Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Praeambulum

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Praeambulum

Expedita inquisitione de lege Moysi quantum ad eius conditiones, consequenter, cum adiutorio Christi, inquisitio versabitur circa Legis praecepta et sanctiones. Sicut autem declaratum est supra, Quaestione de continentia Legis, secundum B. Augustinum, Contra Faustum, prima distinctio mandatorum est talis: quia est praeceptum vitae agendae et; praeceptum vitae significandae. Praeceptum vitae significandae est praeceptum caerimoniale et sacramentale; praeceptum vero vitae agendae dupliciter est, quia aut est de honesto aut de expedienti: de honesto et immutabiliter bono est praeceptum morale; de expedienti et bono secundum statum concupiscentiae frenandae iudiciale. Tripartita igitur erit inquisitio de praeceptis legis Moysi. Prima de moralibus; secunda de iudicialibus; tertia de caerimonialibus.

PrevBack to TopNext