Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 1, Q. 5, C. 2

III, P. 2, Inq. 3, T. 1, Q. 5, C. 2

DE IUSTIFICATIONE LEGIS IN SPECIALI.

Consequenter quaeritur in speciali I. de moralibus Legis utrum iustificent.

Et cum iustificatio dicatur duobus modis, uno modo infusio iustitiae, ut de non iusto homo fiat iustus, secundum quod dicitur ad Rom. 3, 20: "Ex operibus Legis non iustificabitur omnis caro", in hoc sensu planum est quod moralia Legis non iustificant. Alio vero modo dicitur iustificatio observantia iustitiae, sicut dicitur in Psalmo: "Ut custodiantiustificationes eius", et in hoc sensu est quaestio uirum moralia iustificent, hoc est dicere utrum conterant ad observantiam iustitiae, ex qua meritum vitae aeternae.

Ad quod 1. Matth. 19, 17: "Si vis ad vitam ingredi, serva mandata", et exponit de moralibus: "Non homicidium facies, non adulterabis" etc. Ergo secundum hoc moralia iustificant, prout dicitur iustitia in exercitio virtutum.

Contra: a. II Cor. 3, 6: "Littera accidit, spiritus autem vivificat". Et dicit Augustinus, in libro De spiritu ei littera, quod "non aliam vult Apostolusintelligi litteram quam Decalogum in illis duabus tabulis scriptum". Si ergoMd Decalogus est littera occidens, ergo non iustificat.

b. Item, si dicatur quod illud Apostoli intelligatur de figuralibus praeceptis "littera occidit", improbat istud Augustinus per illud ad Rom. 7, 7: "Concupiscentiam nesciebam esse peccatumnisi Lex diceret": Non concupisces; et post ait: "Occasione accepta, peccatum per mandatum seduxit me" ; et per illud accidit. Ecce quod haec littera occidit ; nam nihil figurate dicitur, cum dicitur; "non concupisces", sed secuncum litteram solum. Et constat quod istud est inter mandata Decalogi maxime pertinens ad mores: "non concupisces" ; ergo de moralibus intelligitur "littera occidit" ; non ergo iustificat.

c. Item, si dicatur, quemadmodum dicit Augustinus, De spiritu et littera, quod "litteraDecalogi prohibens peccatum non vivificathominem, sed potius occidit, augendo concupiscentiam et iniquitatem praevaricatione cumulando, nisi liberet gratia [per legem fidei] quae est in Christum, cum diffunditur caritas in cordibus nostris" ; ex quo videtur dici illa ratione Decalogus occidit, quia sine gratia occasio est mortis peccati — obicitur: ergo praecepta Evangelica moralia simili ratione dicentur occidere, quia possunt fieri sine gratia, eo modo quo praecepta Legis vel homini non habenti gratiam sunt occasio mortis sicut et illa.

II. Item, quaeritur de iudicialibus quo modo se habeant ad iustificationem.

Nam 1. Eccli. 1, 28 dicitur: Si quis "sine timore est, non poterit iustificari". Ergo, cum iudicialia sint ad hoc ut coercerent homines per timorem a malo, necessaria erant ad iustificationem.

2. Item, Augustinus, De spiritu et littera, exponens illud Apostoli, I ad Tim. 1, 8: "Bona est Lex, si quis ealegitime utatur": "Quis legitime utitur Lege nisi iustus? At ei "non est Lex posita", sed iniusto. An et iniustus ut iustificetur, id est utiustus fiat, legitime Legeuti debet, quatamquam paedagogo perducatur ad gratiam?" Et hoc concedit Augustinus. Si ergo iudicialia ad hoc sunt ut iniustus compellatur ad iustitiam observantiam, ergo sunt velut paedagogus quo perducatur ad gratiam; necessaria igitur erant iustificationi, qua homo fit de iniusto iustus.

Contra: a. Augustinus, De spiritu et littera, exponens illud II ad Cor. 3, 7: "Si ministrotiodamnationis in gloria est, multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria": "Ministrationem damnationis dicit Legem", maxime quantum ad iudicialia, quae inferebant mortem iniustis; "ministrationem vero iustitiae dicitNovum Testamentum, cum per donum Spiritus operamur iustitiam". Ex hoc ergo relinquitur quod, cum iudicialia sint ministratio mortis, quod non iustificant eo modo quo dicitur iustitia in exercitio virtutum.

b. Item, Augustinus, in eodem: In Veteri Testamento "Lex extrinsecus posita est, qua iniusti terrerentur" ; in Nova vero "intrinsecus data est, qua iustificarentur". Si ergo in iudicialibus Legis maxime terror est Legis, terrent, non iustificant.

III. Item, quaeritur de caerimonialibus quo modo se habeant ad iustificationem, secundum quod iustificatio dicitur in exercitio virtutum.

Ad quod sic: 1. Quod magis est meritorium magis iustificat; sed quod magis est ex obedientia magis est meritorium; magis autem ex obedientia est cum praecipitur aliquid fieri et fit; et nullam habet rationem quae debeat fieri nisi solam imperantis voluntatem, quam cum praecipitur aliquid et fit et habet in se rationem quare debeat fieri. Cum ergo praecepta caerimonialia sint huiusmodi, maxime iustificabunt, quia magis ex obedientia et magis meritoria. "Non indueris enimveste lino lunaque contexta, non arabis in bove et asino", nullam habent de se rationem quare debeant fieri.

IV. Item, simili modo obicitur de sacramentalibus, quia dicit Hugo de S. Victore: Sacramenta Veteris Legis eumdem habent effectum quem sacramenta Novae Legis. Si ergo sacramenta Novae Legis iustificam, et sacramentalia Veteris Legis iustificabunt etiam iustificatione qua de iniusto fit homo iustus.

Contra: a. Augustinus, super illud ad Hebr. 9, 9: "Munera et hostiae, quae offeruntur" etc.: "Opera Legis, quae inLege instituta sunt et terminata, nunquamvalebant conscientiam mundare, licet cum caritate fierent". Ergo non iustificabant.

b. Item, Augustinus, De spiritu et littera: "Circumcisio et sabbatum et aliaedierum nbservationes etquarumdam escarum caerimoniae et multiplex sacrificiorum sacrorumque ritus vetustati carnali iugoque servili congruebant". Ergo non iustificabant.

Item, quaeritur generaliter quo modo se habeant ad iustificationem moralia legis, caerimonialia et iudicialia.

Solutio: Dicendum, sicut dictum est, quod, cum iustificatio dicatur duobus modis, uno modo infusio iustitiae, qua de iniusto fit iustus; alio modo observantia iustitiae, ex qua est meritum vitae aeternae, moralia Legis ordinant ad iustificationem quae est in observantia iustitiae, et hoc per cognitionem eius quod faciendum est et vitandum est; non tamen simpliciter, quia, etsi ostendant quod faciendum est, non ostendunt gratiam, sine qua adiuvante non potest recte fieri quod faciendum est, et in hoc deficit a moralibus Evangelii. Unde dicit Augustinus, De spiritu et littera, quia Lex "mandatum bonum habet in littera demonstrante, non in spiritu adiuvante". Nam, sicut idem dicit, in Lege "dicit Deus: Fac quod iubeo" ; in Evangelio autem "dicitur Deo: Da quod iubes".

Iudicialia vero ordinant ad iustificationem quae est infusio iustitiae, quemadmodum timor servilis ordinat ad infusionem gratiae et caritatis; non tamen simpliciter, quia adveniente caritate expellitur, sed ipsa caritas, ad quam ordinat Evangelium, manet. Et hoc est quod dicit Augustinus, De spiritu et littera: "Illud evacuatur, hoc manet, quoniam terrenspaedagogus aufertur, cum timorisuccesserit caritas: "ubi enim spiritus Domini, ibi libertas"".

Caerimonialia vero ordinant ad iustificationem quae est in observantia, et hoc per significationem sive figurationem, quia illa caerimonialia, quae non sunt sacramentalia, figurae erant faciendorum, ut abstinentia a carne suilla significabat continentiam ab immunditia et huiusmodi. Unde dicit Augustinus: quod "sub figura adumbrataesignificationis data sunt".

Sacramentalia vero ordinant ad iustificationem quae est infusio iustitiae, et hoc per praefigurationem gratiae Christi, ex qua est nobis iustificatio. Unde quoad hoc dicit Augustinus: "Gratia in Testamento Veteri velata latitabat, quae in Christi Evangelio revelata est". Item, Augustinus, de iustificatione ad quam ordinant caerimonialia, in eodem: "Velamen positum est in lectione Veteris Testamenti, donec ad Christum transeatur, et auferatur velamen, id est transeaturad gratiam, et intelligatur nobisab ipso esse iustificationem, qua faciamus quod iubet". Ex iis ergo manifestum est quo modo se habeant ad iustificationem legalia, sive in iudicialibus sive in moralibus sive in sacramentalibus.

[Ad obiecta]: I. a—c. Ad illud ergo quod primo quaeritur de moralibus, et quod dicitur quod occidunt, dicendum, sicut supra, Quaestione de latione legis, quod illud dicitur non per causam, sed per occasionem, nec ratione praecepti, sed illius cui datur praeceptum. Unde Augustinus, De spiritu et littera: "Apparet litterae vetustatem reos potius tacere cognitione peccati quam liberare a peccato. Unde alibi scriptum est: "Qui opponit scientiam, apponit et dolorem", non quia Ipsa Lex malum est, sed quiamandatum bonum habet in littera demonstrante, non in spiritu adiuvante. Quod mandatum, si fittimore poenae, non amore iustitiae, serviliterfit, non liberaliter, et ideo necfit. Non enim est fructus bonus qui de caritate non surgit".

1. Ad illud vero quod obicitur de praecepto Evangelico, dicendum quod non est simile. Nam sic datur ad sciendum quid faciendum est, ut significetur gratia petenda ad exequendum quod faciendum est. Unde post praecepta data, Matth. 5 et 6 et 7, dicitur: "Perire, pulsare, quaerite".

II. Ad illud vero quod quaeritur de iudicialibus iam patet responsio. Nam sicut timor servilis, quo timetur poena, se habet ad iustificationem, sic iudicialia, quae principaliter sunt ad arcendum timore.

III. Ad illud vero quod obicitur de caerimonialibus, dicendum quod, quantum ad illos qui ex obedientia implebant, iustificabant, prout dicitur iustificatio in exercitio virtutis, sed non ratione operati, quod de se inutile est, sed ratione voluntatis operantis ex obedientia, et ita ipsa obeditio iustificabat, non ipsum operatum.

1. Quod tamen obicitMa quod magis iustificant, quia magis ex obedienta fiunt quam moralia, quia non est ratio quare fiant nisi voluntas operantis: dicendum quod ex obedientia magis fit meritorie quod fit ex obedientia cum amore maiori; ex amore autem magis habent fieri moralia, quia in se habent incentivum amoris, scilicet rationem boni, quod non habent caerimonialia. Patet ergo quod ex obedientia non astruit iustificationem, nisi sit cum amore obedientia.

IV. Ad illud quod obicit de sacramentalibus, dicendum quod eumdem effectum intelliguntur habere sacramenta Novae Legis et Veteris quantum ad significationem gratiae, sed non quantum ad causalitatem gratiae, quia sacramenta Veteris Legis significant gratiam, non causant; sacramenta Novae Legis significant et et causant, sicut patebit cum de sacramentis agetur.

1. Ad obiecta in contrarium patet responsio ex praedictis.

PrevBack to TopNext