Text List

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 1

III, P. 2, Inq. 3, T. 2, S. 1, Q. 1, T. 1, C. 1

AN RADIX PRAECEPTORUM MORALIUM SIT NATURA VEL DISCIPLINA VEL GRATIA.

Ad primum obicitur sic: 1. Omne quod est inscriptum naturaliter in corde hominis radicatur in lege naturali; sed praecepta moralia Legis sunt huiusmodi; ergo radicantur immediate in lege naturali. - Minor patet, Rom. 2, 14—15: "Cum gentes" etc. "ostendunt opus Legis scriptum in cordibus suis", sed opus Legis est praeceptum Legis ; ergo praecepta Legis moralia naturaliter scripta sunt in corde hominis.

2. Item, super illud idem: "Opus Legis scriptum" etc., Glossa: "Id est, firmiter impressum rationi eorum, dum illa opera laudant quae Lex iubet, illa damnant quae Lex prohibet". Ergo habent naturaliter scripta praecepta Legis moralia, sive affirmativa sive negativa, in cordibus suis, et ita radicantur immediate in lege naturali.

3. Item, Psalm.: "Suscitavit testimonium in Iacob", Glossa: "Id est legem, in Adam quasi mortuam et sepultam, in populo Iudaeorum, informando scriptis, quod mentibus abolitumerat excaecatis". Sed lex mortua et consopita in Adam fuit lex naturalis; si ergo lex Moysi data non facit nisi dictare eam et rescribere in corde hominis, ergo praecepta Legis moralia sunt in lege naturali.

4. Si dicatur quod hoc potest esse verum de moralibus operandorum, sed non de moralibus credendorum: ad hoc enim non attingit natura de se - contra: Rom. 2, 14: "Cum gentes, quae Legem non habent, ea quae Legis sunt faciunt" etc., Glossa: "Scilicet credere in Christum et in Deum, etquamvis huiusmodi legem non habeant scriptam, "ipsi sibisunt lex"". Ergo sine Lege scripta naturaliter habet homo dictamen et cognitionem credendorum sicut et operandorum, cum credere in Christum istud maxime ad credenda pertineat.

Ad oppositum: a. Nihil additum animae per disciplinam vel acquisitionem est naturaliter inscriptum in corde hominis; sed moralia Legis sunt huiusmodi; ergo non sunt naturaliter scripta in corde; ergo non radicantur in lege naturali immediate. — Minor patet, Eccli. 17, 9: "Addidit illis disciplinam et legem vitae" etc., Glossa: "Id est, Legem litterae, quam ad correctionem legis naturalis scribi voluit". Lex autem litterae haec est lex Moysi; ergo lex Moysi est addita ad correctionem legis naturalis, maxime quantum ad moralia; ergo moralia legis Moysi radicantur immediate in aliquo habitu disciplinae vel gratiae addito, et non in ipsa natura sive in lege naturae.

b. Item, Rom. 5, 13: "Peccatum non imputubatur, cum Lex non esset". Ergo habenti Legem aliquid addebatur quod prius non habebat, ex quo ei imputabatur peccatum, quod non prius; ergo non radicantur immediate in lege naturali, immo in aliquo habitu addito animae.

c. Item, Rom. 4, 15: "Ubi non est Lex, nec praevaricatio", Glossa: "Nota quod non ait "ubinon est Lex", non est iniquitas, sed ait "non est praevaricatio". Omnis enim Legempraeteriens est iniquus, sed non omnis iniquus Legem praeterit. Qui LegemMf non acceperunt iniqui dici possunt, praevaricatores dicitnon possunt". Ex quo patet quod praevaricator non est nisi qui facit contra Legem scriptam vel additam; sed praevaricator dicitur qui facit contra legem Moysi, ut dicit; ergo lex Moysi se habet per additionem ipsi legi naturae.

d. Item, in anima, eo quod imago est summi veri et summi boni, indita est naturaliter et impressa forma veri et forma boni. Forma autem veri sic est ei indita quod potest iudicare de omni vero generaliter et quod nata est ad hoc. Ad hoc quod iudicet de vero in speciali, oportet quod adveniat ei et addatur forma veri in particulari, sicut habitus aliquis scientiae, ut scientia geometriae, per quam iudicet de quantitate continua, et ut scientia arithmeticae, per quam iudicet de vero particulari, sicut de quantitate discreta, quae est numerus, et sic de aliis. Ergo similiter ex parte boni non est ei indita nisi forma boni in universali, et ad hoc quod iudicet de particulari bono oportet quod hoc sit per formam vel habitum particularem boni sibi additum. Si ergo per legem naturalem est cognitio boni in universali, per legem autem Moysi et per eius moralia est cognitio boni in particulari, ergo lex Moysi se habet per additionem ad legem naturae.

Solutio: Dicendum quod morale tripliciter est, scilicet secundum legem triplicem. Est enim morale secundum legem naturae ; est morale secundum legem humanam, quae est lex rationis, et est morale secundum legem divinam. Morale secundum legem naturae est quod inditum est ipsi animae rationali a sua creatione. Morale secundum legem humanam est secundum dictamen rationis inditum animae, quia haec est lex rationis, ut dicit Isidorus, loquens de lege humana, quod "lex erit quidquid ratione constistiterit". Morale autem secundum legem divinam ponit ultra hoc dictamen alicuius gratiae et etiam divinae. Secundum hoc ergo lex Moysi, quae est divina, non dicit solum morale secundum naturam nec morale secundum legem humanam vel dictamen rationis, immo ultra dicit morale divinum. Propter hoc ergo, cum quaeritur an moralia legis Moysi radicantur in lege naturae, dicendum quod non immediate. Cum enim sit bonum in genere, bonum ex circumstantia, bonum gratuitum, in lege naturae est dictamen boni in genere: unde dictat quod bonum faciendum est; sed in lege humana est dictamen ex circumstantia; in lege autem Moysi est dictamen boni gratuiti, et generaliter in lege divina, sive sit lex Moysi sive lex Evangelii, quia haec et illa confirmantur ex mediis supra naturam, quia utraque signis et miraculis supra naturam confirmatur, ut patet in Exodo de lege Moysi et Matth. 8, de lege Evangelii. Unde Marci ultimo, 20: "Sermonem confirmante sequentibus signis".

Notandum ergo quod morale legis naturalis dicit quid faciendum, quoniam bonum morale legis humanae dictat quo modo sit faciendum: et ecce additio aliqua. Sed morale legis divinae dictat cuius intuitu est faciendum, sed hoc dupliciter, quoniam morale legis Moysi dictat cuius reverentia faciendum sit bonum, quoniam reverentia Dei; morale autem legis Evangelii cuius amore sit faciendum. Et sic lex naturalis et humana non dictant illud quod dictat lex Moysi, et sic per additionem se habet ad illas. Unde Rom. 5, 20: "Lex subintrauit, ut abundaret delictum", Glossa: "Data erat Lex in adiutorium humanae naturae, ut quia ipsi naturae quodam modo inserta sunt iustitiae semina, adderetur Lex, cuius auctoritate et magisterio ingenium naturale proficeret ad fructum obedientiae faciendum. Sicut enim nativitas interit nisi nutrimenta habeat, quibus tota adolescat, ita etnaturale iustitiae ingenium, nisi habeat aliquodquod respiciat et veneretur, non facile proficit, sedaegrotat, et supervenientibus cedit peccatis". Lex ergo data est, non ut solum habeat homo dictamen quid faciendum et quo modo, sed ut ulterius cuius intuitu et reverentia sit faciendum. Unde quando praecipitur aliquid in moralibus, dicit prius: "Ego Dominus", quasi dicat: respice in me, ut intuitu mei et reverentia facias, quia ego Dominus.

[Ad obiecta]: 1. Ad rationes ergo quae ostendunt quod immediate radicentur in lege naturali, solvendum. Et primo ad primam est dicendum quod scribi dupliciter est: vel in suo universali vel in ratione propria. Descriptio ergo moralium Legis est in lege naturae sicut in ratione universali, et non in ratione propria; in ratione autem propria describuntur in lege Moysi. Unde sicut conclusiones describuntur in primis principiis in ratione universali solum et non in ratione propria, sic ista in lege naturali, et propter hoc addunt quantum ad rationem propriam, qua dicuntur moralia Legis.

2-3. Et per hoc patet responsio ad secundum et tertium.

4. Ad illud quod obicitur de credendis, dicendum quod sicut cognitio operandorum necessariorum ad salutem est in lege naturae in universali ratione et non in particulari, sic cognitio credendorum per insinuationem in universali est in lege naturae, sed non in ratione propria. Unde sicut potest lege naturali venire ratio naturalis ad cognoscendum quod Creator unus est et quod ipse remunerator est, sic etiam quod reparator est naturae humanae lapsae per peccatum; et sicut ipsa insinuat de fide reparatoris humanae naturae, sic ultra insinuat modum reparationis, tamen in universali. Unde Glossa illa non vult dicere quod insinuet Christum vel Verbum carnem factum tamquam reparatorem, nisi quasi sub ratione universali et non propria.

PrevBack to TopNext