam, qua fiat de impio plus, Psalmus: "Iustificationes tuas doce me", "quibus tu iustos facis, non homo" ; et est iustificatio, quam homo facit exercitio virtutum et observatione praeceptorum, Psalmus: "Ut custodiantiustificationes eius et Legem eius requirant" ; primo modo Lex nec Legis observantia iustificat, sed secundo modo - obicitur: Si iustificatio est iustitiae sive gratiae infusio, qua ratione Lex non iustificat, eadem nec Evangelium iustificabit. Nam, sicut dicit Augustinus, iuxta Apostolum, ad Rom. "iniustusper gratiam iustificatur gratis, id est nullis suis praecedentibus meritis, "alioquin gratia iam non estgratia"". Cum ergo ex operibus Evangelii non fit iustificatio, qua fit de impio plus, ergo non debet dici iustificare sicut nec Lex.
5. Item, si iustificatio dicitur observatio praeceptorum iustitiae sive exercitium virtutum — contra, ad Rom. 2, 13 dicitur: "Nonauditores Legis iustificabuntur, sed factores" ; constans est quod de iustificatione, quae est infusio iustitiae sive gratiae, non potest intelligi, ut dicit Augustinus, De spiritu et littera, "quia iustificationem opera non praecedunt. Unde sic intelligendum est: Factores Legis iustificabuntur, ut sciamus non aliter esse eos factores Legis nisi iustificentur, non utiustificatio factoribus accedat, sed ut iustificatio factores praecedat. Sic ergo dictum est "iustificabantur"ac si diceretur iusti habebuntur vel iusti deputabuntur, sicut de quodamdictum est ille volens se iustificare, id est quod iustus haberetur vel deputaretur". Ergo iustificatio quae ex Lege est non est aliud quam iustitiae deputatio. Aut ergo secundum falsam opinionem, et tunc nulla erit; aut secundum veritatem, et tunc nulla alia iustificatio erit in Evangelio quam in Lege.
6. Item, si diceretur quod Lex non dicitur iustificare sicut Evangelium, propter hoc quod dicit Augustinus, De spiritu et littera, exponens illud Apostoli: "Priusquam veniret fides, sub Lege custodiebamur, conclusi in eamdemfidem, quae postea revelata est": "Lex data est, ut gratia quaereretur; gratia data est, ut Lex impleretur; vitio prudentiae carnis non implebaturLex, quod vitium per Legem erat demostrandum, per gratiam sanandum". Quia ergo Lex vitium demonstrat, non sanat, ideo non iustificat. Sed simili ratione Evangelii praecepta vitium demonstrant, non sanant, cum prohibetur irasci et videre mulierem ad concupiscendum eam.
Solutio: Iustificatio dicitur quatuor modis. Primo dicitur iustificatio gratiae iustum facientis infusio, et hoc modo dicitur Rom. 3, 24: "Iustificati gratis per gratiam ipsius". — Secundo modo dicitur iustificatio iustitiae sive praeceptorum debita executio, Iob 27, 6: "Iustificationem meamquam coepi non deseram". Et iis duobus modis negat Apostolus simpliciter ex Lege secundum se esse iustificationem. Unde Augustinus, De spiritu et littera: "Sine spiritu gratiae doctrina Legis est littera occidens, quia reos potius praevaricationis tenet quam iustificet impios". Et item, idem, in eodem: "Gratia datur, non quia Legem implemus, sed ut Legem implere possimus". — Tertio iustificatio dicitur significatio iustitiae, Psalmus: "In aeternum non obliviscar iustificationes tuas" etc., Glossa: "Id est Legem". Et hoc modo Lex iustificat, id est gratiam, qua per Christum iustificamur, demonstrat. Unde Augustinus, De spiritu et littera: " "Nunc autem sine Lege iustitia Dei manifestata et testificataa Lege", Rom.3,21. Iustitia Dei non sine Lege manifestata. Quomodo enim per Legem testificata, sisine Lege manifestata? Sed iustitia Dei sine Lege est, quam Deus per spiritum gratiae credenti confert sine adiutorio Legis". — Quarto modo iustificatio dicitur ductio ad iustitiam, Psalmus: "Viam iustificationum tuarum", Glossa: "Lex eundi sit mihi via iustificationum". Augustinus, De spiritu et littera, exponens illud Apostoli: "Bona est Lex, si quis ea legitime utatur", dicit: "Iniustus, ut iustus fiat, legitime Lege uti debet, quo tamquam paedagogo ducatur ad Christum". Lex ergo iustificat significando iustitiam quantum ad intellectum, ducendo ad iustitiam quantum ad affectum ; non autem iustificat faciendo iustam personam, quae iniusta est, vel eliciendo opus iustum, quod gratiae est, hoc est non facit ex se iustum hominem vel iustum opus hominis.
4-6. Ad alia vero quae obiciuntur quod observantia Evangelii non debet dici potius iustificare quam Lex, dicendum quod Evangelium habet praecepta et sacramenta. In sacramentis habet significationem gratiae et causalitatem, quia sacramenta Novae Legis efficiunt quod figurant, sacramenta vero Veteris Legis solum habent significantiam; et ideo Evangelium iustificare dicitur, non Lex, quia habet observantiam, qua homo iustus fiat de iniusto. — Item, in praeceptis habet disponendo, quamvis non causando, ordinare animam ad executionem iusti!l operis, et hoc illuminando rationalem intellectum et ordinando affectum, moderando irascibilem, alliciendo concupiscibilem, in quibus omnibus deficit Lex. Lex ergo evangelica illuminat intellectum ad cognitionem gratiae. Unde Augustinus, exponens illud II ad Cor. 3,14: "Adhuc velamen in lectione Veteris Testamenti manet", dicit: "Donec transeatur ad Christum et auferatur velamen, id est, transeatur ad gratiam et intelligatur ab ipso nobis esse iustificationem, qua faciamus quod iubet". Et item, Augustinus, in eodem De spiritu et littera: "Haec gratia in Veteri Testamento velatalatitabat, quae in Christi Evangelio revelata est dispensatione temporum ordinatissima, sicut novit Deus cuncta disponere". — Item, ordinat affectum. Unde Augustinus, De spiritu et littera, exponens illud II ad Cor. 3, 3: "Epistola estis Christi ministrataa nobis, scripta non atramento, sed spiritu Dei vivi": "Ecce quemadmodum ostendit [quia] illud quod est Legis extra hominem scribitur, ut eum extrinsecus terrificet; hoc in ipso homine, ut eum interius vivificet". Et in eodem: "Cum adest vivificans Spiritus, hoc ipsum facit intus diligi, quod foris Lex faciebat timeri". "Differentia Legis et Evangelii, ut dicit idem Augustinus, Contra Adamantium, timor et amor". — Item, moderatur irascibilem ut non confidat in virtute sua, sed in Dei gratia. Nam, sicut dicit Augustinus, De spiritu et littera, "lege operum: fac quod iubeo; lege fidei: da quod iubes". Item, idem, in eodem: "Quod operum Lex minandoimperat, hoc fidei lux credendo impetrat. Illa dicit: "Non concupisces"; ista dicit: "Cum scirem quod non possum essecontinens nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientia scire cuiusesset hoc donum, adii Dominum, etdeprecatus sum", Sap.7". Item, in eodem: "Per legem factorum dicit Deus: "Non concupisces"; per legem fidei: "Sineme nihil potestis facere"". — Item, alliciendo concupiscibilem per promissionem, ordinat in iustitiam Lex Nova, non Vetus. Unde Augustinus, De spiritu et littera, assumens illud Ierem. 32: "Post dies illos dabo leges meas in visceribus eorum, et in cordibus eorum scribam eas; non docebit unusquisque fratrem suum" etc. "quia cognoscenta maiore usque ad minorem" ; super quod Augustinus: "Sicut Lex scripta in tabulis lapideis, mercesque eius terrailla promissionis, quamcarnalis domus Israel ab Aegypto liberata accepit, pertinet ad Testamentum Vetus, ita lex fidei scripta in cordibus mercesque eius speciescontemplationis, quam spiritualis domus Israel ab hoc mundoliberata percipiet, pertinet ad Testamentum Novum".
On this page